Oldalképek
PDF
ePub

Et Ovid. Her. XIII 155.

Adde sonum cerae, Protesilaus erit.

Adrianus Blyenberg, Del. Grut., tom. I, pag. 604. in effigiem patris :

Blanditias tibi dum facio, tibi dum oscula figo,

Atque arctis una amplexibus involuor:

Quis scit num superi nostra hac molliti aerumna,
Exanimi transfundant recidivam animam.

Sed in Agricola non placet facilesque, quod metri causa videtur fecisse. Satis enim fuerat faciles

GAUDE PRAESENTIBUS.

Postera quid portet dubium lux: accipe praesens,
Quod dabit, et celeri prospera carpe manu.
Quodque feret tempus fer laetus, et aspera forti
Mente doma, vitae si tibi grata quies.

ALITER.

Optima sit vitae quae formula quaeritis? haec est:
Mens hilaris, faciens quod licet, idque loquens.

Mihi hinc apparere videtur nimias fuisse laudes, quas Agricolae tribuit Erasmus, Agricolam tamen pro captu saeculi sui et gentis, felicem fuisse poëtam. Atque idem censere apparet Heerkensium in lib. II de valetudine literatorum p. 76. Alia testimonia vide apud Pope Blount. in censura celebr. auctor. pag. 479.

Diu postquam haec ita scripseram, anno nempe 1830 adolescens diligentiae et doctrinae laude insignis T. P. Treslingius edidit libellum Groningae, in quo de vita et meritis Agricolae exposuit. Amicissimus Treslingius putabat, si integra Agricolae carmina legissem, me pluris ea fuisse facturum. Et in operibus Agricolae, quae nunc vidi, sunt meliora, quam quae Gruterus exhibuit. Vel sic tamen a laude egregii poëtae aliquantum abest Groninganus. Et quod Treslingius affirmare non veretur, Rudolphum omnes omnino aetatis suae

[ocr errors]

homines in hac arte longo post se intervallo reliquisse, hoc nullum est excellentiae in hoc genere argumentum. Sed neque Agricola omnes aequales superavit. Multo enim meliores fuerunt J. A. Campanus, J. Jov. Pontanus, Janus Pannonius, Ang. Politianus, T. Vespas. Strozza.

GULIELMUS HERMANNUS

GOUDANUS.

Floruit 1497.

Desid. Erasmus aliquamdiu habitavit in domicilio monachorum Augustinorum prope Goudam. In eodem erat Gulielmus Hermannus, quem morum similitudo et par discendi cupiditas brevi Roterodamensi conciliavit. Hermannus igitur cum Erasmo totos plerumque dies, noctes quoque interdum, legendo aliquid scribendoque consumsit. In Erasmi epistolis multa hujus amicitiae exstant testimonia. Scripsit varii generis poëmata, ut Silvam Odarum ed. Parisiis a. 1497, aliaque, quorum ego tantum legi expostulationem Christi morituri, et alio tempore et loco saepe editam, et Antv. a. 1562, post quatuor virtutes Dominici Mancini. Est ode dicolos distrophos, cujus initium:

Gens humana extremae hae tangant pectora voces:

Huc aures, huc lumina tolle.

Ille ego, cui tellus fundata et machina coeli,

Ille auctor hominumque Deumque,

Supremum affabor letho vicinus amaro.

Sta tantos spectare labores.

De artificio primi versus ita admonemur, in annota

tione, nescio a quo: » Primus hic versus artificiosissi»mus est: angustias enim hominis moribundi perpul>> cre exprimit, eo quod interruptus sit et difficilis.” Mihi etiam numeri satis placent, et hoc magis laudo recentiores poëtas, qui exemplum optimorum Romanorum in eo sequi studuerunt, quo plures ea res fugisse videtur. Divine in hoc etiam excellit Virgilius. In IV Georg. 494, oculis nostris cernimus perturbationem Eurydices: Illa, quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu? In IX Aen. 427, Nisus exclamat :

Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum.

