Oldalképek
PDF
ePub

“ Į do to be saved ?" And may the grace of God enable you to obtain a full and satisfactory answer to the question, and thereby fill your souls with peace and joy unspeakable !

SER

CONCIO AD CLERUM,

HABITA IN TEMPLO BEATÆ . MARIÆ,

CANTABRIGIÆ, ANNO MDCCLXXXI.

IN EVANG. SECUNDUM DIY. LUCAM, CAP, II.

COMM. 14. SIC SCRIPTUM EST.

'Επί γης ειρήνη.

In terra pax. * VERISSIMÈ scriptum est in Epi56 stola ad Hebræos, (ut pridem ob« servavit doctissimus Scultetus *,) ange« los esse πνεύματα λειτοργικα : horum enim s ministerio semper usus est Deus, cùm - in vetere tum in novo Testamento, quos ties singulare et stupendum aliquid ho56 minibus fuit annunciandum.” Et quid profectò magis singulare aut stupendum excogitari potest, quàm præclara illa melioris ævi auspicia, quæ celestis militiæ multitudo humano generi spondere non dedignata est : “Ata ļv úlícious Deco xad

* Vid. Critic. Sacr.

éttà zñs fupñon." “ Gloria in altissimis “ Deo, et in terra pax:". Ignei utique amoris in Deum, et summi in homines affectûs plenissima oratio, nec ab illustri illa Esaiæ prophetia abludens, in qua regem olim adventurum clarè et apertè præsignificat, qui pacem toti terrarum orbi restitueret, hostile odium et inimicitias componeret, et arma, in bellum parata, in aratra et ligones converteret. Sed eheu! dum nosmet ipsos hujusmodi divinæ benevolentiæ argumentis futurique Messiæ regni indiciis consolamur, haud interca dissimulandum, (fateri autem pudet doletque) has cælestis militiæ et prophetarum prædictiones, nondum perfecte completas, fatalem Judæis, necnon hodiernis Evangelii oppugnatoribus, occasionem præbuisse illa omnia rejiciendi argumenta, quæ Christi adventum, et religioncm ab eo institutam, nobis luculenter. satis confirmare videntur. Nostram enim de Messia fidem clamore et ludibrio prosequuntur, quasi in primo limine caden

tem ;

tem; magnifica scilicet et eximia de futuro mundi pacifico statu prædicentem, •dum reverâ nil, nisi bella et armorum strepitus, per totum Christianum orbem oculis et auribus hominum se offert. Sic enim argumenta sua instituunt: “ Con“ sulas sacros Codices de Christi regno “ hariolantes, et tempora verè aurea pol56 licentur; illa nimirum, quæ placide et “ nullo turbine commota fuerent, talem" que pacati orbis statum, qualem, nas“ cente Pollioni puero, Virgilius, ille poe" tarum princeps, divino carmine celebra“ vit: At vero mores hominum veramque “ mundi effigiem contempleris, et immane “ quantum discrepat præsens rerum ordo " ab isto, quem prædixerunt scriptores « θεόπνευστοι sub auspiciis Christi oriturum: " Aut vana igitur et falsa pronunciave“ runt, aut nondum ille pacis Princeps, “ de quo tam magnifica loquuntur, ad“ ventu suo beavit orbem,” Nostrum sit, venerandi patres fratresque reverendi, has Judæorum calumnias refellere, ut sacris codicibus suus stet honos, nostræ verò re

stabilis et fixa maneat confirmatio.

Hoc

Hoc consilio, quid sibi disertè velint illa de futuro Messiæ regno jamjam allata, primo exquiramus; ex quibus abunde pateat, aliquâ ex parte huic cælestis militiæ prædictioni respondisse primævum Christiani orbis statum ; Aut, si novi hujusce mundi vestigia minus clara et conspicua appareant, Christi tamen religionem indole suâ et naturâ ad pacem in terra promovendam esse mirificè accommodatam, et quàmvis dissidia et tumultus alto silentio nondum compresserit, tandem aliquando Prophetiam suis numeris absolutam fore, cùm, ut ait Propheta Esaias, “ non nocebunt in monte sancto, quia “ repleta est terra scientiâ Domini,”

Primo igitur notare liceat, scriptores DEÓT VEUTT85, cùm in variis sacrorum Codicum locis, illa Evangelii tempora describant, quæ Messiæ regnum ornarent, et præstantissima pacis munera humano generi sponderent, non strictè nimis, et intra arctissimos interpretationis terminos, esse cohibendos.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »