Oldalképek
PDF
ePub

IN STRETHAM CHURCH.

Juxta sepulta est Hestera MARIA
Thomæ Cotton de Combermere baronetti Cestriensis filia,
Johannis Salusbury armigeri Flintiensis uxor,

Forma felix, felix ingenio;
Omnibus jucunda, suorum amantissima.

Linguis artibusque ita exculta

Ut loquenti nunquam deessent
Sermonis nitor, sententiarum flosculi,
Sapientiæ gravitas, leporum gratia:

Modum servandi adeo perita,
Ut domestica inter negotia literis oblectaretur,
Literarum inter delicias, rem familiarem sedulo curaret.

Multis illi multos annos precantibus

diri carcinomatis veneno contabuit,
nexibusque vitæ paulatim resolutis,

è terris, meliora sperans, emigravit.
Nata 1707. Nupta 1739. Obiit 1773.

IN WESTMINSTER ABBEY.

OLIVARII GOLDSMITH,

Poetæ, Physici, Historici,
Qui nullum fere scribendi genus

Non tetigit,
Nullum quod tetigit non ornavit:
Sive risus essent movendi,

Sive lacrimæ,
Affectuum potens at lenis dominator:
Ingenio sublimis, vividus, versatilis,
Oratione grandis, nitidus, venustus:
Hoc monumento memoriam coluit

Sodalium amor,

Amicorum fides,

Lectorum veneratio.
Elfiniæ in Hibernia natus MDCCXXIX.

Eblanæ literis institutus :
Londini obiit MDCCLXXIV.

IN STRETHAM CHURCH.

[ocr errors]

Hic conditur quod reliquum est

HENRICI THRALE,
Qui res seu civiles, seu domesticas, ita egit,
Ut vitam illi longiorem multi optarent,

Ita sacras,
Ut quam brevem esset habiturus præscire videretur;

Simplex, apertus, sibique semper similis,
Nihil ostentavit aut arte fictum, aut cura

elaboratum.
In senatu, Regi patriæque

Fideliter studuit;
Vulgi obstrepentis contemptor animosus,

Domi inter mille mercaturæ negotia
Literarum elegantiam minimè neglexit.

Amicis quocunque modo laborantibus,
Conciliis, auctoritate, muneribus, adfuit.
Inter familiares, comites, convivas, hospites,

Tam facili fuit morum suavitate
Ut omnium animos ad se alliceret;

Tam felici sermonis libertate,
Ut nulli adulatus, omnibus placeret.

Natus 1724. Obiit 1781.
Consortes tụmuli habet Rodolphum patrem, strenuum
fortemque virum, et Henricum filium unicum quem
spei parentum mors inopina decennem proripuit.

Ita
Domus felix et opulenta quam erexit
Avus'auxitque pater, cum nepote decidit.

Abi, Viator,
Et vicibus rerum humanarum perspectis,

Æternitatem cogita!

POEMATA.

MESSIA

1

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator. -Scalig. Poet. Tollite concentum, Solymææ tollite nymphæ, Nil mortale loquor ; cælum mihi carminis alta Materies; poscunt gravius cælestia plectrum. Muscosi fontes, sylvestria tecta valete, Aonidesque Deæ, et mendacis somnia Pindi : Tu, mihi, qui flammâ movisti pectora sancti Sidereâ Isaiæ, dignos accende furores !

Immatura calens rapitur per secula vates Sic orsus--Qualis rerum mihi nascitur ordo! Virgo ! virgo parit! felix radicibus arbor Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores Cælestes lambunt animæ, ramisque columba, Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis. Nectareos rores, alimentaque mitia cælum Præbeat, et tacite fecundos irriget imbres. Huc, fædat quos lepra, urit quos febris, adeste, Dia salutares spirant medicamina rami; Hic requies fessis; non sacrâ sævit in umbrâ Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia solis. Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis, Justitiæque manus pretio intemerata bilancem Attollet reducis ; bellis prætendet olivas Compositis pax alma suas, terrasque revisens Sedatas niveo virtus lucebit amictu. Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum Expectata diu! naturæ claustra refringens, Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois. Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit, En ! summo exultant nutantes vertice sylvæ.

Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce,
Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum
Saxa sonant, Deus ; ecce Deus ! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite montes !
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En!
quem

turba diu cecinerunt enthea, vates,
En ! salvator adest ; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet.
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis :
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non mæsta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores. :
Ut

qua dulce strepent scatebræ, qua læta virescunt Pascua, qua

blandùm spirat purissimus aer, Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos, Et gremio fotis selectas porrigit herbas, Amissas modò quærit oves, revocatque vagantes ; Fidus adest custos, seu nox furat humida nimbis, Sive dies medius morientia torreat arva; Postera sic pastor divinus secla beabit, Et curas felix patrias testabitur orbis. Non ultra infestis concurrent agmina signis, Hostiles oculis flammas jaculantia torvis ; Non litui accendent bellum, non campus ahenis Triste coruscabit radiis ; dabit hasta recusa

Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cæpta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area messem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas
Garrula mirantur salientis murmura rivi.
Per saxa; ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutus præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et fessa colubri
Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes,
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ !
En! formosa tibi spatiosa per atria proles
Ordinibus surgit densis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en ! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce! cremant genibus tritæ regalibus aræ.
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas sacro fulgore micantes
Cælicolæ pandunt, torrentisque aurea lucis

« ElőzőTovább »