Oldalképek
PDF
ePub

in alios injuriosas: mentibus omnium per: fundetur cælestis ille amor, vinculo quovis, firmior, quem mors ipsa vix divellit, quem aquæ multæ, quem vel ipsius oceani fluctus non extinguunt. . .

· In hoc novo regno, omnia humana imperia complexo, vigebunt leges et statuta Christi: mundi principes, isti terrarum leones lupique, tyrannidis amore prorsus subacto, eandem cum infimis subditorun disciplinam observare non recusabunt: sub eodem jugo facilè reducti lupus et agnus pascentur unà, pardus cum hodo recubabit: et, ut verbo dicam, illo tempore, cùm e radice Jessis prognatus stabit in vexillum populorum, quo se gentes conferent, totius mundi requies erit gloriosa, Ephraim non invidebit Jehudæ, et Jehuda non oppugnabit Ephraïmum, sed inter omnes in unum coactos florebit pax, stabilis et fixa manebit concordia.

: Si in hoc sensu propheticas hasce dem scriptiones liceat exponere, tempus adhuc futurum nobis est expectandum, cùm prophetiæ suis - numeris absolutae fuerint et

perfectæ: perfectæ :, tempus non solum prece quotidianâ ardentissimè exoptandum, ut Dei scilicet regnum adveniat citò, maximè verò nostro omni labore et studio dignum, ut indies magis majisque floreat Christi imperium, ut subditorum numero aucto et completo confirmetur, non eodem, quo humana imperia, fato periturum, snec iisdem terminis circumscriptum, in omne verò ævum, et per totum terrarum orbem, fixum immotumque duraturum. nedor

Quid de futuro Christi regno variè hariolati sunt interpretes, vel inter se præfractè disceptaverunt, longum esset recensere. Non est nostrum, neque tempus sinit, vana opinionum commenta rimari, aut istiusmodi lites dirimere; nec quidem in argumento, in quo tractando difficile est non labi, nisi lentè et cautè est progrediendum. Quid porrò de novo cælo et novis. terris dixerunt sacri codices; quid de definito tempore futuræ illius in terris eigúrns, quid de millenio denique, illo beato et pacifico statu, çertè, sed parum dilucidè, in sacris codicibus adumbrato, contendant alii. Nos expectat officium et, munus,

studiis

studiis nostris magis accommodatum, ut unicuique quid deceat ad regnum học stabiliendum paucissimis verbis dicamus.

Et si felicia illa tempora non sunt expectanda, donec vera Christi doctrina, grani sinapis instar, accrescat, ramos suos undequaque extendat, variasque gentes, immo totum genus humanum, sub umbra sua recipiat, omniacertè nobis sunt agenda, quæ ad Evangelium confirmandum, quæ etiam apud terras, nondum sole nostro beatas, ad divinum illud munus dissemipandum maximè prosint. Vobis præsertim, severendi fratres, pace vestrâ dicam, grave et omni studio dignum incumbit onus: vestrum enim est ex his literarum fontibus depromere quicquid religionem ornat, argumentis defendit, aut aliorum favori vestrâ auctoritate commendat. Et quidem vobis gratulari liceat, Academiam suas partes, ut olim, siç nuper, contra hostem fidei Christianæ, ingenio atque eruditione ad perniciem heu ! nimis instructum, summâ cum laụde persolyisse ; et quamvis religio Christi lento, quasi pede progrediatur, et terra non sit repleta cogniVol. IV, A a

tione :'Doi iii.. : él

tione Domini, vobis tamen semper sit honori, studia et labores, prò vestro in religionem amore, fortiter et ex animo contulisse.

Illos etiam, quibus rerum sacrarum ad. ministratio alicubi sit commendatá, quid a se in commune fidei nostri adjumentum et promulgationem fieri possit, sedulò perpendere oportet. Iis quidem officium mandatur ad pacem promovendam felicissimè constitutum; et si sibi et doctrinæ

suæ caveant; si non solum id sibi curæ i esse ducant, ut alios edoceant, res dubias

planè et dilucidè explicent, errores dispellant, et eorum, qui sese 'opponunt, impetuin certo et confirmatò'animo sustineant; verùm etiam hoc palmarium sibi vendicent, ut doctrinam moribus ornent, et quò debita religioni reverentia concifietur, ipsi se revereri discant, haud talis esset conquerendi locus novum hoc im perium tam leñito gradu procedere, sed videre erit et gloriari, favente Deo, ita auctum et diffusum, ut omnia, quæcunque sint mundil regna, fiant etiam regná Christi:

ile Sed

• Sed quo fáciliùs progrediatur hoc Deň consilium, et religio Christiana imperii sui fines extendat, viderint illi, quorum res in excelso positæ sunt, quàm sibi etiam de hac re elaborandum esse opor: teat. Mira* quidem est eorum exemplorum vis et auctoritas : dum enim virorum illustrium spectantur möres, illico formantur nostri. Caveant igitur, ut fortunæ splendorem virtutibus adæquent, ut exémplo aliis præeant, ut pacem promoveant, ut non solùm ipsi Christiano nomini sint decori et ornamento, sed' hortatu, auctoritate, vitâ denique, præcepto omni longè superiori, aliorum mores in sui similitudinem effingant, et hac certâ ex: ploratáque viâ fidelium Christi subditorum numerum indies ådaugeant. Nii

Singuli denique, qui Christonomina dederunt, vitas agere Christo dignas diligenter studeant. Hoc quidem omnibus competit: et si non cuivis ea datur facultas, quâ vel argutè religionem defendat, vel ornatè aliis commendet, vivere tamen, ut virum bonum decet, et verum

Christi

« ElőzőTovább »