Oldalképek
PDF
ePub

THEOLOGIA

MORALIS ET DOGMATICA

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIÆ LICENTIATI, ECCLESIÆ ME-

TROPOL. S. RUMOLDI MECHLIN. CAN. GRAD. ET ARCHIPRESS.

NECNON SEMINARII ARCHIEP.

PRESIDIS, ETC.

EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA,

QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT

EPITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. NECNON ET VARIÆ SUMMORUM

PONTIFICUM, PRÆSERTIM

VERO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERÆ ENCYCLICÆ ETC.

TOMUS II.

COMPLECTENS

TRACTATUS DE LEGIBUS, GRATIA, JUSTIFICATIONE ET MERITO; ITEM DE
VIRTUTIBUS IN GENERE, DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS ET DE ECCLESIA.

DUBLINII:

EX TYP. RICHARDI COYNE,

IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET
BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

MDCCCXXXII.

[graphic][subsumed][subsumed]
[blocks in formation]

1. R. Juxta S. Thom. art. citato, est bona qualitas mentis, quâ rectè vivitur, et quâ nullus malè utitur.

II. Dicitur "bono qualitas mentis;" quia virtus propriè est habitus bonus, qui sine actu existere potest, permanenter mente inhærens cum quadam in suos actus inclinatione: qualitas autem illa seu habitus, bona est formaliter et causaliter, sive, ut ait S. Thomas, est bonus habitus et boni operativus.

Notandum tamen, licet non possit rigorosè dici actus virtutis, qui ab habitu virtuoso non procedit, communi tamen usu, actus, qui habitum præcedunt, vocantur actus virtutis, quando fiunt ex motivo formali istius virtutis, aliquo auxilio actuali supplente vices habitûs: sic Catechumeni dicuntur elicere actum Fidei et Spei, licèt necdum habeant harum virtutum habitus.

III. Additur in definitione: "quâ recitè vivitur;" quia virtus est principium, et quidem maximè operativum operationis rectæ : unde argumentandum est, animum adulti virtutibus esse destitutum, si eas non ostendat in opere: et de singulis dici potest, quod de Charitate dicit Gregorius Magnus : "Probatio dilectionis, exhibitio est operis."

Porrò virtus est habitus tripliciter operativus, nempe "habitualiter, affectualiter" in proposito seu præparatione animi, et "actualiter" seu "effectualiter" pro rerum et temporis opportunitate.

Tract. de Virtutibus.

B

« ElőzőTovább »