Oldalképek
PDF
ePub

vultuet claro digneris respicere, et accepta habere, A mittat.« Per Christum Dominum nostrum. Per quem sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech,sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.» Accepta habuit Dominus numera Abel, quia quidquid optimum invenit, Domino obtulit. Et nos justa munera et munda Deo, mundo.corde offerre debemus Abraham filio suo non pepercit, sed obediens jussioni Domini offerre eum voluit, Melchisedech primus sacerdos Domino panem et vinum obtulit, et ideo scriptum est in Psalmo : « Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech(Psal. cix, 4) » quia sicut Melchisedech panem et vinum, ita et Christus in passione sua corpus et sanguinem obtulit Deo Patri pro nobis. Et in pane et vino pas- B sionis suæ mysterium nos imitari voluit, quando discipulis suis dans panem ac calicem dixit : « Hoc est corpus meum et hic est calix sanguinis mei. » (Matth. XXVI, 26.) Et nos supplicare debemus ut sicut supradictorum patrum accepta Deo fuerunt munera, ita fiant et nostra. « Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus saneti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinæ majestatis tuæ. » Humiliter ergo postulamus ut munera nostra super hoc altare quod videri potest oblata, Pater jubeat cœlestis per manus sancti angeli sui perferri in illud altum altare quod est ante divinam majestatem suam, quod oculis nostris videre non possumus, quia corporale non est sed spiritale. Et sicut nos divinam majestatem Patris investigare non possumus, ita nec ea quæ in conspectu ejus sunt debemus investigare, sed potius credere, « ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cœlesti et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. » Orare quidem debemus Patrem cœlestem, ut omnes qui ex ipsius altaris participatione supra quod nos offerimus Deo Patri in commemoratione Filii sui Domini Dei nostri Jesu Christi, corpus et sanguinem prædicti Filii Dei sumpserimus, omnem benedictionem cœlestem accipere mereamur per ipsum Christum Dominum nostrum.« Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus vel omnibus sanctis. »Te quoque, clementissime, poscimus ut peccata nostra non aspicias, sed secundum largitatem bonitatis tuæ gaudia æterna nobis tribuere digneris et participationem gaudii in æterna lætitia cum omnibus sanctis tuis perpetualiter conferre. « Intra quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed veniæ quæsumus largitor admitte. » Hoc rogamus, ut ipse qui dixit: In quacunque die peccator conversus fuerit el pænitentiam egerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me, non retributionem peccatorum æstimet, sed ipse sit veniæ largitor, et intra sanctorum societatem nos

hæc omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et præstas nobis. » Hoc videlicet precamur ut per ipsum Christum Filium tuum unigenitum, per quem omnia bona creata sunt sanctificata et vivificata, hæc sacramenta benedicas. et nobis ad remedium sempiternum accipiendum præbeas. Por quem et cum quo et in quo est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti. omnis honor et gloria, per omnia sæcula sæculorum, amen. >> Post hæc ergo ad orationem Dominicam proferendam, sacerdos incitat populum ita dicens : Præceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere. Christi enim præcepta salute sunt plena, quia ipse est salus æterna, cujus admonitione et jussione atque institutione divina formati ausi sumus preces Deo omnipotenti offerre, juxta exemplar quod ipse Salvator discipulos suos docuit in oratione Deo placita habere, et Patrem omnipotentem pro nobis suppliciter interpellare. Pater noster qui es in cœlis, Santificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne os inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. In his ergo septem petitionibus poscimus Deum Patrem, ut nobis ea quæ salubria sunt conferat, et ea quæ noxia sunt procul a nobis repellat. Cujus petitionis expositionem juxta sanctorum doctorum sensum breviter hic adnotare curamus. Pater, inquit, noster qui es in cœlis. Christus dixit ad discipulos suos post resurrectionem suam: Ascendo ad Patrem meum el ad Patrem vestrum. Aliter enim dixit Patrem suum, aliter Patrem nostrum · Patrem quippe suum, quia ipse proprius est Filius Patris ex substantia Patris ante omnia tempora genitus, ipsi Patri coaternus. Pater noster quoque est ideo quia nos creavit in tempore, ut nos filii ejus essemus adoptivi et hæreditatem cœlestem Patris nostri cœlestis possidere sine fine possemus, operibus ante implendo quod in perceptione fidei nos facturos prius spopondimus. Cœlum a calando dicitur, eo quod cœlat divina secreta. Aliter cœlum a celsitudine dicitur, eo quod altius est rebus terrenis. Nos autem ideo diciᎠ mus: Pater noster qui es in calis, ut nos credere ostendamus in patrem cœlestem, et sicut filii devoti patris sui præcepta cupiunt implere, ita et nos ipsius mandata perficere, et ad cœlum semper tendere desideremus. Sanctificetur nomen tuum. Hoc est, ut nos digni simus nomen sanctum ejus tenere in cordibus nostris : ut sicut angeli sancti qui in cœlo sunt sciunt et intelligunt sanctitatem nominis sui, ita et nos qui in terra sumus, ipso adjuvante sanctitatem nominis ejus mereamur cognoscere, quatenus sicut in cœlo, ita et in terra sit nomen ejus sanctificatum. Adveniat regnum tuum hoc est, ut nos regnum ejus et potentiam ejus mereamur cognoscere, et ut jam

