Oldalképek
PDF
ePub

Et cùm venerit quod prædictum est (ecce enim venit) tunc scient quod prophetes fuerit inter eos (Ezech. xxiii, 33. ),

Idoneum testimonium divinitatis est veritas divinationum. (Tertullianus apol. cap. xx. )

Sin autem fidem non habes prophetis, signa aperta et manifesta præbemus quæ maximè ostendunt eos à Deo fuisse inspiratos; et nihil nobis disseruisse quod ex se afferrent, sed divinâ illâ gratiâ, et super- cœlesti afflatos. Quæcumque enim ab iis dicta sunt finem sunt assecuta et omnia ad veram veritatem devenerunt. (S. Joan. Chrysost. expos. in psal. iv, n.o 11.)

Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quæ evenerunt in Christo prædicta sunt. (S. Augustinus in cap. 2 epist. S. Joan. tract. n.o 2.

(50) Quod si tacitâ cogitatione responderis, quomodò possum intelligere verbum quod Dominus non est locutus ? hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus : sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcircò non timebis eum. (Deuter. XVII, 21, 22.)

Infelix oraculi exitus argumentum est infirmimitatis illius à quo ea per oraculum prædicta quæ non evenerunt. ( Quæst. ad Orthodoxum quæst. 146. )

Intelligis in rerum prædictarum frustratione, quod non ex Deo quippiam prædictum sit; veritatis enim est amica veritas. (S. Cyrillus alex. de ador. in spiritu et verit. lib. 1, circa init. ) (51) Émile livre v.

Γ

(52) Quid quæris, Carneades, cur hæc ita fiant, aut quâ arte perfici possunt? Nescire me fateor; evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquit. Itane verò? Quidquam potest casu esse factum quod omnes habeat in se numeros veritatis. Quatuor tali jacti venereum efficiunt. Num etiam -centum venereos si ecce talos jeceris casu futuros putas ? Adspersa temerè pigmenta in tabulâ oris lineamenta effingere possunt. Num etiam veneris Cox pulchritudinem effingi posse adspersione fortuitâ putas ? Sus rostro si humi litteram A impresserit, nunc proptereà suspicari poteris Andromacham Ennii ab eo posse describi. (Cicero de divin. lib. 1, cap. 14. )

(55) V. 4 reg. V IV, 1 et seq.

(54) Gentem quidem nullam video, neque tam humanam, atque doctam, neque tam immanem, tamque barbaram, quæ non significari futura, et à quibusdam intelligi prædicique posse censeat. Cicero de divinatione lib. I

cap. i.) (55) Quam quidem ( divinationem) esse rcverà hâc stoicorum ratione concluditur. Si sunt

dii, neque antè declarant hominibus quæ futura sunt, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut existimant nihil interesse hominum scire quid futurum sit, aut non censent esse suæ majestatis præsignificare hominibus quæ sunt futura, aut ea ne ipsi quidem dii significare possunt. At neque non diligunt nos; sunt enim benefici, generique hominum amici: neque ignorant ea quæ ab ipsis constituta, et designata sunt neque nostrâ nihil interest scire ea quæ

[ocr errors]

eventura sunt: erimus enim cautiores si sciemus : neque hoc alienum ducunt à majestate suâ : nihil enim beneficentia præstantius neque non

possunt futura prænoscere. Non igitur sunt dii nec significant futura. Sunt autem dii: significant ergo. Et non si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam. Frustrà enim significarent: nec si dant vias, non est [divinatio. Est igitur divinatio. (Cicero de divinatione lib. I, cap. 58.)

(56) At non numquam ea quæ prædicta sunt minùs eveniunt. Quæ tandem id ars non habet, earum dico artium quæ conjecturâ continentur, et sunt opinabiles? An medicina ars non putanda est, quæ tamen multa fallunt? Quid gubernatores, nonne falluntur? (Cicero de divin. lib. 1, cap. 13. )

(57) Propheta autem qui arrogantiâ depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Deuter. XVIII, 20.)

