Gai Suetoni Tranquilli De vita Caesarum libri I-II: Iulius, AugustusAlyn and Bacon, 1918 - 373 oldal |
Más kiadások - Összes megtekintése
Gai Suetoni Tranquilli De Vita Caesarum Libri I-Ii: Iulius, Augustus Suetonius Nincs elérhető előnézet - 2022 |
Gai Suetoni Tranquilli De Vita Caesarum Libri I-Ii: Iulius, Augustus Suetonius Nincs elérhető előnézet - 2022 |
Gyakori szavak és kifejezések
aerarium Agrippa Antony Antony's Appian apud atque Augustus Augustus's autem Brutus Caes Calig causa Chapter Cicero Claud consul consulatu consulship cuius death Dio LIII Dio LIV Dio XLIX Dio XLVIII eius emperor erat esset etiam fecit Gaius Gaul Greek honor inter Introd ipse Iulia Julius Caesar Latin legions Lepidus line 19 line 25 line 30 magistratus manu modo Mommsen Monumentum Ancyranum neque nihil nisi note to line note to page Octavian Octavius Platner Plin Pliny Plut Plutarch Pompey pontifex maximus populo praetor primum province provincia quae quaestor quam quibus quidem quod quoque rerum Röm Roman Rome saepe senate Sextus Sextus Pompeius sibi sine Staatsv statim Suetonius Tacitus tamen temple tempus Tiberius tion tribunes umquam urbe urbis Vell word
Népszerű szakaszok
28. oldal - ... ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset : quae si qui investigare et 25 persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro 1 A et perinde reliquas commutet. feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut ' Laudes Herculis ', tragoedia
15. oldal - Pompei copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, invasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce et inde reversurum ad ducem sine exercitu.
95. oldal - ... plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam libros totos et senatui recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli "de Prole Augenda" et Rutili "de Modo Aedificiorum," quo magis persuaderet utramque rem non.
199. oldal - Anc. 34: ln consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram per consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli.
3. oldal - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
60. oldal - Ita mihi salvam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in vestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.
27. oldal - Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est ; alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.
96. oldal - Neapolitanorum permutaverit Aenaria data. Observabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet ; nihil in hoc quidem aliud devitans, ut ad Tiberium scribit, quam 6v<r<£T7/xi'av nominis.
63. oldal - R. ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus et l edicto : commentum id se, ut ad illorum vitam 2 velut ad exemplar et ipse, dum viveret, et insequentium aetatium principes exigerentur a civibus.
90. oldal - Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret ; sed in senecta sinistro minus vidit ; dentes raros et exiguos et scabros ; capillum leviter inflexum et subflavum ; supercilia coniuncta ; mediocres aures ; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem ; colorem inter aquilum candidumque ; staturam brevem — quam tamen...