C

propter peccata nostra diabolus non regnet super A simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi,» hoc est, ut peccatis nostris dimissis, in præsenti sæculo non perturbemur iterum peccantes, nec in die judicii æternam patiamur perturbationem. «Per Dominum nostrum. » Per ipsum ergo filium Dei Patris omnipotentis, si ad vitam æternam pervenire desideraverimus, regni cœlestis nobis aditus adipiscendus est, quia sine ipso hic prospere, et in futura vita feliciter cum sanctis angelis ejus regnare nequaquam poterimus ; quia ipse est initium et perfectio totius boni, « qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. » Tunc sacerdos pacem populo postulans dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Christus enim est pax æterna, qui nos reconciliavit Patri per B passionem suam, ne propter peccatum primi hominis in inferno teneremur; hic orat sacerdos ut illa pax cum populo permaneat, et omnes concordes faciat, ut pacifice cum Christo mereamur in cœlo regnare. Et ideo tunc faciamus pacem antequam corpus et sanguinem Domini sumanus, ut cum concordia corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi in corpora nostra suscipiamus, quia sine concordia digni non sumus sanctam communionem accipere, quia munera nostra si discordiam habemus cum proximis nostris, antequam reconciliemur, a Deo non recipiuntur. Tunc orat clerus cantando: Agnus Dei qui tollis peccata mun li, miserere nobis. Agnus dicitur propter innocentiam, quia nulli hominum nec bestiarum nocet, sed occisorem suum C post occisionem suam reficit; ita et Christus nullum læsit, sicut apostolus dixit : « Quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. I, 22).» Sed post passionem suam, conversos persecutores suos multos per sanctam communionem corporis et sanguinis sui refecit et credentes fecit. Ipse tulit peccata mundi, quando remissionem peccatorum nobis dedit, quia ante passionem ejus justi et peccatores in infernum descenderunt. Et in Veteri Testamento remissionem peccatorum nusquam legimus, Christus vero per pœnitentiam, non solum veniam peccatorum, sed etiam gaudium nobis promisit angelicum, dicens: « Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente (Luc. xv, 7). Ipsum Christum, qui est Agnus Dei Dinnocens qui passus est pro salute mundi, petimus

