Oldalképek
PDF
ePub

"I do to be saved?" And may the grace of God enable you to obtain a full and satisfactory answer to the question, and thereby fill your souls with peace and joy unspeakablej

SERCONCIO AD CLERUM,

HABITA IN TEMPLO BEATS MARUE, CANTABRIGIiE, ANNO MDCCLXXXI.

IN EVANG. SECUNDUM DIV. LUCAM, CAP. H. COMM. 14. SIC SCRIPTUM EST.

In terra pax. .

"VTERISSIM^ scriptum est in Epi"* stola ad Hebraeos, (ut pridem ob"servavit doctissimus Scultetus *,) ange"los esse imvpurct XnTn^yma: horum enim "ministerio semper usus est Deus, cum "in vetere tum in novo Testamento, quo"ties singulare et stupendum aliquid ho"minibus fuit annunciandum." Et quid profecto magis singulare aut stupendum excogitari potest, quam praeclara ilia melioris aevi auspicia, quae celestis militiae multitudo humano generi spondere non dedignata est: ** Ao'|« ev tyio-rw Q*&' x« "\it\ yris itfpvti" "Gloria in altissimis "Deo, et in terra pax;" Ignei utique arnoris in Deum, et summi in homines affectus plenissima oratio, nee ab illustri ilia Esaiae prophetia abludens, in qua regem olim adventurum clare et aperte praesignificat, qui paeem toti terrarum orbi restituerct, hostile odium et inimicitias componeret, et arma, in bellum parata, in aratra et ligones converteret. Sed eheu! dum nosmet ipsos hujusmodi divinae benevolentiae argumentis futurique Messiae regni iudieiis consolamur, hand interea dissimulandum, (fateri autenv pu,clet doletque) has coelestis militiae et pro-, phetarum praedictiones, nondum perfects completas, fatalem Judaeis, necnon hodicrnis Evaugehi oppugnatoribus, occasionem praebuisse ilia omnia rejiciendi argumenta, quae Christi adventum, et religioncm ab eo institutam, nobis luculenter. satis confirmare videntur. jSTostram enim de Messia fidem clamore et ludibrio prosequuntur, quasi in primo limine caden

* Vid. Critic. Sacr.

tem;

tem; magnifica scilicet et eximia de futuro mundi pacifico statu praedicentcm, *dum revera nil, nisi bella et armorum strepitus, per totum Christianum orbem oculis et auribus hominum se offert. Sic enim argumenta sua instituunt: " Con~ "sulas sacros Codices de Christi regno "hariolantes, et tempora vere aurea pol"licentur; ilia nimirum, quae placide et "nullo turbine commota fluerent, talem"que pacati orbis statum, qualem, nas"cente Pollioni puero, Virgilius, ille poe"tarum princeps, divino carmine celebra"vit: At vero mores hominum veramque "mundi effigiem contempleris, et immane "quantum discrepat praesens rerum ordo "ab isto, quem praedixerunt scriptores ** Oeoirveva-Tot sub auspiciis Christi oriturum: "Aut vana igitur et falsa pronunciaverunt, aut nondum ille pacis Princeps, de quo tam magnifica loquuntur, ad"ventu suo beavit orbem/' Nostrum sit, venerandi patres fratresque reverendi, has Judaeorum calumnias refellere, ut sacris codicibus suus stet honos, nostrae vero religion! stabilis et fixa maneat confirmatio.

Hoc

[ocr errors]

Hoc consilio, quid sibi diserte velint ilia de futuro Messiae regno jam jam allata, primo exquiramus; ex quibus abunde pateat, aliqua ex parte huic coelestis militiae praedictioni respondisse primaevum Christiani orbis statum; Aut, si novi hujusce mundi vestigia minus clara et conspicua appareant, Christi tamen religionem indole sua et natura ad pacem in terra promovendam esse mirifice accommodatam, et quamvis dissidia et tumultus alto silentio nondum compresserit, tandem aliquando Prophetiam suis numeris absolutam fore, cum, ut ait Propheta Esaias, "non nocebunt in monte sancto, quia ** repleta est terra scientia Domini,"

Primo igitur notare liceat, scriptores QtoTMvcTTisi;, cum in variis sacrorum Codicum locis, ilia Evangelii tempora describant, quae Messiae regnum ornarent, et praestantissima pacis munera humano gencri sponderent, non stricte nimis, et intra arctissimos interpretationis teiminos, esse cohibendos.

Cum

« ElőzőTovább »