Oldalképek
PDF
ePub

Quod autem verbum addatur in secunda Joannis, suo loco videndum. Legitur et apud Danielem cap. 6. in edicto Darii regis haec salutatio: Pax vobis multiplicetur.

Porro dictiones haec gratia et pax peculiarem habent usum in sacris literis. Et quamvis gratia, Graece zápis, nonnunquam sonet favorem, ut Luc. 1. Invenisti gratiam apud Deum: plerumque tamen significat gratuitum Dei beneficium, conducens ad aeternam hominis salutem, ut sunt fides, spes, charitas, remissio peccatorum, justificatio, virtutes atque earum augmenta, bonorum operum perseverantia, et ipsa yita aeterna; quae omnia sunt dona a gratia prioris modi, id est, a favore seu benevolentia Dei profecta: atque eadem omnia recte comprehenduntur nomine gratiae novi testamenti.

Pax Hebraeis interdum successum et prosperitatem significat, ut Psalm. 118. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Et Jerem. 29. Quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. Interdum simpliciter salutem, ut 2 Reg. 18. Estne pax puero Absalom? id est, estne salvus? Nam significatio successus et prosperitatis ibi locum non habet. Utuntur autem Hebraei, cum salutant quempiam, ut: pax tibi, sive pax tecum. Ita David per nuncios Nabal 1 Reg. 25. Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus quaecumque habes, sit pax. Pro quo Graeci dicunt xaipe. Latini, ave, salve. Estque verosimile angelum Hebraea lingua salutantem beatam virginem Luc. 1., et mulieres Matth. ult. Hebraico more dixisse: Pax tecum; Pax vobiscum, ubi evangelista Graece scripsit χαῖρε, χαίρετε. Ave. Avete. Sic enim et Christus suos discipulos salutasse legitur Luc. 24. et Joan. 20. dicens: Pax vobis: adeoque praecepit, ut ea salutandi forma uterentur. Dicite, inquit, pax huic domui. Luc. 10.

Verum quia Chrisus pacem suis optavit et dedit, non eam quae in successu rerum temporalium intelligitur, sed quae in bonis vere salutaribus consistit (unde et Joan. 14. cum dixisset: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; adjecit: Non quomodo mundus dat, ego do vobis), idcirco consentaneum est hanc apostolicam salutationem similiter interpretari de pace, quae sit hominibus in Deo, et cum Deo.

Sive igitur pacis nomine salutem accipiamus, sive prosperum rerum successum, sive (quomodo solet a nostris definiri) quietam et securam bonorum possessionem: ea bona sunt hic intelligenda, quae ad vitam conducunt aeternam, id est, spiritualia, quae gratiae nomine supra diximus comprehendi, non autem temporalia, nisi quatenus illuc etiam provehant. Itaque pax intelligitur hominum in iis bonis quae per gratiam significantur, et, ut semel dicam, in Deo solida et imperturbata quies atque tranquillitas.

Quod ergo nonnulli pacem interpretantur hoc loco reconciliationem cum Deo, qua fit, ut qui per peccata prius erant inimici ac gehennae obnoxii, remissione peccatorum accepta, animum gerant a perturbationibus ac terroribus, quos mala conscientia adferebat, liberum atque pacatum; de qua pace dicitur infra cap. 5. Justificati ex fide pacem habemus ad Deum: ii non integre, sed solum ex parte vim hujus vocis, ut a Christo et Apostolis ejus in salutationibus usurpata est, exposuerunt. Porro multiplicatur iis gratia et pax, quibus memorata gratiae et pacis dona accumulantur et augentur in dies.

A Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Potest ex Graeco textu, si nuda ejus verba consideremus, etiam sic verti : A Deo patre nostro et Domini Jesu Christi. Sed multo melius se habet nostra versio, quae et aliorum interpretum est; et omnino retinenda. Neque enim Apostolus prius diceret Deum patrem nostrum, et deinde patrem Jesu Christi;

sed contra potius: quomodo ipse Dominus apud Joan. 20. Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Estque haec apostolica salutandi formula, quam in omnibus ejus epistolis, una aut altera dempta, videre est; qua gratiam precatur iis ad quos scribit, a Deo patre, et Christo Domino. Patre nostro, id est, cujus nos filii sumus per gratiam, a quo proinde gratiarum et pacis accessionem merito vobis precor.