nos: sed ipsius regnum adveniat, sicut in Evangelio scriptum est: Regnum Dei intra vos est. Fiat voluntas tua sient in cœlo et in terra: hoc est, ut ejus voluntatem sicut illi, qui in cœlo sunt, faciunt, ita et nos, qui in terra sumus, faciamus. Terra a terendo dicitur, eo quod pedibus teritur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis apud Græcos in nostra lingua omnis interpretatur, et nos oramus ut omnipotens Pater omnem victum spiritalem ac carnalem nobis largire dignetur omni tempore. El dimitte nobis debita nostra, sicut et nos d'mittimus debitoribus nostris. Nihil enim injuste facit, qui sibi debenti debitum requirit: sed si omnipotens Deus a nobis omnia debita requirit, nullus sine debito invenietur, ideo debemus debitoribus nostris debita dimittere, ut nobis Omnipotens nostra dimittat, quia ipse dixit : « Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ; nec Pater vester cœlestis remittet vobis peccata vestra (Matth. xvi, 35). » Et alibi : « Auferuntur, inquit, de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). » Et iterum Sacrificium non recipitur si cum scandalo offertur, sed ante altare dimitti jubetur usque dum reconcilietur fratri suo, et tunc offerri mundo corde. Et ne nos inducas in tentationem; hoc est, ne intremus in illam tentationem in qua diabolus nos tentat, et ei non consentiamus, sed Dominus ipse nos defendat, ne inducamur in tentationem diabolicam ; quod si nos Deus dimittit, statim introducimur in laqueum diaboli; et ideo postulamus ut ipse nos liberet a malo, hoc est ab omni impugnatione diaboli. Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis præteritis, præsentibus et futuris; hoc in hac prece postulat, ut ipse nos ab omnibus malis liberet, qui nos bonos et mundos creavit, in quo nullum est malum. Præterita sunt, quæ jam ante peccantes commisimus, et ideo flagella sustinemus. Præsentia sunt quæ quotidie committimus, futura sunt quæ adhuc diabolo suadente advenire possunt. Et ideo oramus ut ab omnibus liberemur, quia ante conspectum Dei nulla sunt præterita nec futura? sed omnia sunt præsentia. «< Intercedente pro nobis beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea. » Invocainus nobis in adjutorium Dei genitricem, quæ virgo fuit ante partum, virgo in partu, virgo post partum, et beati apostoli, qui nobis hæc mysteria celebranda tradiderunt, ut intercedant pro nobis, quia nos ipsi digni non sumus de præteritis ac præsentibus veniam promereri, necnon de futuris cautelam, nisi nobis eorum oratione donetur. Jam oravimus ut liberemur a malis, nunc oramus, ut prædictis sanctis intervenientibus ipse donet pacem, Da propitius pacem in diebus nostris, » qui potens es a malo nos liberare, pacem nobis da a malis hominibus, ne patiamur flagella eorum. « Ut ope misericordiæ tuæ adjuti; hoc est, ut Dei adjutorio adjuti; « a peccato

ut misereatur nostri dicentes: Miserere nobis. Nam agnus in Veteri Testamento pro peccatis populi offerebatur, et in Novo Testamento Christus semetipsum obtulit Deo Patri, ut genus humanum per passionem suam liberaret a peccato. Et ideo Agnus Dei tunc canitur, quando corpus et sanguis Domini percipitur, ut omnes credamus quia ipsius Agni corpus et sanguis tune sumitur, qui peccata mundi tulit moriendo. Et vitam æternam nobis donavit resurgendo. Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum, amen. Et post missam finitam, dicit diaconus ad populum :

Ile, missa est. Diaconus Græce, minister Latine di- A tum ministerium nuntiatum fuerit a ministro, et citur. Ille nuntiat populo quod finitæ sunt preces; omnes respondeant: Deo gratias a. quia nullus ante exire debet ecclesiam, quam explea Cætera capita in ms. codice Fuldensi desiderantur, fortassis consulto prætermissa, quod iisdem verbis(uti ex titulis apparet) repererentur capita libri

primi de institutione clericorum a quarto usque ad vicesimum tertium inclusive.

BEATI RABANI MAURI

FULDENSIS ABBATIS ET MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI

DE ECCLESIASTICA DISCIPLINA

LIBRI TRES a

AD REGINBALDUM EPISCOPUM.

PRÆFATIO.

