Oldalképek
PDF
ePub

non brutis animantibus utitur, ne hominibus quidem è vulgo. Eligit ad hanc rem sanctissimas, purissimasque animas, quas afflat suo numine, et fatidicas reddit. Quarè si quid aliud in Moysis lege dictum est admirabiliter, profectò ejusmodi sunt hæc : Nec augur, nec haruspex sit apud vos. Et alibi: nam gentes quas Dominus Deus tuus delebit à facie tua ipsæ somnia et divinationes audient: tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus. Et continenter: prophetam suscitabit tibi Dominus Deus tuus de fratribus tuis. Quin et volens Deus ut augur ipse ab augurandi scientiâ averteret, fecit ut spiritus in augure diceret. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël temporibus suis dicitur Jacob et Israëli quid operabitur Deus. ( Origenes contra Celsum lib. iv, n.o 95. )

(37) Non enim sumus ei, nos augures, qui avium, reliquorumve signorum obervatione futurâ dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicatò condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurendi scientiam. Errabat enim multis in rebus antiquitas, quam vel usu jam, vel doctrinâ, vel vetustate, immutatam videmus. Retinetur autem, et ad opinionem vulgi, et ad magnas utilitates reipublicæ, mos, religio, disciplina, jus augurum, collegii antiquitas. Nec verò non omni supplicio digni P. Claudius, L. Junius consules, qui contra auspicia navigarunt. Parendum enim fuit religioni, nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Jure igitur alter populi judicio damnatus est,

alter mortem sibi ipse conscivit. (Cicero de divin. lib. 11, cap. 33.)

(38) Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum. ( 4 reg. xx1, 10.)

Quemadmodùm enim homines de celo affari cum posset, atque inertes et ignaros deterrere hoc tamen non fecit: quia noverat hominum naturam capere non posse. Sed rarò et parcè illis apparuit; ad videntium captum apparitiones suas commetiens et semper hominibus per homines leges pariter, hortationesque ferens prophetis sermonum suorum ministris usus est. (Theodoretus sermo vi, de providentiâ Dei. )

[ocr errors]

:

(39) Ideò quod Dominus prophetæ dicit loqueris verba mea ad eos, quid aliud quam ejus ori frænum moderaminis imponit, ne quæ priùs intus non audivit, foris dicere præsumat. Nam prophetæ falsi sua, et non Dei verba loquebantur. (S. Gregorius magnus in Ezech. lib. 1, homil. 10, n. 14. )

(40) Et dixit Dominus ad me: falsò prophetæ vaticinantur in nomine meo. Non misi eos : et non præcepi eis: neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. (Jérém. xiv, 14.)

Non misi cos, ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter. (Ibid. xxv11, 15. )

Vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait Dominus, cum Dominus non miserit eos. (Eech. x1., 6 et alibì passìm.)

( 41 ) V. 1. reg. xxvш, 7. Act. xvi. 16,

(42) V. num. cap. XXII, XXIII et XIV. On présente aussi comme un exemple d'un homme criminel Caiphe prophétisant que Jésus-Christ devoit mourir pour son peuple. ( V. Joan. xI, 59 et seq. Mais il est impossible de regarder le mot de ce grand prêtre comme une prophétie dans le sens strict. Il posoit une maxime, mais il n'annonçoit pas un fait : et si contre son intention il arriva un fait conforme à sa maxime, ce fut dans un sens contraire à celui qu'il entendoit. Ce rapport doit être considéré plutôt comme une allusion, que comme l'effet d'une prédiction.

[ocr errors]

(43) Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat et prædixerit signum atque portentum et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis; non audies verba prophetæ illius. (Deuter. xIII, I 2 3.) Notum vobis facio quod nemo in spiritu Ici loquens dicit anathema Jesu. ( I, cor. xII, 3.)

[ocr errors]
[ocr errors]

(44) Verum quoniam, ut ante dixi, prophetia non eodem ipso tempore suum exitum habebat, sed verba tunc proferebantur, res autem post diuturna indè tempora exitum habitura erant, cum jam non nulli ex his qui audierant sæpè mortem obiissent, nec potuissent de dictorum exitu judicare, vide quid faciat, et moliatur Deus prophetiam prophetiis connectit, iis quæ post longum tempus eventura essent, eam cujus exitus propè erat; per eam quæ in illâ generatione exitum habitura erat, iis quorum eventus post diuturnum tempus futurum erat maximam fidem faciens.

[ocr errors]

In evangeliis autem hoc utilitatis genus alio modo tractat; miracula prophetiis copulans; aliud alio confirmans. Exempli causa, accessit aliquandò ad eum leprosus et mundatus est; ac post illum rursùs puer centurionis à gravi illo morbo liberatus est signaque hæc magna erant. Et tamen non in signis stetit; sed et prophetiam adjecit. Quia enim centurio admirandam illam et magnam exhibuerat fidem, quâ puerum ab ægritudine eripuit, hæc subdidit Christus. Mnlti ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham Isaac et Jacob: filii autem regni ejicientur extrà. Hæc porrò dicebat : et gentium ecclesiam, et judæorum reprobationem prænuntians : quod etiam nunc opere completum est et sole clarius omnibus exhibetur. Sed tunc obscurum erat : et ab incredulis non facilè admittebatur. Ideòque signum tunc exhibitum præcessit, quod multam fidem faciebat rei post ea eventuræ : quemadmodùm et ipsa prophetia, quæ nunc opere completur, signo tunc facto magnam præbet confirmationem. Quid dixerit incredulus? An mundatum non fuisse leprosum ? Respiciat in prophetiâ veritatem, ut illâ perspectâ signo fidem habeat. Quid porrò dixerint illi tune judæi? An ea quæ ille dicebat non esse vera? Respiciant leprosum mundatum : et ex beneficio illi allato futuris non neget fidem: cum maximum illi prophetiæ pignus acceperint, nempè signum; ut hodierni signi pignus per prophetiam habent. Vides quomodò alterum altero confirmatur? (S. Joannes Chrysos. in Isaiæ cap. vi, n.° 1.)

(45) Cum advenisset igitur, et salutis hominum negotium ageret, tum eorum qui tunc in vivis, tum etiam eorum qui post futuri erant, variis illam modis procurabat. Vide quæso quid faciat. Miracula edit: et quædam prædicit longis posteà temporibus eventura. Ac per ea quæ tunc fiebant, iis quæ diu posteà futura erant auditoribus præsentibus fidem faciens, futuris quoque ex eventu prædictionum credibilia reddens miracula illo tempore edita, atque ex hâc duplici demonstratione fidem faciens iis qnæ ad fidem pertinebant. (S. Joannes Chrysost. adv. judæcs quod Christus sit Deus no. 11 )

(46) V. Matth. xxi, 11, Luc. vii, 16, Joan. IV, 19 v1, 14, IX, 17. Et alibì.

[ocr errors]

(47) Et idcircò vel maximè prophetæ apud populum sermonum suorum habebant fidem, quia non solùm de iis quæ multa post sæcula futura erant, sed etiam quæ incontinenti, et non post grande temporis spatium essent implenda memorabant. (S. Hyeronimus in Isaiæ caput XXXVIII, lib. XI.)

Non solùm ea quæ multa post sæcula futura sunt propheticus sermo prædicit; sed et vicina et quæ statim vaticinium consequuntur.... ut qui viderint rebus expleta quæ antè nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cujus prophetis divinationis est veritas. (Idem in cap. VII Amos lib. н.)

(48) Pensées de Paschal chap. xv. n°. 15.) (49) Propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. ( Jerem. xxviii, 9.)

« ElőzőTovább »