Oldalképek
PDF
ePub

diabolica sorte damnamus, ut culmen Apostolicum, more prædecessorum nostrorum, causam Dei pio affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus.

"Et quia te, charissime fili, Anschari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse Archiepiscopum, Nos pallium ad missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti et Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus privilegiis, uti largimur. Sancta Trinitas vitam tuam conservare dignetur incolumen, atque post sæculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem. Amen." (Datum 835.)

DOCUMENT XXIV.

ANASTASIUS III. CONFIRMS THE ARCHBISHOP OF HAMBURG IN HIS JURISDICTION OVER THE NORTH,—GREENLAND.1

"Anastasii, PP. III. Privilegium pro Ecclesia Hamburgensi, Anno 912.

"Anastasius etc. dilecto confratri Hogero, Venerabili Archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiæ, salutem in perpetuum. Igitur quia postulasti a Nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a prædecessoribus nostris, Gregorio, Nicolao, hujus apostolicæ sedis, decretum est; inclinati precibus tuis, et Nos apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem præfatum archiepiscopatum pertinentibus. . . . Cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, provocante et protegente gratia Dei, videlicet Episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Island, Scridevinnum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum . . . ita ut sub tua tuorumque successorum Hamburgensis Ecclesiæ archiepiscoporum maneant potestate, vel quidquid a vobis, divina favente gratia, ab errore perfidiæ, sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiri potest. Pallium quoque . . . Data per manum Adriani, scrinarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Januario, Indictione 8."

1 Migne, Patrologia Latina, t. i. col. 1185, from Lappenberg, Ham

burgisches Urkundenbuch, Bd. i. S. 38. (Ref. to p. 53.)

DOCUMENT XXV.

JOHN X. CONFIRMS THE GRANTS OF GREGORY IV., ETC.1

"Johannes [X] Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto confratri Unni venerabili archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiæ: tibi tuisque successoribus in perpetuum.

"Convenit Apostolico moderamini præ religione pollentibus [for pia religione petentibus] benevola compassione succurrere, et poscentium animis allacre devotione impertiri assensum; ex hoc enim lucri potissimum præmium apud Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur, quia postulasti a Nobis, quatenus pallium transmitteremus, et Archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a beato Gregorio, Nicolao et aliis prædecessoribus nostris decretum est, in tuæ [for quæ tibi] et antecessoribus tuis data sunt et privilegiis confirmata, Nos, apostolica auctoritate, tibi concedimus et nostro privilegio confirmamus: Scilicet omnia quæ generaliter et specialiter ad eumdem præfatum Archiepiscopatum pertinent, quæque tui antecessores suis laboribus adquisiverunt, vel etiam quæ ob amorem æternæ patriæ ibi a Christi fidelibus largita sunt, vel adhuc largiuntur. Cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, procurante et protegente gratia Dei, videlicet Episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norvegiorum, Island, Scridevinnum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum; nec non etiam in illis partibus Slavorum que sunt a flumine Pene ad fluvium Egidone; ita ut sub tua tuorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiæ archiepiscoporum maneant potestate, vel quicquid a vobis divina favente gratia, ab errore perfidiæ, sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiritur, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decrevimus nullum archiepiscoporum vel Coloniensium vel alium quemlibet in tua diæcesi ullam sibi vindicare potestatem, etc. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostræ auctoritatis privilegio contraire præsumat, anathema sit; qui vero pie observaverit, gratiam et benedictionem consequatur a Domino nostro Jesu Christo.

1 Liljegren, Diplomatarium Suecanum, Bd. i. S. 21. (Ref. to pp. 53, 54.)

"Dat. IIII. kl. Novembris per manus Leonis Sanctæ Romanæ sedis cancellarii, Anno Domini Johannis Pape primo [sic] Indictione VIIII." (October 29, 920.)

DOCUMENT XXVI.

INNOCENT II. RESTORES TO HAMBURG THE PRE-EMINENCE GRANTED BY GREGORY IV., ETC., OVER THE NORTHERN COUNTRIES,-GREENLAND.1

"Innocentius II., Servus servorum Dei Venerabili Adalberoni Hammenburgensi archiepiscopo, ejusque successoribus Salutem et Apostolicam Benedictionem.

"Ad hoc in beati Petri cathedra, disponente Deo, constituti esse aspicimur, quatinus singulis ecclesiasticis personis suam conservemus justitiam, et qualiter, tam temporaliter quam spi-. ritualiter, eorum status integer perseveret, salubriter providere curemus. Dignum etenim et rationabile est, ut sicut sacrosancta Dei Ecclesia unitatis ac fidei perpetua mater existit, ita nimirum privilegia custodiantur illæsa et nullis molestiis nullisque oppressionibus pravorum hominum fatigetur.

"Sæpe utique Venerabilis frater noster Adalbero Hammenburgensis Archiepiscopus in præsentia prædecessorum nostrorum felicis memoriæ Calixti et Honorii ac nostra questus est Acerum Lundensem et alios Daciæ tibi debitam, sicut Metropolitano suo, quemadmodum antiquis privilegiis Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai, Adriani, Romanorum Pontificum continetur, obedientiam derogare. Frequenter autem et a prædictis predecessoribus nostris Calixto et Honorio atque a nobis eis mandatum est, ut aut ad tuam et Hammenburgensis Ecclesiæ redirent obedientiam, aut si quam super hoc se confiderent justitiam habere, ad Sedem Apostolicam venirent præparati. Ipsi vero apostolicis contemnentes obedire mandatis, nec venerunt, nec responsales miserunt.

