Oldalképek
PDF
ePub

mines devinciat, et devinctos teneat. Hoc fausto consilio in mundum advenienti Christo quid mirum si gratuletur angelorum chorus, humani generis felicitate ipse felix, et cœlesti harmoniâ attollat voces, resonans divinum. illud beatæ vitæ augurium, "Gloria sit Deo in excelsis, et

in terrâ pax, erga homines benevolen"tia"? Nec tali auspicio indigna fuit nostri Redemptoris docendi, necnon vivendi, ratio. Consulas, sacros religionis nostræ custodes; fontes scilicet veritatis puros et illibatos, et quæ officia sæpius, vel argumento graviore repetita reperiemus, quàm ea, quæ suâ virtute aut auxilio hominem homini conciliarent, et pace universâ totum genus humanum conjungerent? Hoc consilio, hæc et similia Christianis in mandatis dantur: "Pacem "cum omnibus consectamini:" "iis, qui

[ocr errors]

pacem commoveant, incumbite:""quan"tum in vobis est, pacifici estote. Et quo faciliùs ad pacem pateat via, Christiana religio suadet imperatque, ut ne id "alii facias, quod tibi ipsi fieri nolis; ut benignus sis comesque; ut æquo, ani$6 mo sortem, quæcunque sit, feras" quæ

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

omnia; diligenter culta et omni studio observata, invidiam, divitiarum appetentiam, dominandi etiam libidinem, feraces illas odii, contentionum, bellique causas, sub imperio redigerent, vel funditus extir parent.

[ocr errors]

In eundem finem, ne ex amore sui, aut ex impetu iræ, perturbetur rerum facies,. dissimulandæ sunt leves injuriæ, et, pro viribus, perferendæ graviores: et, ut verbo dicam, illæ animi affectiones nobis sunt excolendæ, quæ justitiam, amorem, et in miseros misericordiam fovent, hominumque naturam eâ lege moderantur et gu bernant, ut nemini nocere, singulis verò prodesse, inimicis etiam ope et consilio succurrere, sese: obstrictos ducant; Dei ipsius exemplo, communis omnium patris beneficii, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

$

[ocr errors]

Eodem consilio percurras novæ hujusce doctrinæ instituta primaria; Deum unum esse, communem omnium patrem, omnibus beneficum, omnium æternæ felici

[blocks in formation]

1

tati consulentem; unum inter Deum et homines esse Mediatorem, scilicet Jesum Christum, universi mundi Redemptorem, nec non futurum Judicem ; unum etiam esse Spiritum Sanctum, Christianis, quocunque fuerint, præsidentem, et per omnia rerum ardua auxilio suo succurrentem; unam legem communem esse omnibus Judæis et Ethnicis, candem esse expectationem, idem laboris præmium, eandem gloriam in omne ævum duraturam,par die eidon 201

[ocr errors]
[ocr errors]

.Hæc omnia societatem arctissimo amoris vinculo conjungere, et amicitiamo inter Christianos eâ firmitate et constantiâ stabilire debent, ut ea, quam prædixit militiæ cœlestis multitudo, jure expectanda esset hominum concordia;cià uñç sigývy.

‚ Quos verò instruxit doctrinâ, iis etiam exemplo præivit Christus. Dum enim in terris vixit, et singulare modestiâ hominibus sese adjunxit socium, adeòque pacis studiosus fuit, ut nec opinanter cuiquam daret offensionem, nec iracundè a quovis acciperet; mitem placidumque omnibus sc gessit, patriæ ritibus obedientem, leges præscriptas

præscriptas observantem, et quamvis dignitate suâ divinâ omni humano imperio longè esset superior, tamen, ut conservaretur societatis ordo, civisque boni sese exemplum præberet, quicquid vectigalium exactores poseebant, miraculo etiam persolvere non recusabat.

"

Sufficiat hæc dixisse de religionis Christianæ naturâ, cujus præcepta ad pacem ét concordiam promovendam vi suâ imprimis apta et idonea videntur. Et, doctissimo* Grotio judice, non inusitato more loquemur, si Christum pacifica illa tempora, istam en ys, introduxissé afἐιρήνην· ἐπὶ firmemus, cùm ca omnia effecerit, quæ ad illum finem sunt necessaria.

[ocr errors]

› Sin autem nec illa, quâ ecclesid Christiana olim gaudebat, concordia, nec nostræ religionis pacifica indoles et natura huic cœlestis militiæ prophetia satis respondere videantur; quidni alios interpretes audiamus, qui has prædictiones ad ultima ecclesiæ tempora referendas esse censent;

* De Jure Belli et Pac, L. III. 8.

ea

66

ea scilicet, "cum," ut ait Propheta Esaias, repleta erit terra scientiâ Domini, sicut aquæ maris operientes?"

66

Quæ verba hoc propriè et clarè sonant: Tempus fore, cum religio Christiana per varia rerum discrimina, Dei auspiciis tandem elapsa, per totem orbem longè latèque diffusa esset; cùm Judæi, non ut olim, Messiam rejicerent, nec gentes in ecclesiam, admitti detrectarent; eâdem verò fide, iisdem legibus consociati, sub uno eodemque rege vitas agerent, regni illius Messiæ participes in terris constituti, quod ab oriente ad occidentem, solis instar per curreret, et nullos nisi mundi limites ag

nosceret.

Sub hoc illustri imperio, Christi scilicet in omne mundanum imperium triumpho, redibit pax et justitia; non attollet gens una in alteram gladium, neque ampliùs, diseet bellum; ferociam deponent hostes sævissimi, et, si vires nocendi maneant, voluntas non manebit; exulabit enim quicquid iram movet, quicquid affectiones excitare solet, vel ipsis nimis molestas, vel

« ElőzőTovább »