Oldalképek
PDF
ePub

(175) Ut quid enim Christus, cum adhuc jfirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est? (Rom. v, 6.)

Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas. ( cor. xv, 3.)

Dedit semetipsum pro peccatis nostris ut nos eriperet de sæculo præsenti nequam. (Galat. 1, 4.)

In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. (Ephes. 1, 7) Coloss., I, 14.)

Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. (1 Timoth. 11, 6.)

Semel Christus pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. (1 Petr. III,

18.)

(176) Filius hominis venit, non ministrari sed ministrare; et dare animam suam redemptionem pro multis. ( Matth. xx, 28, Marc. x, 45.,

(177) Quid est autem quod dicit (Daniel) signari visum et prophetiam. Quoniam omnes prophetæ nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, proptcreà signari visionem et prophetiam dicebat: quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quæ retrò de eo prophetæ nuntiaverunt. Post enim adventum Christi, et passionem ipsius, jam non visio, neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum. Deniquè si hoc non ita esset, exhiberent judæi prophetarum aliqua volumina. (Tertullianus contra judæos cap. vIII.)

Itaque quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, id est per nativitatem quam supră memoravimus : et passionem quam evidenter ediximus, proptereà et Daniel signari visionem et prophetiam dicebat: quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum; adimplens omnia quæ retrò erant de eo nuntiatu. Post enim adventum ejus, et passionem ipsius, jam non visio, neque prophetes. Undè firmissimè dicit adventum ejus siguare visum et prophetiam Itaque ostendentes, et numerum annorum, et tempus LXIX et dimidiæ hebdomadarum adimpletarum, probavimus tunc venisse Christum, id est natum. ( Ibid. cap. xI. )

(178) Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt. (Matth. x1, 13.) (179) Dico autem vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Et enim omnia quæ scripta sunt de me finem habent. Luc xx, 37.)

Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum : quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi et prophetis, et psalmis de me. ( Ibid. xxiv, 44. ) Et alibi passim.

(180) Cum ergo accepisset Jesus acetum dixit: consummatum est. Et inclinato capite emisit spiritum. (Joan. xix, 30.)

(181) Verum quia nobis propositum est, non adversarii calumniis respondere, quæ longo sermone indigent, sed ea quæ à prophetâ dicta

sunt nostris disserere, id est christianis, illud in præfatione commoneo, nullum prophetarum tam apertè dixisse de Christo. Non enim solùm scribit eum esse venturum, quod est commune cum cæteris; sed etiam quo tempore venturus sit docet, et reges per ordinem digerit, et annos enumerat, ac manifesta signa prænuntiat. (S. Hyeronimus comment. in Danielem præfat. 】

(182) Quia igitur postulas pro Jerusalem, et oras pro populo judæorum, audi quid in septuaginta annorum hebdomadibus futurum sit populo tuo, et urbi tuæ quæ sequuntur. Scio de hâc quæstione ab eruditissimis viris varia disputatum ; et unum quemque, pro captu ingenii sui dixisse quid senserat. Quia igitu periculosum est de ma. gistrorum ecclesiæ judicare sententiis, et alterum præferre alteri; dicam quid unusquisque senserit lectoris arbitrio derelinquens cujus expositionem sequi debeat. (S. Hyeronimus comment. in Danielem cap..IX.)

(185) Voyez ci-dessus note 170.

(184) Ego enim maximè illud de. hebdomadibus Danielis secundum tempus quod jam transactum est intelligendum puto. Nam de Salvatoris adventu qui expectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hâc re numerum annorum existimo præfinisse; sed illud potiùs prævalere quod Dominus ait : nemo potest cognoscere tempora quæ pater posuit in suâ potestate.

Hoc me compulit dicere cujusdam opinio, quem presbyter quoque Hyeronimus temeritatis

notat, quod ausus fuerit Danielis hebdomadas de adventu Christi futuro, non de præterito exponere. ( S. Augustinus epist. CXCVII ad Hesychium n.os i et 5.)

(185) In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cœli regnum quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur. Comminuet autem et consumet universa regna hæc; et ipsum stabit in æternum : secundùm quod vidisti quod de monte abscissus est lapis sine manibus; et comminuet testam et ferrum et æs et argentum et aurum. Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. (Dan. 11, 44, 45.)

(186) Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus cœli quasi filius hominis ve nicbat; et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servient. Potestas ejus potestas æterna quæ non auferetur; et regnum ejus quod non corrumpetur. Horruit spiritus meus. Ego Daniel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me. Hæ quatuor bestiæ magnæ quatuor sunt regna quæ consurgent de terrâ suscipient autem regnum sancti Dei altissimi : et obtinebunt regnum usque in sæculum et sæculum sæculi. (Dan. vii, 13 et seq.)

(187) Aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum. Porrò hircus caprorum rex Græcorum est. (Dan. VIII, 20, 21.) (188) Et venient super eum Trieres et Romani et percutietur. (Dan. x1, 50. )

(189) Voyez Huet demonst. evang. propos. VII n. 20 et propos. ix, cap. 8.

(190) Voyez ci-dessous art. vii, nos III et suiv. (191) Ecce inquit ( propheta) in nubibus cœli ut filius hominis veniens. Non dixit ut filius Dei, sed filius hominis; ut ostenderet quod carne indui haberet in terrâ, et susceptâ hominis figurâ et conditione mortali doceret homines justitiam. Lactantius divin. instit. lib. IV, cap. 12.)

(192) Neque hoc tantùm narrat : sed quem justi habituri sunt honorem sic describit. Et judicium dedit sanctis Altissimi : et regnum obtinuerunt sancti. ( S. Joan. Chrysost. contra judæos quod Christus sit Deus. N. 11.)

(193) Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi. (Matth. xxvIII, 20-) *

(194) Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam : et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Matth. xvi, 18.)

(195) Deindè furit eorum amentia atque adeò impudentia ut, aliis in præsenti omissis, hujus (Danielis) prædictiones enodare atque aperire aggrediamur. Etsi quidem impudentiæ processere ut à prophetarum choro ipsum segregent, propheticoque cognomento defraudent. Impudens certè hoc ipsorum est commentum ; non tamen ab eorum fine abhorrens. Cum enim multò aper

« ElőzőTovább »