(58) Quid est enim divinatio? Cur ab eâ decipimini? Ministra est tibi vigentium in mundo cupiditatum. Vis bellum gerere et Apollinem consiliarium cædium capis. Vis rapere virginem, et dæmonem tibi optas auxilio venire. Ægrotas per te ipse et ut Agamemnen duos consiliarios, ita deos tibi cupis adesse. Quædam furit aquâ potâ, et adhibito thure amens fit hanc tu vaticinari dicis. Præscius erat futurorum Apollo, et vaticinantium magister se ipse in Daphne frustratus est. Quercus, dic mihi, divinat,

[ocr errors]

rursùmque aves prænuntiant. Tu verò animalibus, et plantis ignobiliores. Præclarum tibi erat fieri lignum præsagum, et avium volatum sumere (Tatiani contra græcos orat. n.o xix. )

(59) Nolite igitur scelerata, impiaque adyta curiosiùs explorare, nec profundorum antrorum hiatus, præstigiis, monstrisque plenos, aut thesprotæum lebetem, aut tripodem civrhæum, aut ænæum Dononæ tintinnabulum. Gerandryon autem illud desertis olim in arenis cultum, quodque ibidem celebrabatur oraculum jam verò cum ipso quercu prorsùs emarcuit, raneidis, ac vetustate contritis fabulis relinquite. Enim verò siluit utique fons ille castalius: siluit Colophonius alter; ac reliquæ simùl omnes fatidicæ undæ aruerunt; quas ventoso fastu, sero licet; palam tamen, aliquandò spoliatas viderunt post ea quam illæ cum fabellis omninò defluxissent. Decanta tu nobis clarium, Pythiam, Didymea, Amphiaraum, Apollinem, Amphilochium. Adde si lubet prodigiorum interpretes adde augures, et somniorum conjectores. Quin age: sis ac simùl eos coram Pythio: statue qui divinationes suas farinâ, hordeove perficiunt ; quique à plurimis etiam non obscrvantur ventriloquos. Jam verò et Ægyptiorum penetralia, et manium apud Etruscos vaticinationes in tenebris jacent. Vesanæ profectò illæ sunt infidelium hominum fallendi artes, ejusdemque fascinationes veluti negotiationis sociæ habeantur capræ ad divinandum informatæ, nec non corvi illi, quos ad responsa hominibus reddenda homines erudiere (S. Clemens Alex, cohort. ad gentes cap. 2.

(60) Nos itaque in hæc oracula dicamus, non pauca ex Aristotele et peripateticis colligi posse, quibus everteretur quidquid modò de pythiâ, cæterisque oraculis, memoratum à Celso est. Ex Epicuro etiam, et iis qui ejus hâc de re sententiam sequuntur, promptum esset ostendere tolli è medio à quibusdam græcis omnia illa oracula, quæ in totâ græcia tantoperè admirationi sunt. ( Origenes contra Celsum, lib. vii, n. 3. )

(61) Enim verò quæcumque ab istis sine ullâ responsi ambiguitate prædicta sint, non ex præsensione quâdam, et scientia futurorum, sed ex aliquâ tantum conjiciendi vi pronuntiata ex iis infinita, planè deprehensum esse, immò propè dixerim omnia, prædictionis sæpiùs veritate caruisse cum res contrarium oraculo finem, exitum habuissent. Nisi verò, quod rarò admodùm, atque unum ex infinitis aliquid, aut casu fortuito, aut spe aliquá, futurum, augurata contigerit, id veritatis opinionem oraculo conciliet. (Eusebius præpar. evang. lib. IV, cap. 12.) init.)

et

Et vero integræ quoque, ac præcipui nominis philosophorum sectæ, hujus opinionis duces, ac vindices extitere. Puta qui ex Aristotelis disciplinâ prodierunt; et quotquot deinceps peripatetici nominati sunt; nec non cynnici et epicurei, quos equidem mirari eo nomine plurimum soleo, quod, cum græcorum in moribus ab ipsis incunabulis educati fuissent, ac deos esse quos ante diximus pueri à suis quique parenti

« ElőzőTovább »