Oldalképek
PDF
ePub

Regem ad restitutionem illius quod inde recepisset teneri et remanere nobis et prefate Romane ecclesie obligatum. Datum Avinione Idus. Augusti, Anno X°." (August 13, 1326.)

DOCUMENT XXXVIII., c.

OTHER DUES TO BE COLLECTED IN THE PROVINCE OF DRONTHEIM.1 "Eisdem Nunciis :

"Dudum volentes nostris et ecclesie Romane necessitatibus utique grandibus providere, fructus, redditus et proventus primi anni beneficiorum omnium et singulorum ecclesiasticorum cum cura vel sine cura, diginitatum etiam, personatuum et officiorum, monasteriorum, prioratuum et aliorum locorum ecclesiasticorum, tam secularium quam regularium exemptorum et non exemptorum, que in Regnis Norweye, Swecie et Gocie tunc vacabant et que ad triennium qualitercumque et ubicumque, etiam si apud sedem apostolicam ea vacare contingeret, certis ecclesiis, monasteriis, dignitatibus et beneficiis tamen exceptis, de fratrum nostrorum consilio, per nostras certi tenoris litteras reservandos duximus et nostre camere deputandos, certis collectoribus per nostras alias litteras super hoc deputatis, qui licet ad partes illas personaliter accedentes, circa collectionem et exactionem fructuum, reddituum et proventuum eorundem solicite laborarint, tamen adhuc de dictis fructibus, redditibus et proventibus restare dicuntur nonnulla residua colligenda. Nos itaque de vestre circumspectionis industria plenam in domino fiduciam obtinentes vobis et vestrum cuilibet in solidum, petendi, exigendi et recipiendi per vos vel per alium seu alios, nostro et ejusdem ecclesie Romane nomine residua supradicta, necnon contradictores, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, plenam presentium tenore concedimus facultatem. Non obstante si personis ecclesiasticis hujusmodi beneficia obtinentibus vel eorum aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum quod interdici, etc. . . . Volumus autem quod eos a quibus receperitis residua supradicta, de hiis que vos recipere contingerit ab eisdem, quitetis et etiam absolvatis, necnon et eis a quibusvis spiritualibus sententiis quas pro eo incurrissent quod hujusmodi fructus, redditus et proventus vel residua

1 Archivium Secretum Pontificale Vaticanum, Rationes Collectoriæ Svetiæ, Norwegiæ, Gotiæ et An

gliæ, 1306, 1313, 1326, fo. 1; Regesta Joannis XXII., Epist. 2195. (Ref. to p. 408.).

in statutis ad hoc terminis non solvissent, absolutionis beneficium impendatis, cum eis super irregularitate quam excommunicationis hujusmodi ligati sententiis celebrando divina vel immiscendo se illis forsitan contraxissent misericorditer dispensando. Datum ut supra proxime." (August 13, 1326.)

DOCUMENT XXXVIII., d.

ST. PETER'S PENCE ORDERED TO BE COLLECTED.1

"Johes. [XXII.] Eps. servus servorum Dei Dilectis filiis Johanni de Serone priori conventus fratrum ordinis Predicatorum de figiaco Caturcen. Et Bernardo de Ortolis Rectori ecce. de novalibus Electen. Dioc. apostolice sedis nunciis salutem et apostolicam Benedictionem. Cum annuus qui denarius beati petri vocatur et alius etiam census in Norweg. Swec. ac Gocie regnis nobis et romane ecce. debeantur, Nos volentes nostris et ecce. predicte juribus prospicere ac de vestre circumspectionis industria plenam in dno. fiduciam obtinentes, petendi, colligendi, exigendi et recipiendi, per vos vel alium seu alios census predictos a personis ecclesiasticis et secularibus regnorum predictorum, cujuscumque sint preminentie, ordinis, conditionis et status, etiam si pontificali vel quavis alia premineant dignitate, tam pro tempore quo soluti non sunt quam etiam in posterum usque ad beneplacitum apostolice sedis, informandi quoque vos super premissis simpliciter et de plano sine strepitu et figura judicii si videritis expedire, necnon contradictores et rebelles ac impedientes quoscumque per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi, Non obstantibus si eis vel eorum aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et quibusvis privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis generalibus et specialibus quibuscumque concessis, per que commisse vobis potestatis eccecutio impediri posset quomodolibet vel differri, quitandi quoque et absolvendi eos a quibus census receperitis supradictos de eo quod ab ipsis recipere vos contigerit, plenam vobis et vestrum cuilibet in solidum concedimus tenore presentium faculta

