Oldalképek
PDF
ePub

in psalm. xcvi , n.o 2 , sermo xLvi , de pastor. n.° 55, sermo ci.x de verbis Apost. n.° 6 de civit. Dei lib. vii cap. 32 contra Faustum lib. xvi , • cap. 9 et 28 de Trinitate lib. iv, cap. 7 , n.° I 1. De cathechisandis radibus cap. 1 1 1 , n.o 6. S. Cyrillus alex. de adorat. in spi. et verit. '}ib. vi. circa , med. S. Gregorius magnus moral. praefat. cap. vi , n.o 1 4. In Ezech. lib. 1 , homil. 6, n.o . 15. (7 1) S. Augustinus de prædest. sanctorum n.o 1 7. ( 72 ) Huc adde propheticorum sermonum divinitatem, et legis mosaicæ spiritum, adventu Jesu resplenduisse. Nec enim, ante Christi adventum, manifestis argumentis ostendi poterat veteres scripturas divinitùs fuisse inspiratas. Christi autem adventus iis qui suspicari poterant legem et prophetas non esse divinas , perspicuè declaravit cœlesti gratiâ esse conscriptos. ( Origenes de principiis lib. iv, n.o 6. ) Et hoc quidem ex omni scripturarum propheticarum genere dictum esse intelligendum est, ne nisi in adventum Domini ex virgine in hominem procreandi intellectæ et recognitæ fuerint, intelligentiæ eorum vis obsignata habeatur , et clausa. ( S. Hilarius. in psalmos prologus n.o 6. Illud volo probare , Judæum , sublatis de Christo prophetiis, evertere maximam partem prophetiarum nec posse apertè ostendere nobilitatem veteris, nisi novum admiserit. (S. Joannes Chrysost. expos. in ps. cix, n.o 2. Siquidem legis gloria in hoc sita est, quod ad Christum animos convertat.. ( Idem in epist. 2. ad Corinth. homil. vii , n.o 3. )

Lege 1ibros omnes propheticos, non intellecto Christo : Quid tam insipidum et fatuum invenies ? Intellige ibi Christum : non solùm sapit quod degis ; sed etiam inebriat. ( S. Augustinus in Joan. tract. ix m.o 3. ) ( 75) Numquid mon sunt verba quæ locutus .est Dominus in manu prophetarum priorum ; cum adhuc Jerusalem habitaretur , et esset opulenta ipsa , et urbes in circuitu ejus , et ad austrum, et in campestribus habitarentur (Zachar. VII , 7. ) ( 74) Quod si qui ex iis qui libenter contradicere solent, non nostros hos libros, sed Judæorum , eo quod etiamnum in eorum synagogis asserventur, proprios esse dicat, ac frustrà religionem his libris acceptam à nobis referri; noverit ille ex iis ipsis quæ in his libris scripta sunt amon judæorum , sed nostram, esse horum librorum doctrinae possessionem. Quod autem hi libri, qui religionis nostræ proprii sunt etiamnum apud judæos asservantur, id providentiæ divinæ nobis consulenti opus extitisse. Nam, ne ex ecclesià proferentes locum suspicandæ fraudis praebeamus hominibus nobis obtrectandi cupidis, ex judæorum synagogis eos proferri postulanus , ut ex ipsis illis libris qui adhuc apud eos asservantur , clarè et apertè , nostras esse pateat leges quæ à sanctis viris ad doctrinam scriptæ sunt. ( S. Justimus ad græcos cohort. cap. xiii. (75) Vellem nunc adesse omnes, judæos et gentiles ; et hoc libro à judæis accepto psalmum ita legere. Neque enim ignoratis, et in judiciis et ubiquè , tunc maximè à suspicione remotum esse rerum testimonium , quandò id fertur ab inimicis. Ut ergò hoc quoque eveniat, exhibeanmus testimonium ex veteri, ut et judaei et gentiles pudore afficiantur. Judæi quidem videntes et non intelligentes ; gentiles verò videntes libros nobis offerri ab inimicis. Neque enim poterunt ea à nobis esse conficta dicere : cum, non nos, sed qui Christum crucifixerunt libros nobis qui de ejus potestate loquuntur. (S. Joannes Chrysost. expos, in psal. xLiv, n.o 1. ) At vide sapientiam Dei , scripturas prophetarum mon sinit in ecclesiâ solum esse , sed et apud judæos. Ut illi coarguerentur, reliquit eos apud judæos indignos , Dei hostes , Christi inimicos. Cur ergo hoc fecit; ncc ab illis scripturas abstulit ? Evidens causa est ; nec multâ probatione opus habet. Ut prædicatio mea non suspecta esset. Si solus prophetas haberem, posset incre • dulus contradicere. Ausus me essem ego dicere : dixit Moyses:dixit Isaias : aut dixit reliquus prophetarum ordo de Christo et de iis quae tempore adventùs ejus eventura erant. Poterat quivis respondere : Undè num scimus Moysem fuisse prophetam, et hæc dixisse aut praedicasse, quemadmodùm vobis christianis ad confirmationem doctrinæ vestræ blaterare visum est ; prophetas mempè fingere ; et nomina fabulosa comminisci Nos me debemus hanc autoritatem admittere ? Nunc verò contradicenti, etiamsi magnis munitus sit ratiociniis, omQnis sublata occasio est : eo quod illa testimonia apud ipsos deposita sint, quæ nos