Quadam die dum quietus ab omni mundano nego-B finem vitæ in studio bonæ conversationis persevetio in cellula mea sederem, et lectioni divinarum rare conveniat, prout Dominus donaverit pandere litterarum operam darem, venit mihi in mentem re- curabimus. Nosti enim optime quod Paulus apostocordatio boni studii tui, sancte Christi sacerdos, lus cum ad Timotheum scriberet, qualiter eum adquod habes in doctrina gregis tibi divinitus commissi monuerit et instruxerit debere in Ecclesia Dei conqualiter extrapositos et in paganico errore adhuc versari, qui inter alia ita ait ( I Tim. Iv, 12) : « Præcipe conversantes ad fidem Christi percipiendam invita- hæc et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat, res, et quomodo in Ecclesiam per baptismum et sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversaconfessionem veræ fidei jam introductos doctrina tione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, et exhortatione catholica corroborares, ut quod pro- attende lectioni, et exhortation et doctrinæ. Noli fessi sunt ore, exercerent in bona operatione, qua- negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi literque deviantes per prævaricationes diversas di- per prophetiam cum impositione manus presbyterii. sciplina evangelica coerceres, et in statum pristi- Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manum per pœnitentiam restituere certares. Hæc qui- nifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinæ, insta dem omnia in animo meo pensans, cogitavi aliquod in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies opusculum conficere, et tuo nomini illud dicare, ubi C et eos qui te audiunt. » Et alibi (II Tim. n, 1) : « Tu juxta auctoritatem sanctarum Scripturarum et do- ergo, inquit, fili mi, confortare in gratia, quæ est ctrinam catholicorum Patrum invenire posses qualis in Christo Jesu; et quæ audisti a me per multos debeat esse convocatio adhuc foris positorum ad testes, hæc commenda fidelibus hominibus qui idopercipiendam fidem Christi, qualisque fieri accessus nei sunt et alios docere. Labora sicut bonus miles post perceptam jam fidem ad accipiendam sacri ba- in Christo Jesu. » Et rursus (I Tim. v, 22) : « Maptismatis regenerationem, et sacramentorum divino- nus, ait, cito nemini imposueris, neque communicarum sanctificationem, scireque doctrinæ sacræ ra- veris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. » tionem, et conservare veraciter Christianam religio- Et sic de singulis ordinibus eum instituturus, quonem. Unde primum doctorem ipsum de officio suo modo presbyteros atque diaconos cæterosque graet eruditione instituens, consequenter de instruen- dus ordinare deberet, singulasque personas atque dis rudibus in fide Christi sermonem facere statui- ætates, necnon et sexus, docere atque erudire plemus. Deinde quomodo oporteat per prædicationis niter instruxit. Unde necesse est ut eos quos ad officium jam convocatos catechumenos facere et ba- divinum officium promovere concupiscis, diligenter ptismate Christi abluere, sacramentisque divinis doceas atque cum disciplina erudias, ut sciant qualiconfirmare, et in fidei veritate corroborare; post D ter divini verbi ministri fieri debeant, et quid eos hæc quoque, quomodo ipsos Christianos catholico scire et habere conveniat, ut cum ordinati fuerint dogmate erudire atque ecclesiastica disciplina cor- et sacris ordinibus sublimati, magis populo Dei rigere, in militiaque Christi constitutos qualiter eos prosint quam noceant. cum virtutibus contra vitia pugnare, et usque ad

a In duobus prioribus libris sunt aliquot capita quæ cum libris de Institutione clericorum conveniunt, uti

suo loco notatur.

LIBER PRIMUS

DE SACRIS ORDINIBUS.

De sacris ordinibus accipiendis.

Sed quia et scientiæ plenitudinem, et vitæ rectitudinem, et eruditionis perfectionem maxime eos habere decet qui in quodam culmine constituti gubernaculum regiminis in Ecclesia tenent, etc., ut in libro de Institul. Clericor., lib. ш, cap. 1, usque ad finem capitis illius.

De lectione divinarum litterarum.

(De instit. cler., lib. ш, c. 2.) Fundamentum autem, status, et præfectio prudentiæ, scientia est sanctarum Scripturarum, etc., usque ad finem capitis.

Quod idem sit ad culmen sapientiæ et charitatis

pervenire.

A ter reddere vel nostris verbis omnia quæ his continentur voluminibus narrando evolvere, et explicare: quod nec tempus capit, nec ulla necessitas postulat. Sed cuncta summatim generatimque complecti, ita ut eligantur quædam mirabiliora, quæ suavius audiuntur, atque in ipsis articulis constituta sunt, et ea tanquam involucris ostendere: statimque a conspectu abripere non oportet, sed aliquantum immorando quasi resolvere atque expandere, et inspicienda atque miranda offerre animis auditorum, cætera vero celeri percussione inserendo contexere. Ita et illa quæ maxime commendari volumus aliorum submissione magis eminent: nec ad ea fatigatus pervenit quem narrando volumus excitare, nec illius memoria confunditur quem docendo debemus instruere. In

(Ibid., c. 5.) Quicunque igitur ad sapientiæ cul-B men pervenit, ad fastigium charitatis, etc., usque ad finem capitis.

De acquisitione virtutum.

(Ibid., c.27.) Interea quippe dum intenta meditatione scientiam spiritalem optat adipisci, necesse, etc., usque fere ad finem capitis ibi ad illa verba: Sed quia de modo.

Quid doctor debeat in docendo agere. (Ibid., c. 28.) Debet igitur divinarum Scriptura

rum tractator et doctor, defensor rectæ fidei, etc., usque ad finem capitis.

