Oldalképek
PDF
ePub

V. Idem sermo cc in Epiph. 4. sermo cc. II in Epiph. 6. de consensu evang. lib. 1, cap. 14, 11.9 22. De civit. Dei lib. rv, cap. 34, lib. xv, cap. 46, 47. Epistola CXLIX ad Paulinum cap. I, n. 9 contra Faustum lib. xn, cap, 10, lib.

O

xvi cap. 21, contra duas epist. pelagianorum lib. III, n.@

9.

(78) V. Josephe Antiq. jud. liv. x11, chap. 2. Quidam igitur homines inter judæos Dei prophetæ extitere, per quos spiritus propheticus futura prænuntiavit antequam fierent. Horum vaticinia diligenter observabant qui secundùm temporum seriem in judæâ regnarunt; eum ea ut in ore vaticinantium emissa fuerant, propriâ hebræorum linguâ, in libris ab ipsis prophetis conscriptis possiderent. Ptolomæus autem rex Egyptiorum, cum bibliothecam construeret, ut omnium homiuum scripta comportare conaretur, certior de his quoque vaticiniis factus, Herodem tunc judæorum regem per legatos rogavit, ut libros prophetarum ad se mitteret. At rex quidem Herodes eâ quam diximus hebræorum lingua scriptos misit. Sed cum nota Ægyptiis non essent quæ scripta in illis erant, iterùm legatis missis ab ipso petiit, ut ad se mitteret qui hos libros in græcum sermonem transferrent. Quod cum factum esset, apud Ægyptios quoque hactenus libri manserunt : 2c ubiquè apud omnes extant judæos qui, quamvis legant, non tamen quid dicatur intelligunt, sed nos pro inimicis habent, et non secus ac vos. (S. Justinus apol. 1. cap. 51.)

Deus ille tantorum bonorum auctor, divinæ

scientiæ vi futurum intuitus, singulari egit providentia, ut quæ de venturo paulo post generis humani servatore, eodemque sanctioris erga unum præpotentem Deum religionis omnibus sub sole gentibus doctore futuro, prædicta jam olim essent, ea demùm accuratâ explicatione patefacta, et publicis in bibliothecis collocanda, cunctorum in lucem venirent immissâ hâc Ptolomeo regi mente divinitùs, nimirùm ut quædan quasi penus esset; undè illa post modum in populorum omnium usum fructumque promeretur. Enim verò quorum aliter nulla nobis unquam à judæis, suorum nobis oraculorum cognitionem invidentibus, copia fieret, eorum divino consilio provisam interpretationem accepimus; atque ab illis ipsis qui plurimùm apud eos, cum prudentia, tum gentilitiarum quoque litterarum scientia præstabant, elaboratam . . . . Cum enim jam Salvatoris nostri tempora viderentur propiùs advenire, conducebatque maximè saluti omnium gentium quæcumque à prophetis scripta fuerant intelligere, per linguam græcam, quam ferè omnes gentes intelligunt, judaïcam scripturam universis proposuit. Aut enim post Salvatoris nostri tempora non habuissemus, judæis ex invidia occultantibus aut corruptiores nobis dedissent: aut, si recta habere potuissent, in suspicionem facilè traductores vocarentur. Salvator ergò noster qui ut Deus omnia providebat, optimâ dispo sitione usus, Ptolomeo Ægyptiorum regi traducendorum librorum cupiditatem injecit. ( Eusebius præpar. evang. lib. vi, cap. 1.)

:

(Pensées de Paschal chap. xv, n.o 2.

(80) Ducam igitur initium à primo apud nos propheta et legislatore Moyse. Ac priùs quidem quibus temporibus fuerit ex gravissimis apud vos testimoniis exponam. Nam non modo ex divinis apud nos historiis, quibus nondum ob veterem majorum errorem, assentiri vultis, hæc demonstrare non aggredior, sed etiam ex vestris, ac nihil ad religionem nostram pertinentibus ut intelligatis omnibus apud vos, sive sapientibus, sive poetis, sive historiæ scriptoribus, sive philosophis, sive legislatoribus, antiquiorem fuisse primum religionis nostræ magistrum Moysem ; quemadmodùm nobis declarant historiæ græcorum. (S. Justinus ad græcos cohort. cap. 1x.)