[ocr errors]

'Quia igitur lucrum nemo de sua contumacia debet obtinere, ex deliberato fratrum nostrorum Episcoporum et cardinalium consilio, tam Lundensem quam alios episcopos Daciæ tibi restituimus. Ad formam igitur privilegiorum Gregorii, Sergii, Leonis, Nicolai, Benedicti et Adriani, Episcopatus Daciæ, Sueciæ, Nor

1 Liljegren, Diplomatarium Suecanum, Bd. i. S. 46; Raynaldi, An

nales Ecclesiastici, ad an. 1133, Pagius n. xx. (Ref. to pp. 54, 55.)

weigiæ, Farriæ, Gronlandiæ, Halsingaldiæ, Islandiæ, Scridivindiæ et Slavorum, carissimi filii nostri Lotharii regis precibus inclinati, tibi et per te Hammenburgensi Ecclesiæ, suæ videlicet Metropoli, præsentis scripti pagina confirmamus. Si quæ in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam violare tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, ream se divino judicio existere de perpetua iniquitate recognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem hæc statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi.

"Data Romæ apud montem Aventinum per manum Almerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi, Cardinalis Cancellariæ, VI. Kalend. Junii, Indictione XI., Incarnationis Dominicæ, anno MCXXXIII., Pontificatus vero Domni. Innocentii Papæ II. anno quart."

DOCUMENT XXVII.

EMPEROR FREDERIC RATIFIES THE DIPLOMA OF LEWIS THE PIOUS.1

"Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. . . . Noverint igitur omnium Christi Imperiique nostri fidelium tam præsens ætas quam successura posteritas, qualiter dilectus noster Hartwicus Hammaburgensis Archiepiscopus obtulit majestati nostræ privilegium divi et augustissimi Imperatoris Hludewici primi fundatoris et constructoris Hammaburgensis Ecclesiæ, supplicans nobis ut bona, possessiones, jura, immunitates, terminos, sicut præfatus gloriosissimus Imperator instruxit, nos æternæ stabilitatis vigore prædictæ Ecclesiæ confirmaremus. Nos itaque pia facta prædecessoris nostri clarius intuentes, et divinæ dexteræ opus per manum Christi sui completum debita affectione cordis amplectentes, quicquid in Hammaburgensi Ecclesia statuit, statuimus; quod donavit, donamus, et nostra imperiali auctoritate confirmamus. . . . Recolimus vero rem magna veneratione dignissimam : quod in eodem loco trans Albiam Hammaburch nuncupato, idem gloriosissimus Imperator Hludewicus proprii vigoris archiepiscopalem et super omnes Ecclesias Danorum, Sueonum, Norwegiorum, Farriæ, Gronlandonum, Hallingolandonum, Islandonum, Scredevindonum et om

1 Liljegren, Diplomatarium Suecanum, Bd. i. S. 59. (Ref. to pp. 55, 56.)

nium septentrionalium partium Metropolitanam sedem constituit. . . . Terminos itaque quos Imperator Hludewicus posuit postmodum ex consilio Principum, præfatæ Ecclesiæ designavit, juxta temporum æquam considerationem immutatos conservamus, et nostra imperiali auctoritate confirmamus.

[ocr errors]

"Data Franckenwort XVII. Kalend. Aprilis Indictione VI., anno ab Incarnatione Domini Millesimo Centesimo quinquagesimo octavo. . . ."

DOCUMENT XXVIII.

GREENLAND'S AND ICELAND'S CONVERSION CREDITED TO ST.

ANSGAR.1

V. 2. "Leta leto psalle tono

Glorioso de patrono,

Triumphante summo throno,

Beato Anskario. . .

V. 8. "Fide fulget gens Danorum,

Sweonumque, Norwehorum,

Granlandeum, Islandorum,
Sub Bremensi presule. . .

"Á 15dn öld segir Hinrik í Kroniku Brimabiskupa, adh Ans

kar hafi Kristnadh öll Nordhrlönd.

“Anscharius . . . convertit Danos, Sveones et Norwegenses, Islandiam, Gronlandiam et Scritofiniam, Slaviam, Stormariam et omnem generaliter Nordalbingiam; baptizavit et convertit reges multos in istis regnis."

DOCUMENT XXIX.

GREENLAND CONVERTED, RAVAGED, TO BE RESTORED.3

"Poggius. Nicolaus etc. Venerabilibus fratribus Schaolten. et Olen. Episcopis Salutem etc. Ex injuncto nobis desuper apostolice servitutis officio universarum ecclesiarum regimini presidentes sic auctore domino pro animarum salute precioso

1 Diplomatarium Islandicum, p. 15. (Ref. to p. 58.)

2 Chronicon Archiepisc. Bremen., ap. Meibom, Rerum Germanicarum, t. ii.

3 Archivium Vaticanum, Regestum 407 Nicol. V., De Curia, lib. ii. fo. 251 o. (Ref. to pp. 59, 196, 441.)

« ElőzőTovább »