(Ibid., c. 30.) Sed quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, ut, etc, usque ad finem capitis.

(Ibid., c. 31.) Est autem optimus modus dicendi, quo fit ut qui audit, verum, etc., usque ad finem capitis.

Verum etiam flectere ut vincat. Hæc ergo servans prædicator evangelicus in prolatione sermonis, adjuvante divina gratia, poterit invenire fructum la

boris sui, et laudem.

Quomodo rudes catechizandi sint.

Nam quia de eruditione doctrinæ et institutione morum prædicatores verbi Dei juxta traditionem majorem hactenus aliquantum instituimus, nunc consequenter quomodo rudes catechizandi sunt dicamus. Itaque hoc officium faciendum est narratione, exhortatione, atque hilaritate.

Narratio plena est, cum quisque primo catechizatur ab eo quod scriptum est : « In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1), » usque ad præsentia tempora Ecclesiæ, non tamen propterea debemus totum Pentateucum totosque Judicum et regnorum et Ezræ libros, totumque Evangelium et Actus apostolorum vel si ad verbum edidicimus memoriPATROL. CXII

C

D

omnibus sane non tantum nos oportet intueri præcepti finem, quod est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quo ea quæ loquimur cuncta referamus, sed etiam illius quem loquendo instruimus ad id movendus atque illuc dirigendus aspectus est. Neque enim ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quæ in Scripturis sanctis legimus: nisi ut illius commendaretur adventus, et futura præsignaretur Ecclesia, id est populus Dei, per omnes gentes, quod est corpus ejus adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis. Qui etiam ante adven

tum ejus in hoc sæculo vixerunt, ita eum credentes venturum esse, sicut nos venisse. Quæ autem major causa est adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis commendans eam vehementer, quia cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est : hoc autem ideo, quia finis præcepti et plenitudo legis charitas est: ut et nos invicem diligamus, et quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos animam pro fratribus ponamus et ipsum Deum, quoniam prior dilexit nos, et Filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. Nulla est enim major ad amorem invitatio quam prævenire amando, et nimis durus est animus, qui dilectionem, si nolebat impendere, nolit et rependere. Sic ergo maxime propterea Christus advenit, ut cognosceret homo quantum eum diligat Deus, et ideo cognosceret ut in ejus dilectionem qua prior dilectus est inardesceret, proximumque illo jubente et demonstrante diligeret, qui non proximum, sed non lege peregrinantem diligendo factus est proximus. Omnisque Scriptura divina quæ ante scripta est ad prænuntiandum adventum Domini,et quidquid postea mandatum et litteris et divina auctoritate firmatum est, Christum narrat et dilectionem movet. Manifestum est non tantum totam legem et prophetas in illis duobus pendere

38

imo per nos audit Deum, moribus et scientia proficere cœperit, et viam Christi cum alacritate ingredi, nec nobis id audeat assignare, nec sibi, sed seipsum et nos et quoscunque alios diligit amicos in illo, et propter illum diligi, qui eum dilexit inimicum ut justificans faceret amicum.

præceptis dilectionis Dei et proximi, quæ adhuc sola A xime commendandum est, ut cum ille qui nos audit, Scriptura sancta erat cum hoc Dominus diceret.Sed etiam quæcumque posterius salubriter consecrata sunt, memoriæque mandata divinarum volumina litterarum. Quia ergo charitati nihil adversus quam invidentia, mater autem invidentiæ superbia est, idem Dominus Jesus Christus Deus homo et divinæ in nos dilectionis indicium et humanæ apud nos humilitatis exemplum, ut magnus tumor noster majore contraria medicina sanaretur. Magna est enim miseria superbus homo,sed major misericordia humilis Deus. Hac ergo dilectione tibi, lector, tanquam signo proposito quo referas omnia quæ dicis, quidquid narras ita narra: ut ille cui loqueris audiendo credat, credendo speret, sperando amet.

