Oldalképek
PDF
ePub

bus accepissent , nunquam tamen erroribus illis irretiri ullo modo potuerint. Sed potiùs, quæ passim jactabantur oracula , quæque omnium concursu populorum vaticinia celebrabantér , ea, non modo vanitatis , ac mendacii coarguerint, sed etiam exitii potiùs quam utilitatis ullius causas esse demonstrarunt. (Ibid. versùs finem. ) (62 ) Et in totâ prophetiâ hoc ipsum tractat. Hoc enim maximè opus Dei est , quod non possint dæmones imitari ; etiamsi admodùm comtendant. Nam in miraculis potest species quædam decipere : futura verò accuratè prædicere unius immortalis naturæ est. Quod si id dæmones aliquandò fecerint, insipientes fallendo fuerunt : undè et vaticinia eorum semper falsa deprehenduntur. ( S. Joannes Chrysost. in Joan. homil. xix , al. xvIII, n.° 2. ) - .

(65) Hoc autem significat quod post adventum Christi omnia idola conticuerint. Ubi Apollo Delphicus et Loxias Delius ? Qui et clarius, et cætera idola futurorum scientiam pollicentia , quæ reges potentissimos deceperunt ? Cur de Christo nihil potuerunt prædicare ; nihil de apostolis ejus ; nihil de ruinis et abolitione templorum ? Si ergo suum interitum non potuere prædicare , quomodò aliena , vel bona , vel mala potuerint nuntiare. Quod si aliquis dixerit multa ab idolis esse prædicta , hoc sciendum , quod semper mendacium junxerint veritati , et sic sententias temperaverint, ut seu boni , seu mali, quid accidisset, utrumque possit intelligi. Ut est illud Pyrrhi rcgis Epirotorem : Aio te AEacida

romanos, vincere posse : et Craesi : Cræsus trangressus halrm maxima regna perdes. (S. Hyeronimus comment. in cap. xLii. Isaiæ lib. x 1 1. )

(64) Igitur in isto gradum conferamus , an qui venturus Christus annuntiabaturjam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod ipsum , •ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda , quandò venturum Christum prophetae annuntiaverunt : ut, si ista tempora recognoverimus, venisse cum sine dubio , ipsum esse credamus quem venturum prophetæ canebant ; im quem nos, gentes scilicet , credituri annuntiabamur. Et cum constiterit venisse indubitatè , etiam legem novam ab ipso datam esse credamus ; et testamentum novum in ipso , et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. ( Tertullianus adv. judæos cap. vii.)

( 65 ) Super est ut illud dicamus , quod ea quæ præcedunt in aliis , juxta veritatem, et ad impletionem referuntur ad Christum. ( S. Hyeronimus comment. in Osée lib. iii , cap. 1 1.)

Quo circa , sicut oracula illa divina ad Abraham , Isaac et Jacob, et quæcumque alia signa, vel dicta prophetica, in sacris litteris præcedentibus facta sunt , ita etiam cæteræ ab isto regum tempore prophetiæ, partim pertinent ad gentem carnis Abrahæ, partim verò ad illud semen ejus , in quo benedicuntur omnes gentes cohæredes Christi per testamentum novum , ad possidendam vitam æternam , regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam, quæ in servitute generat , id est, terrenam Jerusalem, quæ seivit cum