Late patet hoc argumentum, quod spero ut aliquando in disputatione Academica tractetur, inprimis ad refellendam Schelleri opinionem, qui in libro de recta veterum explicatione, p. 405, ed. a. 1818, negat hoc poëtas consilio fecisse.

Sed ut ad Hermannum revertar, alia in oda sunt minus castigata. Ut. v. c. p. 30.

O homo, tu manuum, tu nobile plasma mearum,

O nostrae deitatis imago!

Te propter nobis tempestas orta malorum:

Crux haec, mors haec, propter eundem.

Sed dandum est aliquid tempori, quo vixit. Recte adeo Sweertius in Athen. Belg., p. 308, vocat eum infelici saeculo non infelicem scriptorem ac poëtam.

P. Scriverius op. poët. p. 128, Hermannum ita laudavit:

In quibus aeterni cultor Gulielmus Erasmi,

Ille, inquam, Hermannus, Gauda, poëta tuus.

Scripsit etiam historica quaedam. Vide S. de Wind in eximio libro de Historicis Nederlandis, T. I. pag. 109,

MICHAEL ANGLICUS

BELLIMONTENSIS.

Floruit 1507.

Bellimontium in Hannonia protulit Anglicum saeculo XV. Studium rei poëticae et cupido laudis per eam consequendae, illi fuerunt ingenerata. Parisios profectus, ut literas elegantiores, et in his Graecas, magis magisque addisceret, atque inde in Italiam Graeciamque cogitans, audiit se bonis paternis belli calamitate fuisse exutum. Igitur in erudienda juventute victum quaesivit, eaedemque artes, quae ipsi in rebus secundis erant ornamento, in adversis fuere perfugio. Parisiis aliquando ab hominibus non indoctis proposita erat quaestio, » munera forensia an militaria praestarent." Anglicus ad hanc versibus ita respondit, ut summopere laudaretur. Sacerdotio aliquamdiu praefectus, ac deinde Paduae in studio juris canonici et civilis diligenter versatus, eandem doctrinam in Academia Parisiensi professus est, docebatque etiam a. 1507. Varia Angeli opuscula prodierunt Ticini a. 1505, et Parisiis 1507. Ea continent carmina quatuordecim, ut exhortationem ad virtutem, quum discipulis suis Fastos Ovidii esset explicaturus, Eclogas, alia. Paquotus haec tantum in commentarios suos retulit, quae Anglicus de Courthardo canit. Courthardus Gallae Praeses justissimus orae, Ardua qui Franci tractare negocia regni Pervigili solitus cura, qui Pallade docta Instructus, geminae tenebrosa aenigmata legis Foecundo thorace geris.

In quibus aenigmata thorace gesta, non eleganter dicta sunt. Judicio caeterum abstineo. Cf. Paquot. Mem. tom. I. pag. 68, sqq.

PETRUS BURRUS

BRUGENSIS.

N. 1430. M. 1507.

Canonicus Ambianus, quem aequalis ad Trithemium in Addit pag. 235 scribit unum inter paucos eloquentiam, pöesin, ceterasque artes bonas cum sapientia conjunxisse. Prodierunt ipsius Moralium carminum libri IX cum argumentis et explanatione Paris. 1503, et Paeanes quinque festorum divae Virginis Mariae ibid. 1508. Vid. Paquot. tom. XIV. Mem. pag. 256 sqq.

PETRUS PONTANUS

BRUGENSIS.

Floruit 1512.

Pontanus, puer trium annorum, lumen oculorum amisit. Vel sic tamen in literis tantum profecit, ut suo tempore jure in doctis viris numeraretur. Alienus ab adulando, amans virtutis, credebat virtutem satis habere fautorum, neque opus esse ambitione, alios nimirum homines ex se ipso metiens. Nullos igitur patronos inve

« ElőzőTovább »