Oldalképek
PDF
ePub

cum legimus: hæc dicit Dominus, et iterùm : Audite verbum Domini; et rursùm : Quoniam Deus locutus est; et in eodem: Os Domini locutum est ista. (S. Hilarius tract. in psalm. xxxvii n. 1.)

Mos erat omnibus qui Dei dicta in alios transmittebant, illud ante omnia constituere, se nihil à semetipsis loqui; sed divina se proferri oracula et scripta ex cœlis delata. ( S. Joannes Chrysost. expos. in ps. CIX, n.o. 2.

Joan. I

(85) Voyez Js. vi, 8, 9. Ezech. II, 4 et seq. et alibi.

4 et seq.

(86) Voyez Osée 1. 1. Joël r. 1. Jonas. I. Mich. 1. 1. Sophon. 1. 1. Agg. 1. 1. Zachar 1. 1. Malach. I. I. et alibi.

(87) Extitere longè ab hoc tempore viri quidam istis omnibus qui philosophi æstimantur antiquiores, beati et justi et Deo cari, qui spiritu sancto afflante locuti sunt, et futura vaticinati sunt, quæ quidem nunc fiunt. Prophetæ vocantur. Hi verum soli et viderunt et hominibus nuntiarunt; neminem metuentes, neminem reveriti, nec gloriæ cupiditate victi. ( S. Justinus dial. cum Tryphone cap. vii.)

Sed Dei homines, cum à sancto spiritu efferrentur, ac prophetæ essent, divinitùs docti et sancti et justi fuerunt; ut pote à Deo afflati et eruditi. Quamobrem hâc etiam mercede dignati sunt, ut Dei instrumenta fierent, et sapientiam quæ ab eo est caperent. ( Theophilus ad Antolycum lib. 11, cap. 9.)

Verum è judaicis prophetis, alii ante sapientes erant quam prophetiæ donum acciperent, alios

in

prophetia illustravit et sapientes fecit. Hi vitæ genus sectati difficile imitatu, constans, liberum et mortis periculorumque metu inconcussum, fuerunt à providentiâ electi, quibus divinus Spiritus, ejusque eloquia committerentur. Docet enim ratio tales esse debere summi Dei prophetas, quibus cum constans Antistenis, Crateris, Diogenisque gravitas pro ludo habebitur. Propter veritatem et libertatem in reprehendendis peccatoribus, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terræ ; quibus dignus non erat hic mundus; intenti semper Deum, Deique invisibilia, quæ, cum sensibus non videantur, sempiterna esse necesse est. Singulorum prophetarum vita litteris mandata est : sed satis est in præsentiâ perpendere qualis vita fuerit Moysis, cujus in lege prophetias habemus, qualis vitæ Jeremiæ, quam prophetiarum ejus nomine notus liber repræsentat; qualis Isaiæ, qui inauditâ austeritate tres annos nudus et discalceatus ambulavit. Puerorum etiam, videlicet Danielis ejusque sociorum vitam considera, quam austera fuerit ; qui ab animatis abstinentes, aquâ et leguminibus vescebantur. Si antiquiora considerare putes, evolve vitam Noe, cujus prophetiæ sunt; Isaaci qui filio suo benedictionem prophetiæ impertiit; Jacobi qui duodecim filiis dixit: Venite ut annuntiem vobis quæ futura sunt in novissimis diebus. Ili, sicut alii innumeri, qui Dei fuerunt prophetæ

prophetæ prædixerunt etiam quæ ad Jesum pertinent..... Quo circa nihil facimus Pythia Dodonidnm, Clarii, Branchidarum, Ammonis, aliorumque sexcentorum, qui vates habiti sunt prædictiones. Ideo autem quæ in Judæâ prænuntiata sunt admiramur, quia videmus illorum hominum severam, constantem, honestam vitam, fuissc dignam divino spiritu, qui singulari ratione, nec simile quidquam habente dæmoniorum prædictionibus, res futuras præsignificat. ( Origenes contra Celsum lib. v11, n.o 7. )

Prætereà voluntas fingendi eorum est, qui opes appetunt, qui lucra desiderant: quæ res procul ab illis sanctis viris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam vitæ necessariis, non modò in futurum, sed ne in diem quidem laborarent; contenti ex temporali cibo quem Deus subministrasset et hi non modo quæstum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus, atque mortem. ( Lactantius divin. instit. lib. I " cap. 4.)

