Oldalképek
PDF
ePub

`Et cùm venerit quod prædictum est (ecce enim venit ) tunc scient quod prophetes fuerit inter - eos ( Ezech. xxiiI , 33. ) Idoneum testimonium divinitatis est veritas divinationum. ( Tertullianus apol. cap. xx. ) Sin autem fidem non habes prophetis, signa aperta et manifesta præbemus quæ maximè ostendunt eos à Deo fuisse inspiratos ; et nihil nobis disseruisse quod ex se afferrent, sed divinâ illâ gratiâ , et super- coelesti afflatos. Quæcumque enim ab iis dicta sunt finem sunt assecuta : et • omnia ad veram veritatem devenerunt. ( S. Joan. Chrysost. expos. in psal. iv, n.° 1 1. ) Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae evenerunt in Christo prædicta sunt. ( S. Augustinus in cap. 2 epist. S. Joan. tract. n.° 2. (5o) Quod si tacitâ cogitatione responderis, quomodò possum intelligere verbum quod Domimus non est locutus ? hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus : sed per tumorem animi sui propheta confinxit : aetidcircò non timebis eum. (Deuter. xviii, 2 1 , 2o.) Infelix oraculi exitus argumentum est infirmimitatis illius à quo ea per oraculum prædicta quae non evenerunt. ( Quæst. ad Orthodoxum quaest. I 46. ) Intelligis in rerum prædictarum frustratione, quod non ex Deo quippiam prædictum sit; veritatis enim est amica veritas. ( S. Cyrillus alex. de ador. in spiritu et verit. lib. 1 , circa init. ) ( 51 ) Emile livre Iv.

(52) Quid quaeris, Carneades, cur haec ità fianr, aut quâ arte perfici possunt ? Nescire me fateor; evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquit. Itane verò ? Quidquam potest casu esse factum quod omnes habeat in se numeros veritatis. * Quatuor tali jacti venereum efficiunt. Num etiam -centum venereos si ecce talos jeceris casu futuros putas ? Adspersa temerè pigmenta in tabulâ oris > lineamenta effingere possunt. Num etiam veneris Coæ pulchritudinem : effingi posse adspersione fortuitâ putas ? Sus rostro si humi litteram A impresserit, nunc proptereà suspicari poteris Andromacham Ennii ab eo posse describi. ( Cicero de divin. lib. 1 , cap.* 1 4. ) ( 55) V. 4 reg. v iv , 1 et seq. ( 54) Gentem: quidem nullam video, neque {am humanam, atque doctam , neque tam imma- nem, tamque barbaram , qriae non significari futnra, et à quibusdam intelligi prædicique posse censeat. ( Cicero de divinatione lib. 1 , cap. I.) (55) Quam quidem ( divinationem) esse rcverà hàc stoicorum ratione concluditur. Si sunt dii, neque antè declarant hominibus quæ futura sunt, aut non diligunt* homines, aut quid eventurum sit ignorant, aüt existimant nihil interesse hominum scire quid futurum sit, aut non censent esse suæ majestatis præsignificare hominibus quæ sunt futura , aut ea ne ipsi quidem dii significare, possunt. At neqne non diligunt nos ; sunt «nim benefici, generique hominum amici : neque , ignorant ea quæ ab ipsis constituta, et designata

sunt : neque nostrâ nihil interest scire ea quæ

I

eventura sunt : erimus enim cautiores si sciemus: neque hoc alienum ducunt à majestate suâ : nihil enim beneficentia præstantius : neque non possunt futura prænoscere. Non igitur sunt dii , mec significant futura. Sunt autem dii : significant ergo. Et non si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam. Frustrà enim significarent : nec si dant vias, mon est'{divinatio. Est igitur divinatio. ( Cicero de divinatione lib. 1 , cap. 58.) (56) At non numquam ea quæ prædicta sunt minùs eveniunt. Quæ tandem id ars non habet , earum dico artium quæ conjecturâ continentur , : et sunt opinabiles ? An medicina ars non putanda est, quæ tamen multa fallunt ? Quid gubernatores, nonne falluntur ? ( Cicero de divin. lib. 1 , cap. 13.) ( 57 ) Propheta autem qui arrogantiâ depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non , præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. ( Deuter. xviii, 2o.) (58) Quid est enim divinatio? Cur ab eâ decipimini ? Ministra est tibi vigentium in mundo cupiditatum. Vis bcllum gerere : et Apollinem consiliarium cædium capis. Vis rapere virginem, et dæmonem tibi optas auxilio venire. Ægrotas per te ipse : et ut Agamemnen duos consiliarios , ita deos tibi cupis adcsse. Quædam furit aquâ potâ, et adhibito thure amens fit : hanc tu vaticinari dicis. Præscius erat futurorum Apollo, et vaticinantium magister se ipse in Daphne frustratus est. Quercus , dic mihi , divinat ,

