Oldalképek
PDF
ePub

( 96) Et ait : vade Daniel ; quia clausi sunt, signatique sermoncs, usque ad præfinitum tempus. ( Dan. xii, 9.) (97 ) Et nunc dixi vobis priùs quam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. ( Joan. xiv, 29.) ( 98 ) Sed quemadmodùm Providentia apud eos qui eam probè perfecerunt· nihil quidquam detrimenti capit ob ea quæ non comprehenduntur, ita neque scripturae divinitati per eam totam diffusæ quidquam detrahitur, ex eo quòd ingenii nostri imbecillitas in unâ quâque dictione minimè possit pervenire ad areanum sententiarum splendorem, in humili et abjectàlocutione delitescentem. (Origenes de principiis lib. iv. n.° 7.) ( 99) Quod si legere volueris, probabis quantæ difficultatis sit divinam scripturam , et maximè prophetas intelligere, et interpretum vitio, quæ apud suos purissimo cursu orationis labuntur , apud nos scatere vitio, (S. Hyeronimus epist, xxx 1 ad Pammachium. ) Quænam igitur est secunda causa propter quam difficilius vetus est testamentum quam novum. Non habemus nativo nostro idiomate scriptum apud nos vetus testamentum. Sed aliâ quidem linguâ compositum est, alia verò nos illud legendum habemus. Nam à principio hebraico scriptum est idiomate : nos autem graecâ linguâ cxpressum accepimus. Cum verò in alteram linguam interpretatione translatum fuerit, maximam .liabet difficultatem. ( S. Joannes Chrysost. de prophet. obsc. homil. 11, n.° 2.) ( 1 oo ) Duas Jtaque causas eloquii adlego

agnoscendas abhinc adversariis nostris. Uuam quâ futura interdùm pro jam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit, quæcumque decreverit, ea perfecta repütare : quia non sit apud illum differentia temporis, apud quem uniformem statum temperum dirigit æternitas ipsa. Et divinationi propheticæ magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit jam visum atque ita jam expunctum , id est omni modo futuruni demonstrare : sicut per Esaiam : Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas. Faciem meam non avertia sputaminibus. (Tertullianus adv. Marcion. lib. 111 , cap. 5. )

Non est autem ex eo perturbatio intelligentiæ suscipienda , quod quaedam ex præterito prophetae locuti sint. Jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem , et frequentcr edidimus. Deo namque complectei;ti in se omnia , futura pro factis sunt. Et cujus tam fidelis præscientia est , ut quæ nundum gesta sunt , tamen ab eo jam perfecta, et pro præteritis habeantur et gestis. (S. Hilarius in psalm. cxxii , n.° 1 o.)

Nec dubitandum quod praeteritum posuit quod erat futurum. Haec enim consuetudo est prophetiæ, ut quæ futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur. ( S. Ambrosius de fide lib. 1 , cap. 15, n.° 97. )

Μos enim hic est prophetarum, ut multis in locis, tanquam præterita, futura praedicunt. Nam quemadmodùm fieri nequit ut quæ jam non evenerunt non eveniant , ita neque ut hoc, tametsi futurnm est non eveniat. Proptereà nimi

rnm per speciem temporis præteriti ut hâc ratione · fieri non posse significemt quin exitum habeant, ac prorsùs éveniant. Sic David erucem designans aiebat : foderunt manus meas et pedes meos non dixit fodiunt, sed foderunt. (S. Joannes Chrysost. in illud Pater si possibile est. n.° 1. ) In prophetiâ benè miscentur futura præteritis, ' quo utrumque siguificetur. Quin ca quæ ventura prophetantur , secuudùm tempus futura sunt ; secundùm scientiam verò prophetantium , jam profactis habenda. Miscentur quoque præsentis temporis verba. ( S. Augustinus enarr. in psalm. 111, n.° 5. ) Consueverunt sancti prophetæ sæpè numero etiam videre quo pacto olim evenient , quæ ab ipsis prænuntiantur , et ea tantum non præ-, sentia et reipsâ intueri , quæ multis post temponibus patebunt, ut beatus Isaias. (S. Cyrillus alex. comment. in Mich. cap. 2..) Quæ multis post sæculis gesta sunt, sanctis : prophetis ita præmonstravit, ut non dicerent • audivimus , sed vidimus. ( Theodoretus in Is. . eap. Liii. ) Quod idcircò à Domino quasi præteritum describitur , quia quidquid foris futurum est in opere , intùs jam factum est in prædestinatione. (S. Gregorius mag. moral. lib. xxviii, cap. 5, n.° 14.) Proptereà sancto spiritu repletus, quasi transacta narrat quæ facienda prævidet; quia et in præ. destinatione jam facta sunt quæ adhuc in opere sequuntur. (Id. in Ezech. lib. 1 , homil. 1 o n.° 26.)

