Oldalképek
PDF
ePub

(96) Et ait: vade Daniel; quia clausi sunt, signatique sermones, usque ad præfinitum tempus. (Dan. XII, 9.)

(97) Et nunc dixi vobis priùs quam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. ( Joan. XIV, 29.) (98) Sed quemadmodùm Providentia apud eos qui eam probè perfecerunt nihil quidquam detrimenti capit ob ea quæ non comprehenduntur, ita neque scripturæ divinitati per eam totam diffusæ quidquam detrahitur, ex eo quòd ingenii nostri imbecillitas in unâ quâque dictione minimè possit pervenire ad areanum sententiarum splendorem, in humili et abjectâlocutione delitescentem. (Origenes de principiis lib. iv. n.o7.)

(99) Quod si legere volueris, probabis quantæ difficultatis sit divinam scripturam, et maximè prophetas intelligere, et interpretum vitio, quæ apud suos purissimo cursu orationis labuntur apud nos scatere vitio, (S. Hyeronimus epist, xxx1 ad Pammachium. )

Quænam igitur est secunda causa propter quam difficilius vetus est testamentum quam novum. Non habemus nativo nostro idiomate scriptum apud nos vetus testamentum. Sed aliâ quidem, linguâ compositum est, alia verò nos illud legendum habemus. Nam à principio hebraico scriptum est idiomate nos autem græcâ linguâ expressum accepimus. Cum verò in alteram linquam interpretatione translatum fuerit, maximam habet difficultatem. (S. Joannes Chrysost. de prophet. obsc. homil. 11, n.° 2.)

(100) Duas Itaque causas eloquii adlego

agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam quâ futura interdùm pro jam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit, quæcumque decreverit, ea perfecta reputare: quia non sit apud illum differentia temporis, apud quem uniformem statum temperum dirigit æternitas ipsa. Et divinationi propheticæ magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit jam visum atque ita jam expunctum, id est omni modo futurun demonstrare: sicut per Esaiam : Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas. Faciem meam non avertia sputaminibus. ( Tertul lianus adv. Marcion. lib. 11, cap. 5.)

Non est autem ex eo perturbatio intelligentiæ suscipienda, quod quædam ex præterito prophetæ locuti sint. Jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem, et frequenter edidimus. Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt. Et cujus tam fidelis præscientia est, ut quæ nundum gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta, et pro præteritis habeantur et gestis. (S. Hilarius in psalm. cxxII, n.o 10. )

Nec dubitandum quod præteritum posuit quod erat futurum. Hæc enim consuetudo est prophetiæ, ut quæ futura sunt, vel quasi præsentia, vel quasi facta dicantur. ( S. Ambrosius de fide lib. 1, cap. 15, n.o 97. )

Mos enim hic est prophetarum, ut multis in locis, tanquam præterita, futura prædicunt. Nam quemadmodùm fieri nequit ut quæ jam non evenerunt non eveniant, ita neque ut hoc, tametsi futurnm est non eveniat. Proptereà nimi

ram per speciem temporis præteriti ut hac ratione fieri non posse significent quin exitum habeant, ac prorsùs éveniant. Sic David erucem designans aiebat foderunt manus meas et pedes meos non dixit fodiunt, sed foderunt. (S. Joannes Chrysost. in illud Pater si possibile est. n.o 1.)

In prophetiâ benè miscentur futura præteritis, quo utrumque siguificetur. Quin ca quæ ventura prophetantur, secundùm tempus futura sunt; secundùm scientiam verò prophetantium, jam profactis habenda. Miscentur quoque præsentis temporis verba. ( S. Augustinus enarr. in psalm. 11, n. 5. )

Consueverunt sancti prophetæ sæpè numero etiam videre quo pacto olim evenient, quæ ab ipsis prænuntiantur, et ea tantum non præsentia et reipsâ intueri, quæ multis post temporibus patebunt, ut beatus Isaias. (S. Cyrillus alex. comment. in Mich. cap. 2..)