Quod sequitur, et Domino Jesu Christo, quidam sic exponunt: a Domino Jesu Christo ut homine: quippe qui nobis illa bona per suam crucem promeruit. Sensus quidem verissimus: sed sciendum est ad meritum Christi significandum Paulum, imo Apostolos dicere solere, in Christo, vel per Christum; ut in ea parte quae hic proxime sequitur.

Itaque magis apparet hunc esse sensum: A Christo autore et largitore, aeque ut a Deo patre. Unde Graeci commentatores et Cyrillus lib. 12. thesauri cap. 1. ex his Apostoli verbis ostendunt Christi divinitatem et cum patre aequalitatem.

Verum objicit Arianus: Si Christus aequaliter esset Deus cum patre, non distingueret Apostolus sermonem suum, ut patrem quidem Deum vocaret, Christum autem Dominum. Cui respondeo: Non magis esse consequens ex apostolico sermone, Christum non esse Deum; quam, patrem non esse Dominum. Sicut enim alterum de filio tacet, ita et alterum de patre. Quod si de patre tacetur alterum, sine ejus praejudicio; cur non et alterum de filio?

Tantum reddenda ratio, cur Domini vocabulum proprie Christo tribuat. Ea nimirum est, quia Christus in assumpta carne pretio sui sanguinis nos e servitute diaboli redemit, sibique vendicavit in populum peculiarem; cujus proinde ipse, quatenus homo, Dominus pleno jure effectus sit. Hinc passim in Apostolicis literis honoris causa Dominus appellatur. Est igitur in verbis Apostoli insinuatio quaedam utriusque naturae in Christo:

divinae quidem, cum dicit, a Christo; sicut dictum erat, a Patre: humanae autem, in vocabulo Domini, juxta rationem assignatam. Vide quae commentabimur ad illud Eph. 4. Unus Dominus, unus Deus.

8. Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, Graece, super, aut: de omnibus vobis, id est, ob beneficia vobis impensa. Notandum in Paulo Apostolo, quod in omnibus fere suis epistolis salutationi statim subjungit gratiarum actionem pro beneficiis a Deo collatis in eos ad quos scribit. Quod et Petrus facit in 1. epist. Faciunt autem hoc, tum ut gratiam Dei in omnibus commendent (nam gratiarum actio gratiae confessio est et commendatio), tum quia grata recordatio bonorum acceptorum dignos efficit ad impetrandum ampliora. Illud per Jesum Christum, vel ad ipsam gratiarum actionem refertur, vel potius ad id quod in gratiarum actione continetur, id est, ad beneficia pro quibus gratias agit, quale est illud quod subjungit:

Quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Annuntiatur, id est, divulgatur. In universo mundo, hyperbole est, tam vulgo, quam sacrae Scripturae frequentata. Nam sensus est: fama fidei vestrae multum lateque per varias mundi partes diffunditur. Etenim Romani jam ante fidem Christi susceperant, idque Petro Apostolo praedicante: quemadmodum hoc loco testatur Chry

sostomus.

Caeterum non tam propter annuntiationem fidei, quam propter ipsam fidem. annuntiatam gratias Deo se agere significat Apostolus. Sic enim in aliis epistolis pro fide, caritate, bonis operibus et profectu pietatis eorum, ad quos scribit, Deo gratias agit: tametsi ipsa quoque annuntiatio et celebratio fidei beneficium Dei erat gratiarum actione dignum. Itaque sensus est: Gratias ago Deo pro fide vestra, quae tanta est, ut fama ejus universum mundum pervagetur. Hinc quoque disce, fidem esse donum Dei per

Christum; quod etiam ex hoc loco docet Prosper contra coll. cap. 36. et lib. 1. de voc. gent. cap. 23.

