Oldalképek
PDF
ePub

Intende nervos fortis, inanibus
Risurus olim nisibus æmuli;
Intende jam nervos, habebis

Participes operæ camænas.
Non ulla Musis pagina gratior,
Quam quæ severis ludicra jungere
Novit, fatigatamque nugis

Utilibus recreare mentem.
Texente nymphis serta Lycoride,
Rosæ ruborem sic viola adjuvat
Immista, sic Iris refulget

Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STÓANA LICHFELDIÆ

DIFFLUENTEM,
Errat adhuc vitreus per prata virentia rivus,

Quo toties lavi membra tenella puer ;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,

Dum docuit blandâ voce natare pater. Fecerunt rami latebras, tenebrisque diumis

Pendula secretas abdidit arbor aquas. Nunc veteres duris periêre securibus umbræ,

Longinquisque oculis nuda lavacra patent. Lympha tamen cursus'agit indefessa perennis,

Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit. Quid ferat externi velox, quid deterat ætas,

Tu quoque securus res age, Nise, tuas.

[ocr errors]

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ.*
[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.)
LEXICON ad finem longo luctamine tandem
Scaliger ut duxit, tenuis pertæsus opellæ,
Vile indignatus studium, nugasque molestas,
Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat
Damnatis, pænam pro pænis omnibus unam.

• See the Life of Dr. Johnson, p. xliv.

Ille quidem rectè, sublimis, doctus et acer, Quem decuit majora sequi, majoribus aptum, Qui veterum modo facta ducum, modo carmina'vatum, Gesserat et quicquid virtus, sapientia. quicquid Dixerat, imperiique vices, cælique meatus, Ingentemque animo seclorum volveret orbem.

Fallimur exemplis ; temerè sibi turba scholarum
Ima tuas credit permitti, Scaliger, iras.
Quisque suum nôrit modulum; tibi, prime virorum,
Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis,
Non mihi sorte datum ; lenti seu sanguinis obsint
Frigora, seu nimium longo jacuisse veterno,
Sive mihi mentem dederit natura minorem.

Te sterili functum curâ, vocumque salebris
Tutò eluctatum, spatiis sapientia dia
Excipit æthereis, ars omnis plaudit amico,
Linguarnmque omni terrâ discordia concors
Multiplici reducem circumsonat ore magistrum.

Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis
Desidiæ sors dura manet, graviorque labore
Tristis et atra quies, et tardæ tædia vitæ.
Nascuntur curis curæ, vexatque dolorum
Importuna cohors, vacuæ mala somnia mentis.
Nunc clamosa juvant nocturnæ gaudia mensæ,
Nunc loca sola placent; frustra te, Somne, recumbens
Alme voco, impatiens noctis metuensque diei.
Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro,
Si

qua usquam pateat melioris semita vitæ, Nec quid agam invenio; meditatus grandia, cogor Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri Pectus, et ingenium vano se robore jactans. Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat, Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit Copia, Phidiaci fecunda potentia cæli. Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat Res angusta domi, et macræ penuria mentis.

Non rationis opes animus, nunc parta recensens Conspicit aggestas, et se miratur in illis,

Nec sibi de gazâ præsens quod postulat usus
Summus adesse jubet celsâ dominator ab arce;
Non, operum serie seriem dum computat ævi,
Præteritis fruitur, lætos aut sumit honores
Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ;
Sed sua regna videns, loca nocte silentia late
Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces,
Et rerum volitant raræ per inane figuræ.

Quid faciam? tenebrisne pigram damnare senectam
Restat? an accingar studiis gravioribus audax ? |
Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?

AD THOMAM LAURENCE,

MEDICUM DOCTISSIMUM,
Cum Filium peregre agentem desiderio nimis tristi prosequeretur.

Fateris ergo, quod populus solet ,,
Crepare vecors, nil sapientiam
Prodesse vitæ, literasque

In dubiis dare terga rebus.
Tu, queis laborat sors hominum, mala,
Neç vincis acer, nec pateris pius ;
Te mille succorum potentem
Destituit medicina mentis.

11.11
Per cæca noctis tædia turbidæ,
Pigræ per horas lucis inutiles,
Torpesque, languescisque, curis

Solicitus nimis heu! paternis.
Tandem dolori plus satis est datum,
Exsurge fortis ; nunc animis opus;
Te, docta, Laurentî, vetustas,

Te medici revocant labores.
Permitte summo quicquid habes Patri,
Permitte fidens ; et muliebribus,
Amice, majorem querelis

Redde tuis, tibi redde, mentem.

IN THEATRO, MARCH 8, 1771.

TERTII verso quater orbe lustri,
Quid theatrales tibi, Crispe, pompæ ?
Quam decet canos male litteratos

Sera voluptas !
Tene mulceri fidibus canoris ?
Tene cantorum modulis stupere?
Tene per pictas oculo elegante

Currere formas !
Inter æquales, sine felle liber,
Codices, veri studiosus, inter
Rectius vives. Sua quisque carpat

Gaudia gratus.
Lusibus gaudet puer otiosis,
Luxus oblectat juvenem theatri,
At seni fluxo sapienter uti

Tempore restat

INSULA KENNETHI, INTER HEBRIDAS. PARVA quidem regio, sed religione priorum

Clara, Caledonias panditur inter aquas. Voce ubi Cennethus populos domuisse feroces

Dicitur, et vanos dedocuisse deos. Huc ego

delatus placido per cærula cursu, Scire locus volui quid daret iste novi. Illic Leniades humili regnabat in aula,

Leniades, magnis nobilitatus avis.
Una duas cepit casa cum genitore puellas,

Quas Amor undarum crederet esse deas.
Nec tamen inculti gelidis latuere sub antris,

Accola Danubii qualia sævus habet. Mollia non desunt vacuæ solatia vitæ,

Sive libros poscant otia, sive lyram.

Fulserat illa dies, legis qua docta supernæ

Spes hominum et curas gens procul esse jubet : Ut precibus justas avertat numinis iras,

Et summi accendat pectus amore boni. Ponti inter strepitus non sacri munera cultus

Cessarunt, pietas hic quoque cura fuit. Nil opus est æris sacra de turre sonantis

Admonitu, ipsa suas nunciat hora vices. Quid, quod sacrifici versavit fæmina libros? Sint pro legitimis pura labella sacris. .

ulterius ? quod ubique requiritur hic est, Hic secura quies, hic et honestus amor.

Quo vagor

SKIA.

Ponti profundis clausa recessibus,
Strepens procellis, rupibus obsita,
Quam grata defesso virentem,

Skia, sinum nebulosa pandis !
His cura, credo, sedibus exulat;
His blanda certè

рах

habitat locis;
Non ira, non mæror quietis

Insidias meditatur horis.
At non cavatâ rupe latescere,
Menti nec ægræ montibus aviis
Prodest vagari, nec frementes

In speculâ numerare fluctus.
Humana virtus non sibi sufficit;
Datur nec æquum cuique animum sibi
Parare posse, utcunque jactet

Grandiloquus nimis alta Zeno.
Exæstuantis pectoris impetum,
Rex summe, solus tu regis, arbiter;
Mentisque, te tollente, fluctus,

Te, resident, moderante fluctus.

« ElőzőTovább »