Oldalképek
PDF
ePub

adhibebunt calcaneo in diebus regis Messiae.
( Targum ) Jonathan in eumd. textum. )
Et erit quando filii mulieris operuim dabunt
legi, et fecerint mandata , studebunt tibi conte-
rere caput ; et occident te. Quando autem relin-
quent filii mulieris legis praeccpta , nec serva-
bunt mandata, tu operam dabis ut mordeas eos.in
calcaneo ipsorum, et ita noceas eis. Verum erit
' remedium filiis mulieris : tibi vero serpenti
nullum erit remedium ; quando quidem futurum
est ut ipsi alii aliis incolumitatem præstent , in
calcanco, in fine extremitatis dierum , in diebus
ejus, nimirùm regis Messiæ. (Targum hyeroso-
limitanum in eumdem textum. ) -
( 118) Scito prænoscens quod peregrinum sit
semen tuum in terrâ non suâ : et subjicient eos
servituti ; et affligent quadringentis annis. Verum
tamen gentem cui servituri sunt ego judicabo :
et post hæc egredientur cum multâ substantiâ.
( Gen. xv , 15, 1 4. )
(119) Dixit autem Dominus, ad Abraham. Egre-

dere de terrâ tuâ et de cognatione tuâ, et de.

domo patris tui : et veni in terram quam
nmonstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam :
et benedicam tibi : et multiplicabo nomen tuum :
erisque benedictus. Benedicam benedicentibus
tibi : et maledicam maledicentibus tibi : atque
in te benedicentur universae cognationes terræ.
(Gen. xti , 1 , 2 , 5. )
(12o) Permemetipsum juravi , dicit Dominus,
quia fecisti hanc rem , et non pepercisti filio
tuo unigenito propter me , benedicam tibi ; et

[ocr errors]

multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli , et sicut arenam quæ est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae ; quia obedisti voci meæ. ( Gen. xxii , 16, 17 , 18. ) (121) Ego ero tecum : et benedicam tibi : et semini tuo dabo universas regiones has ; complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo : et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli : daboque posteris tuis univcrsas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes reges terrae. ( Gen. xxvn, 5, 4. ) Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui , et Deus Isaac. Terram in quâ dormis tibi dabo, et semini tuo : eritque semen tuum quasi pulvis terræ. Dilataberis ad occidentem , et orientem , et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in semine tuo cunctae tribus terræ. ( Ibid. xxviii , 15, 14. ) - ( 1 29) Advertendum est igitur duas res promissas Abrahae : unam scilicet quod terram Clianaan possessurum fuerat semen ejus : quod significatur ubi dictum est : /^ade in terram quam tibi demonstravero : et faciam te in gentem magnam : aliam verò longè præstantiorem, non de carnali, sed de spirituali semine ; per quod pater est, non unius gent is Israeliticæ, sed omnium gentium, quæ fidei ejus vestigia consequentur : quod promitti cæpit his verbis : Et benedicentur in te omnes tribus terræ. ( S. Augustinus de civ. Dei lib. xvi , cap. 16. ) Ab. ahæ divinum datum est etiam tale respon

sum , ut diceretur : Abraham erit in gentem magnam , et multam et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa brevissimè plenissimèque promissa sunt : gens Israel secundùm carnem, et omnes gentes secundùm fidem. ( Ibid. cap. 29. ) (125) Voyez Huet démonst. évang. propos. vii , n.° 7.) ( 124) Proindè qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quæ non vidistis, quae vidistis adtendite. Ipsa vos ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur. Ego , quam miramini per universum mundum fructificantem, atque crescentem , qualem me conspicitis aliquandò non fui. Sed, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Quandò Deus Abrahæ benedicebat, me promittebat. Per omnes enim gentes in Christi benedictione diffundor. ( S. Augustinus de fide rerum quae non videntur cap. iii , n.9 5. ) ( 125) Vos estis filii prophetarum , et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros ; dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terrae. Vobis primum Deus suscitans filium suum , misit eum benedicentem vobis. ( Act. iii , 25, 26. ) ( 126) Providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes.. . . . ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret: in Christo Jesu. . . . Abrahæ datæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus quasi multis, sed quasi in uno : et semini tuo, qui est Christus. (Galat. 111 , 8, 1 4 , 16. ) -

( 1 97 ) Vocavit autem Jacob filios suos ; et ait eis*: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. ( Gem. xi , Ix , I. )

( 1 28 ) Juda te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens acctibuisti ut leo, et quasi leæna. Quis suscitabit eum. Non auferetur sceptrum de Judâ , et duae de femore ejus ; donec veniat qui mittendus est et ipse erit oxpectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum , et ad vitem , ô fili mi, asinam suam lavabit in vino stolam suam , et in sanguine uvæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. ( Gen. xLix, 8 et seq. )

v

( 129 ) Voyez Huet démonstr. évang. propos. vii , n.° 7.

( 15o ) Voici les divers textes de la prophétie de Jacob.

Teacte heôreu.

Non recedet virga de Judâ, et legislator de inter pedes ejus usquequò veniat. S. Hiloh : et ei obedientia populorum. Teacta Samaritain. Non auferetur sceptrum de Judà, et dux de

vexillis ejus, donec veniat pacificus et ad ipsum congregabuntur populi.

}^ersion des septante. INon deficiet princeps ex Judà , et dux de senioribus ejus donec veniant quæ reposita sun ei : et ipe est expectatio gentium. - Targum onkelos.

Non auferetur habens principatum à domo Judà , neque scriba à filiis filiorum ejus usque in sæculum , donec veniat Messias, cujus est regnum : et ei obedient populi.

Targum de Jonathan.

Non cessabunt reges et præsides ex domo Judae et scribæ docentes legem ex semine ejus , usque ad tempus quo veniet rex Messias minor filiorum cjus : et propter eum colliquescent populi. Quant pulcher est rex Messias, qui surrecturus est è «lomo Judâ. Targum de Jerusalem.

Non deficient reges de domo Judà , neque periti doctores legis de filiis filiorum ejus usque ad tempus quo veniet rex Messias , cujus est regnum : et ei subjicientur tandem omnes reges terræ. Quam pulcher est rex Messias , qui surrecturus est è domo Judà.

.• Ancienne traduction arabe. Non præteribit virga de Judà , et legislator de sub imperio ejus, donec veniat is cujus ipse est ; et ad quem congregabuntur populi. Ancienne traduction 'syriaque. Non deficiet sceptrum de Judà et expositor

« ElőzőTovább »