Beati prophetæ, cum haud mediocri curâ de his quæ nos spectant afficerentur, ut post spiritu afflati, accuratèque res considerantes, obsecrarunt ut Dei Verbum hominibus adjutor ac re demptor adveniret; ipsi nimirùm ac quidem soli, tribuentes ut Deo, eos qui ad extremam calami. tatem pervenerint salvare. Fuerunt enim optimarum rerum magistri, salutisque viam præmonstrantes, sapientes atque industrii. Quo enim non laudis genere floruerunt? (S. Cyrillus Alex. in Exod. lib. art. de visione Moysis in rubo. ) (88) Voyez Isa. xx, 2. 3. Jerem. xIII, I ct seq. xix, I, 2. XXVII, 2 ct seq. XLIII 8 et seq.

[ocr errors]

Ezech. III,

la

I et seq. XII, 3 et seq. xxiv, 3 et seq. Osée 1, 2 et seq. etc. Voltaire. ( Philosophie de l'histoire chap. XLIII, (reconnoît que manière d'exprimer par des actions ce que l'on vouloit faire entendre étoit très- usitée parmi les orientaux et il en rapporte des exemples tirés de l'histoire, soit sacrée, soit prophane. (89) Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientium, et ænigmata eorum. (Prov. 1, 5, 6.)

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens et in prophetis vacabit. Narrationem virorum nominatorum conservabit: et in versutis parabolarum simul introibit. Occulta proverbiorum exquiret et in abseonditis parabolarum conversabitur. ( Eccli. xxxix, 1, 2, 3.)

(90) Ob hujusmodi igitur conjecturas primum præstrnctionem eorum depellam quâ volunt omnes prophetas per imagines concionatos : Quando si ita esset, nec ipsæ quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates prædicatæ fuissent, ex quibus imagines delincarentur. Atque adeo, si omnia figuræ, quid erit illud cujus figuræ Quomodò speculum obtendes si nusquam est facies? Adeò autem non omnia imagines, sed veritates; non omnia umbræ, sed et corpora ut in ipsum quoque Dominum insigniora quâque luce clariùs prædicarentur, Tertullianus de resurr. carnis cap. xx.)

(91) Voyez dissertation sur les miracles qui servent de fondement à la religion. 1.e partie chap. IV, n.o 37, 38.

(92) Num cum sors illa edita est opulentissimo regi Asia, Cresus halyn penetrans magnam pervertet opum vim, hostium vim sese pervasurum putavit: pervertit autem suam. Utrum igitur eorum accidisset, verum oraculum fuisset. Cur autem hoc credam unquam editum Creso? aut herodotum cur veraciorem ducam Ennio. Non minùs ille potuit de Creso, quam de Pyrrho fingere Ennius. Quis est enim qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum : Aio te AEcide romanos vincere posse. (Cicero de divin. lib 11, cap. 56-)

(93) Quæ si signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intelligeremus quid esset eventurum, apertè declarari oportebat : aut ne occultè quidem; si ea sciri nolebant. (Cicero de divin. lib. 11, cap. 25.)

[ocr errors]

(94) Quæ quia vidit Porphyrius universa completa et trausacta negare non poterat, in hanc prorupit calumniam, ut ea quæ in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur, propter gestorem in quibusdam similitudinem sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Cujus impugnatio testimonium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse, sed narrasse præterita. (S. Hyeronimus præfat. in Danielem. )

(95) Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui benè facitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco: donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris. (2 Petr. 1, 19.)

[ocr errors]
« ElőzőTovább »