rursùmque aves praenuntiant.Tu verò animalibus, et plantis ignobiliores. Praeclarum tibi erat fieri lignum praesagum , et avium volatum sumere ( Tatiani contra graecos orat. n.° xIx. ) ( 59 ) Nolite igitur scelerata , impiaque adyta curiosiùs explorare, nec profundorum antrorum hiatus, praestigiis, monstrisque plenos, aut thesprotaeum lebetem , aut tripodem civrhaeum , aut aenaeum Dononae tintinnabulum. Gerandryon autem illud desertis olim in arenis cultum , quodque ibidem celebrabatur oraculum jam verò cum ipso quercu prorsùs emarcuit , raneidis, ac vetustate contritis fabulis relinquite. Enim verò siluit utique fons ille castalius : siluit Colophonius alter ; ac reliquae simùl ommes fatidicae undae aruerunt; quas ventoso fastu , sero licet; palam tamen , aliquandò spoliatas viderunt , post ea quam illae cum fabellis omninò desluxissent. Decanta tu nobis clarium, Pythiam , Didymea, Amphiaraum, Apollinem, Amphilochium. Adde si lubet prodigiorum interpretes : adde augures, et somniorum conjectores. Quin age : sis ac simùl eos coram Pythio : statue qui divinationes suas farinâ, hordeove perficiunt ; quique à plurimis etiam non obscrvantur ventriloquos. Jam verò et Egyptiorum penetralia, et manium apud Etruscos vaticinationes in tenebris jacent. Vesanae profectò illae sunt infidelium hominum fallendi artes, ejusdemque fascinationes veluti negotiationis sociae habeantur caprae ad divinandum il formatae , nec non corvi illi , quos ad responsa hominibus reddenda homines erudiere ( S. Clemens Alex. cohort. ad gcntes cap. 2.

(6o) Nos itaque in hæc oracula dicamus, non pauca ex Aristotele et peripateticis colligi posse, quibus everteretur quidquid modò de pythiâ, cæterisque oraculis, memoratum à Celso est. Ex Epicuro etiam, et iis qui ejus hâc de re sententiam sequuntur, promptum esset ostendere tolli è medio à quibusdam græcis omnia illa oracula, quæ in totà græciâ tantoperè admirationi sunt. ( Origenes contra Celsum , lib. vii , n.° 5. ) ( 61 ) Enim verò quæcumque ab istis sine ullâ responsi ambiguitate prædicta sint , non ex præsensione quâdam, et scientia futurorum, sed ex aliquâ tantum conjiciendi vi pronuntiata ex iis infinita , planè deprehensum esse , immò propè dixerim omnia, prædictionis saepiüs veritate caruisse : cum res contrarium oraculo finem , et exitum habuissent. Nisi verò, quod rarò admodùm , atque unum ex infinitis aliquid, aut casu fortuito , aut spe aliquà , futurum, augurata contigerit, id veritatis opinionem oraculo conciliet. ( Eusebius præpar, evang. lib. iv, cap. 12.) init. ) - * Et vero integræ quoque, ac præcipui nominis philosophorum sectæ, hujus opinionis daces, ac vindices extitere. Puta qui ex Aristotelis disciplinâ prodierunt ; et quotquot deinceps peripatetici nominati sunt ; nec non cynnici ct epicurei, quos equidem mirari eo nomine plurimum soleo, quod , cum græcorum in moribus ab ipsis incunabulis educati fuissent, ac deos esse quos ante diximus pueri à suis quique parenti

[ocr errors]
« ElőzőTovább »