Oldalképek
PDF
ePub

Flumina prorumpunt; non posthac sole rubescet
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; cælestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan. 20, 21, 1773.]
VITÆ qui varias vices
Rerum perpetuus temperat Arbiter,

Lato cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos;
Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus, qua prece prosequar?

Sacri discipulus libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 25, 1779.]
Nunc dies Christo memoranda nato
Fulsit, in pectus mihi fonte purum
Gaudium sacro fluat, et benigni

Gratia Coeli!

Christe, da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

[In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.] Summe Deus, qui semper amas quodcunque creâsti, Judice

quo,

scelerum est pænituisse salus ; Da veteres noxas animo sic flere novato,

Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]
Spe non inani confugis,
Peccator, ad latus meum;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

1

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783.*] SUMME Pater, quodcunque tuumt de corpore Numen |

Hoc statuat, § precibus || Christus adesse velit: wi Ingenio parcas, nec sit mihi culpa rogâsse,

Qua solum potero parte, placere ** tibi.

[Cal. Jan. in lecto, ante lucem. 1784.]
SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

Causarum series quo moderante fluit;
Respice quem subiget senium, morbique seniles,

The night above referred to by Dr. Johnson was that in which a paralytic stroke had deprived him of his voice; and, in the anxiety he felt lest he should likewise have impaired his understanding, he composed the above lines, and said, concerning them, that he knew at the time that they were not good, but then that he deemed his discerning this to be sufficient for quieting the anxiety before mentioned, as it shewed him that his power of judging was not diminished in + Al. tuæ. Al, leges. rai

Al. statuant. ".
| Al. votis.
| Al. precari.

** Al. litare.

Quem terret vitæ meta propinqua suæ,
Respice inutiliter lapsi quem pænitet ævi;

Recte ut pæniteat, respice, magne parens.

Pater benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva :
Concede veram pænitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri
vagantes luminis

gressus

face
Rege, et tuere, quæ nocent pellens procul.
Veniam petenti, summe da veniam, pater,
Veniæque sancta pacis adde gaudia ;
Sceleris ut expers, omni et vacuus metu,
Te, mente purâ, mente tranquillâ colam :
Mihi dona morte hæc impetret Christus suá.

[Jan. 18, 1784.]
SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,

Certa mihi sancto flagret amore fides. Certa vetat dubitare fides, spes læta timere,

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor. Da, ne sint permissa, pater, mihi præmia frustra,

Et colere, et leges semper amare tuas. Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piâsti,

Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.) Mens mea, quid quereris ? veniet tibi mollior hora,

In summo ut videas numine læta patrem. Divinam insontes iram placavit Iesus ;

Nunc est pro penâ pænituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.

Qui cupit in sanctos Christo cogente referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.
Huic

quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima, sit ultima, sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare tenorem;
Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum :
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax Quas servare velit, leges quas lentus omittat, Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo, Sponte sua demens ; nihilum decedere summæ Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit. Denique perpetuo contendit in ardua nisu, Auxilioque Dei fretus, jam mente serenâ Pergit

, et imperiis sentit se dulcibus actum. Paulatim mores, animum, vitamque refingit, Effigiemque Dei, quantum servare licebit, Induit, et, terris major, cælestia spirat.

[merged small][merged small][ocr errors]

Quoscumque scelerum pænitet;
Da, Christe, pænitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori,
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,

Gratia Christi.
Me Pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi Sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS.
Serviat ut menti corpus, jejunia serva,

Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM,* 1738.
URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertum in eruditâ

Perpetuo viret, et virebit;
Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, sollicitus parum,
Vacare solis perge Musis,

Juxta animo studiisque felix.
Linguæ procacis plumbea spicula,
Fidens, superbo frange silentio ;
Victrix per obstantes catervas

Sedulitas animosa tendet,
See Gent. Mag. Vol. VIII. p. 156; and see also the Introduction to Vol. LIV.

« ElőzőTovább »