9. Testis enim mihi est Deus. Graece non mihi, sed meus. Propter quod negat Cajetanus Paulum hic jurare, eo quod non invocationem, sed narrationem sonet, Deus est testis meus. Sed melius S. Thomas aliique Patres in commentariis, et S. Aug. lib. 1. de serm. Domini in monte invocationem divini testimonii, et proinde juramentum hic agnoscunt. Neque enim interest, sive dicatur meus, sive mihi Deus est testis, aut sit testis: modo sit voluntas adhibendi Deum

testem.

Eodem prorsus modo loquitur Paulus Philip. 1. Sed nec ibi quisquam, ne Cajetanus quidem, negat eum jurasse. Jurat ergo Paulus non temere, nec sine justa necessitate (quod solum juramentum Christus prohibet Matth. 5. De quo vide commentarium nostrum Jacob. 5.): sed quod sciret, ad stabiliendam suae praedicationi fidem et autoritatem plurimum referre, si Christiani, qui Romae erant, quorum multi Judaei, Paulo alioqui parum aequi, de ipsius pia solicitudine, quam erga eos gerebat, bene essent persuasi. Refertur enim hoc juramentum ad illud sequens: Quod sine intermissione memoriam vestri facio etc. Cui servio in spiritu meo, in Evangelio filii ejus. Cui servio, scilicet cultu divino, quem significat Graeca vox λapeía in plerisque scripturae locis, et maxime in illo praecepto: Soli Deo servies. Similiter loquitur Act. 27. Astitit mihi Angelus Dei, cui deservio. Latinius diceretur, quem colo. In spiritu meo, id est, cultu interno et spirituali, qui consistit in fide, spe et charitate; et non tantum cultu exteriori, ut faciunt carnales Judaei. Vel sic: In spiritu meo, id est, cum animi sincera promptitudine et alacritate. In Evangelio filii ejus, subaudi, annunciando, praedicando, propagando. Vel sensus est: in negotio evangelii.

Quod sine intermissione memoriam

[ocr errors]

vestri facio semper in orationibus meis. Sine intermissione, ad memoriam faciendam; semper, ad orationes referendum; sic enim etiam ad Tim. scribit 2. epist. 1. Gratias ago Deo, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die. Non solum ergo significat se, quoties oraret, Romanorum apud Deum meminisse, eosque Deo commendare, verum etiam juxta id, quod alibi praecipit 1 Thess. 5., semper orare. Sunt autem eadem Apostolo, semper, sine intermissione, nocte ac die.

Porro semper orat, juxta Augustinum haeresi 57. qui nullo die intermittit certa orandi tempora. Aut, secundum alios, qui frequenter et quasi assidue orat, sive is certa et constituta habeat orandi tem.

pora, sive non. Quae expositio simpli

nec

cior est et verior. Nam Christus Luc. 18. dicens: Oportet semper orare: et Apostolus 1 Thess. 5. Sine intermissione orate, loquuntur ad omnes: tamen omnes tenentur ad certa orandi tempora. Est igitur hyperbole, qua frequentia cum studio significatur: qualis Luc. 2. de Anna prophetissa, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die, et cap. 27. de Christi discipulis: Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum.

10. Obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Haec congeries adverbiorum, si quomodo, tandem, aliquando, significat ardens desiderium ac votum Pauli ad consequendum id quod scribit, hoc est, ad visendum Romanos. In voluntate Dei, id est, per voluntatem Dei, Deo volente. Sensus: Obsecrans Deum inter alia, ut juxta vehemens animi mei desiderium ipsi placeat iter meum quamprimum ad vos dirigere et prosperare. Unde sequitur:

11. Desidero enim videre vos, id est, vobis adesse. Ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis. Graece, ut aliquod tradam donum vobis spirituale. Est enim χάρισμα, quod de iis donis

accipi solet, quae dantur ad aliorum utilitatem; de quibus hujus epistolae c. 12. et 1 Cor. 12., tametsi potest etiam ad alia extendi. Causa tanti mei desiderii non alia est, inquit, quam ut supra ea, quae jam accepistis, aliquid adhuc donorum seu gratiarum spiritualium vobis per meum ministerium impertiar.