[ocr errors]

( 1 o 1 ) Sed cum prophetarum verba velut aliquâ ex personâ efferri auditis, mon ab his qui afflati sunt, sed ab eo quod illos movebat verbo divino dicta existimate. Interdùm enim prænuntiantis more futura exponit : interdùm ut ex personà Domini omnium, et patris Dei loquuntur : interdùm ut ex personâ Christi : interdùm ut ex personâ populorum , Domino , aut ejus patri respondentium loquitur. ( S. Justinus apol. I.a cap. 36. )

Qui non perceperit proprietatem personarum divinæ scripturæ , tum eorum qui loquuntur , tum earum ad quas verba fiunv , multam illi oratio confusionem praebet , quærenti quænam persona loquatur , quænam audiat et quænam dicendi finem fecerit : cum sæpè altera ad quam fit sermo servetur et retineatur ; et alia ad eamdem loquatur, aut contra maneat persona loquens, cum ea ad quam erat sermo non ampliùs audiat, sed dictum tertia quædam excipiat. Interdùm ambæ mutantur, tam loquens quam audiens : aut si adhuc ambæ manent, non apertè ostenduntur manere. Quid autem attinet exempla. quaerere singulorum : cum prophetæ omninò istorum differentiâ sint pleni. Quæ etiam causa est non vulgaris, cur obscuritas dictorum non sit distincta. Est autem is scripturæ mos ut ab uno sermone ad alium illicò transiliat ; idque . obscurè et confusè admodùm , prophetæ faciunt. ( Origenes è parvo tomo in canticum.)

( i o2 ) Et notandum est quod in prophetis maximèque in Ezechiele et Jeremià, nequaquam

regum et temporum ordo servetur ; sed præposterè quod juxta historiam posteà factum sit priùs referri ; et quod priùs gestum sit postea. Aliud enim est historiam, aliud prophetiam scribere. (S. Hyeronimus in cap. Jerem. xxi, lib. 4. ) Possumus autem hoc dicere, quod in prophetis nequaquam historiæ ordo servetur, dumtaxat non in omnibus, sed aliquibus in locis. Neque enim marrant præterita, sed futura prænuntiant, prout voluntas sancti spiritùs fuerit. ( Idem in cap. Ezech. xxx , lib. 9.) ( 1 o5) Prophetæ ideò obscuri sunt , quia personæ in his plurimæ commutantur. ( S. Hyero- ` nimus in cap. Is. xxi, lib. 5.) Personarum mutatio maximè in prophetis difficilem intellectum facit. Quæ si suis locis et causis, 1emporibusque reddantur, plena fient quæ videBantur obscura. ( Idem in cap. viii Jerem. lib. 2.) Hinc vel maximè obscuri sunt prophetæ, quia repentè dùm aliud agitur, ad alias personas mutatur. Idem in cap. 11 verbum. ) Cousuetudo prophetiæ est, nunc ista, munc illa aspicere ; et ab aliis in aliud subitò verba derivare. ( S. Gregorius mag. in Ezech. lib. i , homil, 7 n.° 1. ) ( 1 o4) Nam ideò coetanei homiues prophetias illorum descripserunt et servarunt, ut posteà eas legentes tanquam eloquia Dei admirarentur ; et ntilitate perceptà , non solùm ex reprehensiouibus, admonitionibusque, sed etiam ex prædictionibus quas eventus docebat à divino spiritu fuisse editas, conformem tali doctrinæ pietatem

« ElőzőTovább »