Quæ multis post sæculis gesta sunt, sanctis prophetis ita præmonstravit, ut non dicerent audivimus, sed vidimus. (Theodoretus in Is. eap. LIII.)

Quod idcircò à Domino quasi præteritum describitur, quia quidquid foris futurum est in opere, intùs jam factum est in prædestinatione. (S. Gregorius mag. moral. lib. xxvII, cap. 5, n. 14.)

Proptereà sancto spiritu repletus, quasi transacta narrat quæ facienda prævidet; quia et in præ. destinatione jam facta sunt adhuc in opere sequuntur. (Id. in Ezech. lib. 1, homil. 10 n.o 26.)

quæ

(101) Sed cum prophetarum verba velut. aliquâ ex personâ efferri auditis, non ab his qui afflati sunt, sed ab eo quod illos movebat verbo divino dicta existimate. Interdùm enim prænuntiantis more futura exponit: interdùm ut ex persona Domini omnium, et patris Dei loquuntur : interdùm ut ex personâ Christi : interdùm ut ex personâ populorum, Domino, aut ejus patri respondentium loquitur. (S. Justinus apol. 1.a cap. 36.)

1

[ocr errors]

Qui non perceperit proprietatem personarum divinæ scripturæ, tum eorum qui loquuntur tum earum ad quas verba fiunt, multam illi oratio confusionem præbet, quærenti quænam persona loquatur, quænam audiat et quænam dicendi finem fecerit : cum sæpè altera ad quam fit sermo servetur et retineatur ; et alia ad eamdem loquatur, aut contra maneat persona loquens, cum ea ad quam erat sermo non ampliùs audiat sed dictum tertia quædam excipiat. Interdùm ambæ mutantur, tam loquens quam audiens aut si adhuc ambæ manent, non apertè ostenduntur manere. Quid autem attinet exempla. quærere singulorum cum prophetæ omninò istorum differentiâ sint pleni. Quæ etiam causa est non vulgaris, cur obscuritas dictorum non sit distincta. Est autem is scripturæ mos ut ab uno sermone ad alium illicò transiliat; idque obscurè et confusè admodùm, prophetæ faciunt. (Origenes è parvo tomo in canticum.)

1

:

(102) Et notandum est quod in prophetis maximèque in Ezechiele et Jeremiâ, nequaquam

regum et temporum ordo servetur; sed præposterè quod juxta historiam posteà factum sit priùs referri; et quod priùs gestum sit postea. Aliud enim est historiam, aliud prophetiam scribere. (S. Hyeronimus in cap. Jerem. xxi, lib. 4.)

Possumus autem hoc dicere, quod in prophetis nequaquam historiæ ordo servetur, duntaxat non in omnibus, sed aliquibus in locis. Neque enim narrant præterita, sed futura prænuntiant, prout voluntas sancti spiritûs fuerit. ( Idem in cap. Ezech. xxx, lib. 9.)

(103) Prophetæ ideò obscuri sunt, quia personæ in his plurimæ commutantur. ( S. Hyeronimus in cap. Is. xx1, lib. 5.)

Personarum mutatio maximè in prophetis difficilem intellectum facit. Quæ si suis locis et causis, temporibusque reddantur, plena fient quæ videbantur obscura. ( Idem in cap. vIII Jerem. lib. 2. )

Hinc vel maximè obscuri sunt prophetæ, quia repentè dùm aliud agitur, ad alias personas mutatur. Idem in cap. 11 verbum. )

Cousuetudo prophetiæ est, nunc ista, nunc illa aspicere; et ab aliis in aliud subitò verba derivare. (S. Gregorius mag. in Ezech. lib. I, homil, 7 n. I. )

(104) Nam ideò cœtanei homines prophetias illorum descripserunt et servarunt, ut posteà eas legentes tanquam eloquia Dei admirarentur; et utilitate perceptâ, non solùm ex reprehensiouibus, admonitionibusque, sed etiam ex prædictionibus quas eventus docebat à divino spiritu fuisse editas, conformem tali doctrinæ pietatem

« ElőzőTovább »