Oldalképek
PDF
ePub

dico: ut, cum illud videritis effectum, nullum sciatis Deum, nisi cum qui hæc futura cognovit, imò præcepit fieri. (S. Hyeronimus comment. in Isaiam lib. x. cap, 47.)

Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei nisi enuntiatorem verborum Dei ( S. August. quæst. in Exodum quæst. xvi. )

Quæramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum pronuntiantem se per hanc prophetiam et quid futurum esset in hoc tempore per ea quæ pridem facta sunt prædicantem, Ipse enim se in prophetis prædicabat quoniam ipse est verbum Dei. Nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum pleni Christo : et illi eum venturum præcedebant, quos pæcedentes non deserebat. (Idem enar. in psalm. CXLII n.o 1.)

(21) Multa igitur, et alia habentes prophetarum testimonia quæ proferre possemus, fidem facimus. Cum satis ista esse ad persuasionem arbitremur his qui aures ad audieudum, et intelligendum idoneas habent, eosque perspicere posse existimemus nequaquam nos, fabularum more, ea modo quæ de opinatis filiis Jovis feruntur dicere quidem sed demonstrare non posse. (S. Justinus apol. 1.a cap. 53.)

(22) Ne sis ergo incredulus: sed potiùs crede. Nam et ego non credebam id futurum : sed nunc credo, postquam hæc attentiùs consideravi simul quod in sacras scripturas incidi sanctorum prophetarum; qni per spiritum sanctum, et præte

rita eodem quo gesta sunt modo, et præsentia eodem quo geruntur, et futura eodem ordine quo perficientur. Cum igitur ea quæ eveniunt er prædicta sunt demonstrationem mihi exhibent, non sum incredulus sed credo obtemperans Deo, cui tu quoque si vis obtempera, credens ei. (Theophilus Antioch. ad Antolycum lib. I, cap. 14. )

[ocr errors]
[ocr errors]

(23) Si ejusmodi tantùm rationibus nitamur doctrina nostra non nullis humana crederetur : sed prophetarum vocibus argumenta nostra confirmantur. (Athenagoras legat. pro christianis n.o g.)

[ocr errors]

(24) Dei autem esse filium, et eum esse quem nos servatorem et dominum dicimus apertè divinæ ostendunt prophetiæ: hâc ratione qui est græcorum et barbarorum Dominus persuadet his qui volunt. (S. Clemens alex. stromat. lib. vII. cap. 2.)

(25) Nam primum nostrum est uti prophetarum sermonibus: ut potè qui indè probamus, modò Jesum esse Christum quem prænuntiant, modò ex illorum scriptis ostendimus ea quæ in illo completa esse narrant evangelia. ( Origenes contra Celsum lib. 1 n.o 35.)

(26) Nemo asseverationi nostræ fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem prædicasse fore ut aliquandò filius Dei nasceretur sicut homo, et mirabilia faceret et cultum Dei per totam terram seminaret, et postremò patibulo figeretur, et tertiâ die resurgeret. Quæ omnia cum probavero eorum

[ocr errors]

ipsorum litteris, qui Deum suum mortali corpore utentem violaverunt, quid aliud obstabit quominùs veram sapientiam clarum sit in hâc religione versari? (Lactantius divin.. instit. lib. IV. cap. 10. )

(27) Apertè de Salvatoris prædicatur adventu quod qui futurus est, antequam in corpore nasceretur, jam vocatum est in scripturis nomen ejus, et cognitum prophetis, et sanctis Dei, quia homo sit. (S. Hyeronimus comment. in Ecclesiasten.)

( 28 ) Multum autem falluntur qui putant nos sine ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quæ sunt indicia clariora, quam ea quæ nunc videmus prædicta et impleta ?( S. Augustinus de fide eorum quæ non videntur cap. 1. n. 5.) (29) Manifestum est quia patriarchæ et prophetæ, qui etiam præfiguraverunt nostram fidem, et disseminaverunt in terrâ adventum Filii Dei, quis, ac qualis erit; ut qui posteriores erunt futuri homines habentes timorem Dei, facilè susciperent adventum Christi, instructi à lege et prophetis. ( S. Irenæus cont. hæres lib. iv. cap. 25 1.0 1.)

(30) Post hæc nescio quomodò velut datâ operâ, prætermittit argumentum quo maximè ea quæ ad Jesum spectant confirmantur, nempè illum à judæorum prophetis, à Moyse et ab iis qui antè et post Moysen vixerunt fuisse prænuntiatum. Opinor, non potuit refellere argumentum indè ductum, quod neque judæi, neque ulla unquam hæresis, Christum prædictum esse

negaverint. (Origenes contra Celsum lib. 11 n.0 13.)

(31) Neque meis ratiocinationibus attende sophismatis enim fortè illudi possibile. `Verùm nisi psophetarum de re unâ quâque acceperis testimonia, his quæ dicuntur ne crede. Nisi de virgine et de loco et de tempore et de modo didiceris ex divinis scripturis, ne accipias ab homine testimonium. In eum enim qui nunc adest, et docet, potest quidem suspicionis non nihil cadere. At cum qui antè mille et eo ampliùs annos prophetavit, quisnam mente præditus suspectum habere queat ? (S. Cyrillus hierosol. cathech. xi, cap. 5.)

(32) Et hanc vocem nos audivimus de colo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem (2 petr. 1, 18, 19.)

(33) Quis enim nostrum non miretur delatâ voce de cœlo certiorem propheticum sermonem ab apostolo dictum esse ? Certiorem sanè dixit, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de cœlo , quam sermo propheticus, tam bonus, tam utilis. Quid est ergo certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles, qui detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quæ fecit. Possunt ergò infideles etiam istam vocem delatam de cœlo, per conjecturas humanas, et illicitas curiositates ad magicas artes referre, sed prophetæ antè fuerunt; non dico antè istam vocem, sed antè Christi carnem. Nondum erat homo Christus quandò misit prophetas.

Quisquis igitur dicit magum eum fuisse, si ergò magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid majus erat antequam natus? Ecce quare ait apostolus Petrus : habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de cœlo quâ fideles admoneantur; propheticus sermo quo infideles convincantur. ( S. Augustinus sermo XLIII de verbis Isaiæ ac de verbis apostoli xxvi. n.o 5. )

(34) Prophetiæ sermo non nisi ad aliquem. profectum audientium scriptus est, ut, aut scientiam doceat, aut ad voluntatis innocentiam confirmet. S. Hilarius in psalm. LXI n.o 1.)

Cum magnificentiæ propheticæ magis dignum sit beata et æterna et coelestia prædicasse. (Idem in psl. cxxvi no. 2. )

(35) Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea repentè. Operatus sum, et venerunt scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Prædixi tibi ex tunc antequam veniret: indicavi tibi, ne fortè diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mea mandaverunt ista. (Is. XLVIII, 3, 4, 5.)

Et nunc dixi vobis priusquàm fiat ut cum factum fuerit credatis. (Joan. XIV, 29.)

[ocr errors]

(36) Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stentet salvent te augures cœli, qui contemplabantur sydera, et supputabant menses ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula : ignis combussit eos. ( İs. XLVII, 13, 14. )

Sed verus Deus ad significandas res futuras,

« ElőzőTovább »