Ad confirmandos vos. Graece: ad confirmari vos, id est, quo fiat saltem ut confirmemini in donis acceptis.

12. Id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam. Consequenter vertendum erat: id est (Graece id autem est), ad simul consolandum; quia praecessit, ad confirmandos vos: nisi (quod quibusdam placet) haec pars ad verbum. desidero referatur; desidero videre vos,

id est, simul consolari in vobis. Verum multo meliore sensu refertur ad proxima. Mitigat enim Apostolus hac expositione et quasi corrigit, quod de confirmandis Romanis dixerat, verbumque confirmandi mutat in consolandi. Deinde sic loquitur tanquam ipse vicissim a Romanis fructum aliquem accepturus sit spiritualem. Quae omnia faciunt ad benevolentiam conciliandam. Sensus: Id volo, ut communem atque una vobiscum consolationem seu recreationem capiam ex mutua communicatione fidei vestrae et meae. Porro non est inepta expositio. Siquidem ipsa confirmatio fidei Romanorum futura erat Paulo, simul et illis, materia consolationis et gaudii.

Sunt qui verbum Graecum συμπαραxλnova exponunt de mutua exhortatione. Nam et hanc significat. Ita sensus erit: ut mutua fidei communicatione invicem exhortemur. Quomodo dicit 1 Cor. 14. Potestis omnes per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes exhortentur. Sensus non improbandus, quo declaratur insignis Pauli modestia: qui paratus sit etiam aliorum exhortationes audire, et ex iis fructum sibi speret. Obiter admoneo nonnullam esse in Graeco textu diversitatem. Nam plerique codices habent: Touto dè èoтì cuμяаρaxàðõvai. |

Laurentius vero sic legit: τοῦτο δὲ εἰς τὸ συμπαρακληθῆναι, juxta quam posteriorem lectionem non poterit omnino pars ista ad verbum desidero referri.

13. Nolo autem vos ignorare fratres, quia saepe proposui venire ad vos. Quia pro quod, Graece oτt, fere perpetuum nostro interpreti. Quod semel admonuisse sufficiat. Excusat Apostolus, cur desiderio nondum satisfecerit, docens conatum sibi non defuisse, sed facultatem. Id enim est quod sequitur:

(Et prohibitus sum usque adhuc.) Parenthetice legendum est. Et copulativa conjunctio ponitur pro adversativa, sed vel etsi. Prohibitus, id est, impeditus. De hoc impedimento, quale fuerit, habemus infra cap. 15., ubi commemorat Apostolus se praedicando in aliis regionibus Evangelio occupatum, eaque occupatum, plurimum impeditum fuisse, quominus adhuc Romanos inviseret.

Ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. Conjunctionem et priori loco male quidam codices omittunt: habetur enim in Graecis et Syris et Latinis castigatioribus, nec non in textu com. Amb. Referenda est haec pars ad illud superius, proposui venire ad vos. posui venire ad vos. Significat enim causam finalem desideratae suae profectionis ad illos, id est, fructum ex iis colligendum evangelii praedicatione, sicut jam collegerat ex aliis gentibus. De quo fructu Dominus Joan. 15. Elegi vos, inquit, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Hic ergo fructus est fides et salus populorum. Hunc fructum Paulus suum vocat, dicens: ut aliquem fructum habeam: quia licet totus esset Domini, suo tamen ministerio colligendum sperabat, ac Domini lucrum suum reputabat.

14. Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Potest sic verti: Graecis aeque ac barbaris, sapientibus aeque et insipientibus debitor sum; vel hoc modo: Tam Graecis quam barbaris, tam sapientibus quam insi

pientibus. Haec dicit, ne forte Romani cogitarent se neque barbaros esse, neque rudes et insipientes, qui Paulo doctore egerent. Graecorum nomine Romanos etiam, id est, Latinos, comprehendit. Nam caeteri omnes populi propter incultiorem sermonem barbari a Graecis et Romanis vocabantur.