filiis suis , partim verò. ad liberam civitaterri Dei , id est veram Jerusalem æternam in coelis , cujus filii homines secundùm Deum viventes peregrinantur in terris. Sed sunt in iis quædam quæ ad utramque pertinere intelliguntur ; ad ancillam propriè , ad liberam figuratè, tripartita itaque reperiuntur eloquia prophetarum. Siquidem aliqua sunt ad terrenam Jerusalem spectantia; aliqua ad eoelestem ; non nulla ad utramque. ( S. Augustinus de civit. Dei lib. xvii , cap. 5.) (66) Et dominabitur à mari usque ad mare , et à flumine usque ad terminos orbis terrarum.... et adorabunt eum omnes reges terræ : omnes gentes servient ei ... Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ : omnes gentes magnificabunt eum. ( Ps. Lxx 1 , 8, 1 1 , 17. ) (67) At rcgem quidem illustrem et magnum fuisse Salomonem sub quo templum illud quod vocatur Jerosolymitanum constructum fuit haud ignoro. Sed nihil de his quæ in psalmo dicuntur illi contigisse liquet. Nana , nec omnes reges eum adoraverunt, nec usque ad terminos orbis terrarum regnavit, nec inimici ejus coram illo cadentes terram linxerunt. (S. Justinus dial. cum Tryphone cap. XLI.) Sed et hic psalmus Salomoni canere dicitur , quæ tamen soli competunt Christo. Docere non poterunt etiam cætera non ad Salomonem , sed Christum pertinere. Descendet, inquit, tanquam imber super villas et velut stillæ stillantes super terram ; placidum descensum ejus, et insensibilem describens de cœlo in carnem. Saioinon

autem, etsi descendit aliundè, mom tamen sicu imber; quia non de coelo. Sed simpliciora quæque proponam. Dominabitur, inquit , à mari ad mare et à flumine usque ad terminos terræ. Hoc soli datum est Christo. Cæterum Salomon et modicæ Judææ imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes nisi Christum ? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes , nisi Christo? Sit nomen ejus in ævum. Cujus nomen in ævum , nisi Christi ? Ante solem manebit nomen ejus. Ante solem enim sermo Dei , id est Christus. Et benedicentur in illo universæ gentes. In Salomone nulla natio benedicitur : in Christo vero omnis. (Tertullianus adv. Marcion, liv. v. cap. 9. ) Cui concordat etiam illud quod in septuagesimo primo psalmo de Christo canitur, qui erat de semine Salomonis oriturus; quod quidem in hunc modum se habet. Orietur in diebus ejus justitia , et abundantia pacis donec aufèratur luna : et dominabitur à mari usque ad mare , et à flumine usque ad terminos orbis terræ. Hæc enim de filio Salomonis dicta sunt. ( Euse. bius demonst. evang. lib. vIII. ) Præter libros divinæ historiæ , ubi regnasse narratur, ( Salomon ) psalmus etiam Lxxi titulo nominis ejus inscriptus est ; in quo tam multa dicuntur, quæ omninò ei convenire non possunt; Donino autem Christo apertissimâ perspicuitate conveniunt : ut evidenter appareat , quod in illo figura adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas

præsentata, Notum est enim quibus terminis conclusum fuerit regnum Salomonis : et tamen in eo psalmo legitur , ut alia taceam : Dominabitur a mari usque ad mare et à flumine usque ad terminos orbis terrarum : quod in Christo videmus impleri. ( S. Augustinus de civit. Dei lib. xvii , cap. 8, n.° 2.) (68.) Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Joannem prophetaverunt. ( Matth. xi, 13.) (69) Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti. (Rom. x, 4.) Hæc autem omnia in figurâ contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram , in quos fines sæculorum devenerunt. ( 1 cor. x, 1 I. Lex pædagogus noster fuit in Christo. ( Galat. 1 t 1 , 24. ) Umbram enim habens lex futurorum bonoruma, non ipsam imaginem rerum. ( Hebr. x, 1.) ( 7o ) V. Entr'autres , Origenes contra Celsum lib. 1 1 , n.° 84 in levit. homil. x. n.° 1 , comment. in Math. tom. x, n.° 1 o. ) S. Athanasius orat. 1.a contra Arianos m.° 59 S. Hilarius in psalm. cxviii litt. 16, n.° 15, de Trinit. lib. v, n.° 17. S. Cyrillus hierosol. cathech. xvii, cap. 2gs S. Basilius de spiritu sancto cap. xxi , n.° 52 S. Ambrosius enarr. in psalm. xLiii , n.° 57 S. Hyeronimus epist. ad evangelium, in cap. xi Jeremiæ lib. I i , in cap. v. epist. ad Galat. lib. 2. In caput v, epist. ad Ephes. lib. 2. S. Joannes Chrysost. in Joan. homil. xv , et xiv , n.° 5. S. Augustinus enarr. in psal. Lxxxiv, n.° 4;

« ElőzőTovább »