Narratione finita, spes resurrectionis intimanda est, et pro capacitate ac viribus audientis, proque ipsius temporis modulo adversus vanas irrisiones infidelium de corporis resurrectione tractandum, et futuri ultimi judicii bonitate in bonos, severitate in malos, veritate in omnes. Commemoratisque cum detestatione et horrore pœnis impiorum, regnum justorum atque fidelium superna illa civitas ejusque gaudium cum desiderio prædicandum est. Tum vero instruenda et animanda est infirmitas hominis adversus tentationes et scandala, sive foris, sive in ipsa intus ecclesia: foris adversus gentiles vel Judæos vel hæreticos, intus autem adversus areæ Dominicæ paleas, non ut contra singula perversorum genera disputetur, omnesque illorum prava opiniones propositis quæstionibus refellantur. Sed pro tempore brevi demonstrandum est ita esse prædictum, et quæ sit utilitas tentationum erudiendis fidelibus, et quæ medicina in exemplo patientiæ Dei, qui statuit usque in finem ista permittere. Cum vero adversus eos instruitur, quorum perversæ turbæ corporaliter implent ecclesias simul etiam præcepta breviter et decenter commemorantur Christianæ atque honestæ conversationis, ne ab ebriosis, avaris, fraudatoribus, aleatoribus, adulteris, fornicatoribus, speculatorum amatoribus, remediorum sacrilegorum allegatoribus, præcantatoribus mathematicis, vel quarumlibet artium vanarum et malarum divinatoribus atque hujusmodi cæteris ita facile seducatur, et impunitum sibi forte arbitretur, quia videt multos, qui Christiani appellantur, hæc amare et agere, et defendere, et suadere, et persuadere. Quis enim finis præstitus sit in talia vita perseverantibus et quam sint in ipsa Ecclesia tolerandi ex qua in fine sperandi sunt divinorum librorum testimoniis edocendum est, prænuntiandum etiam inventurum eum in Ecclesia multos Christianos bonos, verissimos cives cœlestis Jerusalem. Si esse ipse cœperit, ad extremum ne spes ejus in homine ponatur sedulo monendus est, quia neque facile ab homine judicari potest quis homo sit justus, et si facile posset, non ideo nobis proponi exempla justorum ut ab eis justificemur, sed ut eos imitantes ab eorum justificatore nos quoque justificari sciamus. Hoc enim fiet quod ma

Illud plane non prætereundum est, ut si ad te quisquam catechizandus venerit liberalibus doctrinis excultus qui jam decreverit esse Christianus, et ideo venerit ut fiat, difficillimum omnino est ut non multa nostrarum scripturarum litterarumque cognoverit, quibus jam instructus ad sacramentorum participationem tantummodo venerit. Tales enim non eadem hora qua Christiani fiunt, sed ante solent omnia diliB genter inquirere, et motus animi sui cum quibus possunt communicare atque discutere. Cum his itaque breviteragendum est, et non odiose inculcando quæ norunt, sed modeste perstringendo, ita ut dicamus nos credere quod jam noverint illud atque illud,atque hoc modo cursim enumerare omnia quæ rudibus indoctisque inculcanda sunt ut etsi quid novit eruditus iste non tanquam a doctore audiat, etsi quid forte adhuc ignorat dum ea commemoramus quæ illum nosse jam credimus discat. Sunt item quidam de scholis usitatissimis grammaticorum, oratorumque venientes, quos neque inter idiotas numerare audeas, neque inter illos doctissimos quorum mens magnarum rerum est exercitata quæstionibus. His ergo qui loquendi arte cæteris hominibus excellere videntur C cum veniant ut Christiani fiant, hoc amplius quam illis illitteratis impartiri debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti Christiana discant non contemnere quos cognoverunt,morum vitia quam verborum amplius devitare, et cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam præferre consueverunt. Maxime autem isti docendi sunt Scripturas audire divinas, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum, neque arbitrentur carnalibus integumentis involuta atque operta dicta vel facta hominum, quæ in illis libris leguntur, non evolvenda atque operienda ut intelligantur: sed sie accipienda ut litteræ sonant, deque ipsa utilitate secreti unde etiam mysteria vocantur quid valeant ænigmatum latebræ ad amorem veritatis acuendum discutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia probandum est, talibus cum aliquid eis quod in promptu positum, non ita moveat, enodatione allegoriæ alicujus eruitur. His enim maxime utile est nosse ita esse proponendas verbis sententias ut præponitur animus corpori, ex quo fit, ut ita malle debeant veriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos: noverint etiam non esse vocem ad aures Dei nisi affectum animi. Ita enim non irridebunt si aliquos antistites et ministros Ecclesiæ forte animadverterint, vel cum barbarismis et solæcismis Dominum invocare, vel eadem verba quæ pronuntiant non intelligere perturbateque distinguere, non

D

« ElőzőTovább »