Si quem audistis interim Moysen Argivo Inacho ætate est quadringentis penè annis. Nam et septem minùs Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum prævenit. Mille circiter annis cladem Priami antecedit. Possent etiam dicere quingentis ampliùs et Homerum habens quos sequar.. Cæteri quoque prophetæ etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus, et legiferis et historicis. (Tertullianus apol. cap. xIx.)

:

non

(81) Ante Domiuum Jesum Christum Joannes præmissus est missi sunt prophetæ per superiora sæcula nec defuerunt qui Christum prædicarent. Tantus enim judex venturus erat, ut multi deberent præire præcones. Ab ipso prorsùs exordio generis humani non cessavit se Christus

prophetare, et venturum prænuntiare. (S. Augustinus sermo ccccx inter dubios in nat. S. Joan. Bapt. 1, n.o 1.)

(82) Proptereà ergo, velut ore uno, et lingua una, tum de Deo et muudi origine tum de hominis creatione, et animæ humanæ immortalitate, et de futuro post hanc vitam judicio, tum de omnibus rebus quarum nobis cognitio necessaria est, summâ et secum ipsis constantiâ, et inter se consentione nos docuerunt; idque cum variis locis et temporibus divinam nobis doctrinam traderent. ( S. Justinus ad Græcos cohors, cap. VIII.)

[ocr errors]

Videre est quam amica inter se et consona prophetæ omnes locuti sunt, uno et eodem spiritu, de singulari Dei imperio, mundi origine, et hominis creatione pronuntiantes. . . . Et quid multitudinem prophetarum enumerem qui et multi fuerunt, et de rebus innumeris amicè inter se, et consentaneè dixerunt. (Theophilus Antioch. ad Antolycum lib. 11, cap. 35.

[ocr errors]

Quanto igitur magis veritas à nobis cognoscitur, qui à sanctis prophetis, sancto Dei spiritu plenis didicimus. Hinc consona omnes prophetæ, et amica inter se dixerunt: ac futuros totius mundi eventus prænuntiarunt. Ipse enim prædictarum rerum et jam perfectarum eventus potest discendi, vel potiùs veri cupidos edocere vera esse, quæ ab illis de temporibus et annis ante diluvium elapsis prædicta sunt ; quo modo scilicet se habeat ab origine mundi ad nostram ætatem scries. (Ibid. lib. 11, cap. 17.)

Confirmat autem fidei nostræ veram et sala. tarem professionem, idem atque unus in plurimis spiritus prophetiæ, per successiones et intervalla non demutans religiosa doctrinæ prædicationem. (S. Hilarius de Trinit. lib. v, n.o 38. )

(83) Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergò ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ; ut adducerem te super eos. (Ezech. xxxvIII, 17.) Et incipiens à Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. Luc. xxiv, 27. )

Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. ( Act. x, 43.)

Venit ergò Jesus - Christus, non ab uno propheta, sed ab omnibus prænuntiatus. Et Celsi ignorantia fuit judæum introducere dicentem ab uno prophetâ Christum prædictum fuisse. ( Origenes contra Celsum lib. 11, n.o 79.)

Ne obliviscaris nostri, quibus de futuro adventu tuo omnium prophetarum ora cecinerant. (S. Hyeronimus comment. in Isaiæ cap. xiv. lib. 3)

De omnium nostrum servatore Christo semper frequens sermo est apud sanctos prophetas nec admonere destiterunt: sed perspicuò denuntiarunt suis temporibus venturum in humanâ formâ Deum Verbum et miracula operaturum divinitùs. (S. Cyrillus Alex. comment. in Is. lib. v. tom. 1.)

(84) Omnem propheticum sermonem ex divini spiritûs instinctu profectum non in obscuro est,

« ElőzőTovább »