ad dogmatum nostrorum defensionem afferimus. ( Idem de mundi creatione. Orat. iv , n.° 5. ) ( 76) Et testimonium quod ab hostibus ferefiatur, eum qui prædicabatur sermonem fide dignum ieddebat. Hujus enim sermonis præcones in medium producebant, et Abraham patriarcham , qui easdem promissiones acccepit; et Isaacum promissionis fructum; et Jacobum, qui •amdem benedictionem à patre retulit, et Judam qui paternam benedictionis sortem suscepit ; et Moysem, qui haec prædixit ; et regem Davidem , qui eadem vaticinatus est; et Isaiam et Jeremiam, Aqui eadem prædixerant; et EzechiëlemetDanielem qui hæc per spiritum praedicarunt ; totum prætereà prophetarum chorum , qui nostra hæc evidentissimè antè ostendit. Videntes igitur qui audiebant judæos confiteri hasce voces divinas esse , miracula autem quæ in Christi nomine perficiebantur conspicientes, et signa sua obsides et pignora sermonum accipientes, prædicationem quidem facilè recipiebant ; credebant autem Deo qui praedicabatur; et judæorum impias nugas abominabantur. Proindè judaeorum incredulitas divinæ prædicationis non modo impedimentum non fuit, sed iis potiùs qui resistere conabantur sermoni fidei autoritatem conciliaverunt. (Theodoretus de provid. orat. x. ) ( 77 ) Modo fratres nobis serviunt judaei : tanquam capsarii nostri sunt ; studentibus nobis codices portant. Audite in quo nobis serviunt, et non sine cat, sà. Cain ille frater major qui occidit minorem fratrem , acccpit signum me occideretur ; id est, ut maneat iste populus. Apud illos sunt prophetæ et lex in quâ lege , et in quibus prophetis, Christus prædicatus est. Quandò agimus ci:m paganis, et ostendimus hoc evenire modo in ecclesiâ Christi quod ante prædictum est de nomine Christi , de capite, et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas prædictiones et ex his rebus quæ acciderunt , quasi futura essent, nos conscripsisse proferimus codices judæorum. Nempè judæi inimici nostri sunt. De chartisinimici convincitur adversarius. (S. Augustimus enarr. in psalm. xi , n.° 1 4. Proptereà autem adhuc judæi sunt, et libros nostros portent ad confusionem suam. Quandò enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus paganis istas litteras. Et ne fortè dicant duri ad fidem quia nos christiani composuimus, ut, cum evangelio quod prædicamus, finxerimus prophetas, per quos prædictum videretur , quod prædicamus. Hinc eos convincimus, quia omnes istæ litteræ quibus Christus prophetatus est apud judæos sunt : omnes ipsas litteras habent judæi. Proferimus codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergò opprobrio sunt judæi ! codicem portat judæus, undè credat christiänus. Librarii nostri facti sunt; quomodò solent servi post dominos codices ferre , ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant. . . . . Sic apparent judæi de scripturâ sacrâ quam portant quomodò apparet facies cæci de speculo. Ab aliis videtur : ab ipso non videtur. ( Idem enar. in psalm. lvi , n.9 9. )

« ElőzőTovább »