1 Archivium Secretum Pontificale Vaticanum, Rationes Collectoriæ Svetiæ, Norwegiæ, Gotiæ et An

gliæ, 1306, 1313, 1326, fo. i; Regesta Joannis XXII., Epist. 2196. (Ref. to p. 408.)

tem.

Datum Avinione Id. Augusti Pontificatus nostri anno decimo." (August 13, 1326.)

DOCUMENT XXXVIII., e.

JOHN XXII.'S APPEAL FOR ASSISTANCE FROM GREENLAND.1 "Venerabili fratri [Elafo] Archiepiscopo Nidrosiensi et dilectis filiis universis abbatibus, prioribus, decanis, prepositis, capitulis, collegiis, conventibus et aliis personis ecclesiasticis tam secularibus quam regularibus, exemptis et non exemptis ordinum quorumcumque, necnon domorum hospitalis sancti Johannis Ierosolimitani, sancte Marie Theutonicorum et Calatravensi magistris, prioribus, preceptoribus in civitate et diocesi Nidrosiensibus constitutis. Si uni membro patienti compatiantur alia, profecto patienti capiti est a membris compatiendum fortius et eidem subsidium promptius ministrandum. Sane vestram credimus prudentiam non latere quam dure quamque inhumaniter ab hereticis infidelibus plurimis sacrosancta Romana ecclesia mater vestra, que aliarum ecclesiarum caput esse dinoscitur, in diversis Italie partibus molestetur, ideoque nos attentius cogitantes quod res vestra, dum sua tractatur, agitur, necessitates ipsius ad quas supportandas per se non sufficit, vobis fiducialiter providimus exponendas, sperantes indubie quod velut devoti et grati filii, eidem matri compassionis ac pietatis aperietis viscera et ad tante superbie et infidelitatis cornua, quanta prefati heretici et infideles contra ipsam erigunt, conterenda, ipsi ecclesie de oportuno subsidio maturabitis subvenire, presertim quia, sicut nostis, toto tempore nostro vitavimus in postulandis subsidiis, cum hoc primum esse credamus quod a vobis per nos postulatum extiterit, vos gravare. Quocirca universitatem vestram monemus, rogamus et hortamur attentius, quatinus premissis in scrutinio recte considerationis adductis, et insuper diligenter attento quod hereticorum et infidelium predictorum invalescente malitia, ubique in illis partibus pullulant hereses, divinus cultus minuitur, fides catholica premitur, libertates et jura ecclesiastica conculcantur, prelati quoque et alii clericali militia insigniti plerumque capiunter et ignominiose tractantur, spoliantur sacra et pia loca tam religi

1 Archivium Secretum Pontificale Vaticanum, Regesta Joannis XXII., Epist. 2199; cf. Compte

Rendu du Congrès Scientifique des Catholiques à Paris, 1891, cinquième sec., p. 176, n. 2. (Ref. to p. 410.)

