Oldalképek
PDF
ePub

adhibebunt calcaneo in diebus regis Messiæ. (Targum) Jonathan in eumd. textum. )

Et erit quando filii mulieris operum dabunt legi, et fecerint mandata, studebunt tibi conterere caput; et occident te. Quando autem relinquent filii mulieris legis præcepta, nec servabunt mandata, tu operam dabis ut mordeas eos.in calcaneo ipsorum, et ita noceas eis. Verum erit remedium filiis mulieris tibi vero serpenti nullum erit remedium; quando quidem futurum est ut ipsi alii aliis incolumitatem præstent, in calcanco, in fine extremitatis dierum, in diebus ejus, nimirùm regis Messiæ. (Targum hyerosolimitanum in eumdem textum. )

(118) Scito prænoscens quod peregrinum sit semen tuum in terrâ non suâ et subjicient eos servituti; et affligent quadringentis annis. Verum tamen gentem cui servituri sunt ego judicabo : et post hæc egredientur cum multâ substantiâ. (Gen. xv, 13, 14. )

(119) Dixit autem Dominus, ad Abraham. Egredere de terrâ tuâ et de cognatione tuâ, et de domo patris tui et veni in terram quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam : et benedicam tibi : et multiplicabo nomen tuum : crisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi : et maledicam maledicentibus tibi : atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. (Gen. xti, 1, 2, 3. )

(120) Permemetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, bénedicam tibi; et

multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, et sicut arenam quæ est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ ; quia obedisti voci meæ. ( Gen. XXII, 16, 17, 18.)

(121) Ego ero tecum: et benedicam tibi: et semini tuo dabo universas regiones has ; complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes reges terræ. ( Gen. xxvi, 3, 4.)

Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui,' et Deus Isaac. Terram in quâ dormis tibi dabo, et semini tuo: eritque semen tuum quasi pulvis terræ. Dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in semine tuo cunctæ tribus terræ. (Ibid. xxvIII, 13, 14.)

(122) Advertendum est igitur duas res promissas Abrahæ unam scilicet quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus : quod significatur ubi dictum est : Vade in terram quam tibi demonstravero: et faciam te in gentem magnam : aliam verò longè præstantiorem, non de carnali, sed de spirituali semine; per quod pater est, non unius gent is Israeliticæ, sed omnium gentium, quæ fidei ejus vestigia consequentur: quod promitti cæpit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terre. ( S. Augustinus de civ. Dei lib. xvi, cap. 16. )

Abahæ divinum datum est etiam tale respor

sum,

ut diceretur: Abraham erit in gentem magnam, et multam et benedicentur in eo omnes gentes terræ. Et hic duo illa brevissimè plenissimèque promissa sunt: gens Israel secundùm et omnes gentes secundùm fidem. ( Ibid.

carnem,

cap. 29.)

(123) Voyez Huet démonst. évang. propos. VII, n.° 7.)

1

(124) Proindè qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quæ non vidistís quæ vidistis adtendite. Ipsa vos ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur. Ego, quam miramini per universum mundum fructificantem, atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non fui. Sed, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando Deus Abrahæ benedicebat, me promittebat. Per omnes enim gentes in Christi benedictione diffundor. ( S. Augustinus de fide rerum quæ non videntur cap. II n. 5. )

(125) Vos estis filii prophetarum, et teslamenti quod disposuit Deus ad patres nostros; dicens ad Abrahám: Et in semine tuo benedicentur omnes familia terræ. Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis, (Act. III, 25, 26.)

(126) Providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes. . . . . ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu. . . Abrahæ datæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus quasi multis,

[ocr errors]

sed quasi in uno : et semini tuo, qui est Christus. (Galat. 1, 8, 14, 16.)

(127) Vocavit autem Jacob filios suos; et ait eis Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. ( Gen. XI, IX, I. )

( 128 ) Juda te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna. Quis suscitabit eum. Non auferetur sceptrum de Judd, et dux de femore ejus; donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, ô fili mi, asinam suam lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Gen. XLIX, 8 et seq.)

(129) Voyez Huet démonstr. évang. propos.

VII,

n.° 7.

(130) Voici les divers textes de la prophétie de Jacob.

Texte hebreu.

Non recedet virga de Judâ, et legislator de inter pedes ejus usquequò veniat. S. Hiloh : et ei obedientia populorum.

Texte Samaritain.

Non auferetur sceptrum de Judâ, et dux de vexillis ejus, donec veniat pacificus et ad ipsum congregabuntur populi.

Version des septante.

Non deficiet princeps ex Juda, et dux de senioribus ejus donec veniant quæ reposita sunt ei et ipe est expectatio gentium.

:

Targum onkelos.

Non auferetur habens principatum à domo Juda, neque scriba à filiis filiorum ejus usque in sæculum, donec veniat Messias, cujus est regnum et ei obedient populi.

Targum de Jonathan.

Non cessabunt reges et præsides ex domo Judæ et scribæ docentes legem ex semine ejus, usque ad tempus quo veniet rex Messias minor filiorum ejus et propter eum colliquescent populi. Quant pulcher est rex Messias, qui surrecturus est è domo Juda.

Targum de Jerusalem.

Non deficient reges de domo Judâ, neque periti doctores legis de filiis filiorum ejus usque ad tempus quo veniet rex Messias, cujus est regnum et ei subjicientur tandem omnes reges terræ. Quam pulcher est rex Messias, qui surrccturus est è dome Judâ.

Ancienne traduction arabe.

Non præteribit virga de Judâ, et legislator de sub imperio ejus, donec veniat is cujus ipse est; et ad quem congregabuntur populi.

Ancienne traduction syriaque.

Non deficiet sceptrum de Judâ et expositor

« ElőzőTovább »