Venerabilis Bedæ opera historica, recens. J. Stevenson, 1. kötet

Első borító
Sumptibus Societatis, 1841

Részletek a könyvből

Kiválasztott oldalak

Más kiadások - Összes megtekintése

Gyakori szavak és kifejezések

Népszerű szakaszok

147. oldal - Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
79. oldal - Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur ; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu daemonum in...
80. oldal - Et quia boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis, vel natalitii sanctorum martyrum quorum illic reliquiae ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quae ex fanis commutatae sunt. de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nee diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua...
352. oldal - Non enim habent regem iidem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant ; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae.
237. oldal - Parum, inquit, est ut mihi sis servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.' Et rursum : ' Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt.
227. oldal - Pater meus, qui in coelis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus earn: et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis.
231. oldal - Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, vel divinae lectionis, vel continentioris vitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae...
166. oldal - In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, siue adtonsi seu laici, meditari deberent, id est aut legendis scripturis aut psalmis discendis operam dare.
287. oldal - Johannes ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem videlicet, ritumque canendi ac legendi viva voce praefati monasterii cantores edocendo, et ea quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam literis mandando : quae hactenus in eodem monasterio servata, et a multis iam sunt circumquaque transcripta.
69. oldal - Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non débet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est ¿ sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia...

Bibliográfiai információk