osa quam alia possessionibus et aliis bonis suis, et quamquam sint divino dicata cultui, ad usus tamen deputantur illicitos et profanos, potestas ecclesiastice censure contempnitur, incenduntur et destruuntur urbes et castra cum ecclesiis que sunt ibi constructe, infringitur stratorum securitas, spoliantur viatores nec parcitur ordini, sexui vel etati, defenduntur heretici adeo quod in eis partibus inquisitores heretice pravitatis raro audent accedere ad loca de quibus esset expediens pro suo officio contra dictos hereticos exercendo. Ad reprimendum tam presumptuosos ausus tamque periculosos hereticales excessus et supportandum gravium sarcinam onerum incumbentium ex premissis, vos et vestrum singuli sic prompte velitis manus extendere liberaliter adjutrices quod, auxiliante domino vestroque mediante auxilio, tanta reprimatur temeritas, fides in partibus illis quibus jam periclitari noscitur solidetur catholica et, hereticorum prostrata malitia, votiva suscipiat fidelium incrementa, vosque nostram et apostolice sedis gratiam valeatis uberius promereri. Super predictis autem dilectis filiis Johanni de Serone priori fratrum ordinis predicatorum de Figiaco et Bernardo de Ortolis rectori ecclesie de Novalibus Caturcensis et Electensis diocesum, apostolice sedis nunciis et eorum cuilibet in solidum, quos ad vos mittimus propter hoc, velitis intendere et fidem indubiam adhibere. Datum Avinione IIII. Kalendas Septembris Anno decimo." (August 29, 1326.)

Scriptum in eundem modum . . . Episcopo.

"Scriptum item in eundem modum . . . [Arnio] Episcopo Grenelandensi. . .

DOCUMENT XXXVIII., f.

PAPAL

FACULTIES TO APPOINT SUB-COLLECTORS GIVEN ΤΟ THE
ENVOYS IN NORWAY, JOHN DE SERONE AND BERNARD DE OR-
TOLIS.1

"Nos [John XXII.] attendentes quod propter locorum distancias ac viarum pericula et aliorum negociorum occupationes non possetis forcitan ad loca et personas singula de quibus convenit pro predictis [various collections in the kingdoms of Norway] expediendis personaliter vos conferre, ut quando et ubi ac quociens cognoveritis expedire, prelatis vel aliis personis eccle

1 Archivium Secretum Pontificale Vaticanum, Rationes Collectoriæ Svetiæ, Norwegiæ, Gotiæ et An

gliæ, 1306, 1313, 1326, fo. 1 o. (Ref. to p. 408.)

siasticis de quibus vobis videbitur, valeatis super hiis committere vices vestras, vobis et vestrum cuilibet plenam et liberam concedimus tenore presencium facultatem. Datum avinione decimo kll. Octobris, Pontificatus Anno XI°." (September 22, 1326.)

DOCUMENT XXXIX.

AMOUNTS OF TITHES IN THE PROVINCE OF DRONTHEIM,- -GREENLAND. 1

"Ascendit decima sexennalis Episcopatus Osloen. in universo de sex annis ad V II. marcas cum dimidia et dimidia unciæ parve monete norican. ad pondus noricanum. . . . Anno dni. millo. CCC XXVII et XXVII. die mensis februarii recepi

[merged small][ocr errors]

Fo. 3: "Decima sexennalis episcopatus Amaren . . . cujus decime summa de sex annis ascendit MV° LIII. marcas parve monete norican.

"Anno dni. millo. CCC° XXVII° et XVIII. die mensis marcii recepimus. . . ."

:

Fo. 3o "Decima civitatis et diocesis Nidrosien. ascendit pro quolibet anno VII I. marc. III. unc. parve monete norican. Ascendit dicta decima in universo de sex annis IIIITM II VIII. marc. II unc. dicte parve monete ponderatas ad pondus norica

num. . .

"Anno dni. millo. CCC° XXVII° et prima die mensis Martii Recepi ego B. de Ortolis a dno. Elawo archiepiscopo Nidrosien. . . .

"Item XXIIII" dentes de roardo computati pro XII mare. cum dimidia parve pecunie, qui dentes fuerunt venditi pro XII. marcis parve pecunie noricane."

Fo. 4: "Decima episcopatus Bergen. assendit pro quolibet anno IIII L marc. parve monete noricane, que assendit in universo de sex annis IITM VII° marc. dicte parve monete norican. . . . "Anno dni. millo. CCC XXVII et III. die mensis junii recepi ega B. de Ortol. . . ."

1 Archivium Secretum Pontificale Vaticanum, Rationes Collectoriæ Svetiæ, Norvegia Gotiæ et An

gliæ, 1306, 1313,
3 vo, 4, 4 vo, 5 vo.
407, 408, 409.)

1326, foliis 2vo, 3, (Ref. to pp. 341,

« ElőzőTovább »