Sapientes intelligit eos, qui vulgo sapientes dicebantur, id est, saeculari phi- | losophia imbutos; insipientes vero qui ea sapientia carebant. Aut generaliter sapientes, doctos; insipientes, indoctos. Quibus omnibus Paulus se profitetur debitorem ex injuncto sibi munere apostolatus: debitorem, inquam, annunciandi et docendi Evangelii. Hanc enim doctrinam nec Graeci, nec Philosophi perceperant.

15. Ita (quod in me) promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare. Pro ita, multi codices habent itaque, et Graece quidem est outw, sic, ita, sed hoc loco vim habet illationis et per itaque exponendum, ut sit sensus: Et ideo quantum in me est, modo cessent impedimenta, animi promptitudo mihi adest, id est, promptus et paratus sum etiam vobis Romanis coram evangelizare. Promptum, прóðupov, id est promptitudo, Graecismus est, ut et sequenti cap. XProtov, id est, benignitas.

Particula, quod in me, Graece, Tò xat uè, quadam antithesi respondet ei quod supra dixit: In voluntate Dei, quasi dicat: Ego quidem vehementer volo; modo ea sit etiam Dei voluntas. Evangelizare, quod Graece dicitur euayTeλíÇev et svaɣyeλíÇeodat, idem est quod bonum ac laetum nuncium adferre. Quibus verbis Graecis in hac quidem significatione primum usi fuerunt LXX. interpretes, interdum generaliter, ut 2 Reg. 18., alias autem ac multo frequentius specialiter, ad significanda laetissima novi Testamenti promissa, ut Psal. 67. et 95. Jes. 40. 52. et 61. et Nahum 1. Inde manavit horum verborum usus ad Apostolos, ejusdem novi Testamenti promulgatores; in quorum scriptis passim

Guil. Estii Comm. Tom. I.

occurrunt hac speciali significatione. Unde et verbale Evangelista.

Notandum quoque, verbum medium suayyeλíÇεodα non active solum usurpari, ut hic et alias saepe, sed interdum etiam passive, ut Matth. 11. Luc. 7. Hebr. 4.

16. Non enim erubesco Evangelium. Graeca addunt Christi. Verum Tertullianus eo non addito sic legit: Non enim me pudet Evangelii lib. 5. adversus Marcionem cap. 13. Syrus quoque interpres non agnoscit, ut nec Latinorum commentarii. Evangelium vocat hoc loco Paulus vel Evangelii praedicationem, vel ipsam rem praedicatam, ut Christum crucifixum, ac si diceret: Quamvis Christum esse crucifixum, et hoc ipsum palam praedicare pro evangelio, probrosa res et stulta videatur, non tamen illius me pudet. Ratio sequitur:

Virtus enim Dei est in salutem omni

credenti. Hic jam aggreditur Apostolus materiam hujus Epistolae principalem, de qua in argumento diximus; eamque totam hac ipsa sententia brevissime complexus est. Virtus, Graece dúvaμs, id δύναμις, est, potentia. Porro salus hominis secundum scripturam intelligitur non tantum in vita aeterna, quae est, consummata salus; sed etiam in ejus justificatione, quae est salus inchoata, et habetur in hac vita. Quo sensu dicit ad Ephes. 2. Gratia estis salvati per fidem. Et ad Tit. 3. Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Sic autem generaliter salutem accipi hoc loco, manifestum est ex iis, quae statim sequuntur.

Syrus interpres salutem hic et alibi vitam exponit, sed aeque generali signi ficatione, quomodo saepe apud Joannem accipitur. Sensus verborum est: Evangelium, id est evangelica praedicatio seu doctrina per divinam virtutem efficax est ad praestandam salutem, id est justitiam. et vitam aeternam, cuilibet credenti: quia nimirum Deus Evangelio velut instrumento vult uti ad salvandum homines,

2

« ElőzőTovább »