Oldalképek
PDF

opere, quod indole sua tale est, ut in multorum manus veniat, et usui cultorum literarum , quotquot sunt qui codices quaerunt et hoc genere studiorum delectantur, serviat; tamen, ut fit, theologorum oculos et aciem fugit, ut ne in libris quidem , quales haec aetas edidit, isagogicis, qui dicuntur, in studia lectionemque sacrarum Scripturarum a viris doctis ingeniosisque Germanis crebro conscriptis, ullam Codicis rarissimi et pergravis mentionem factam videamus. Quod quidem inde explicandum reor, quod rari theologi sunt, qui in arte critica librorum sacrorum exercenda gnaviter et lubenter versantur (historica enim aut exegetica studia plerique praeferunt); alii vero, pauciores quidem , eo usque criticen et superiorem, quae res tractat, et inferiorem s. verbalem, quae in verborum authentia disquirenda versatur, oderunt, ut in temerariis conatibus verae saluti evangelicae damnum perniciemque illaturis hanc artem habeant, hebeti sane illi parumque circumspecto judicio. Quid enim magis pium, quid magis evangelicum cogitari potest, quam textum, qui tot mortalibus sanctus fuit, est, erit, dux vitae atque magister, purgare magis magisque a mendis, temporum hominumque injuria illatis, et ad eam formam atque rationem, quae apostolicis temporibus quam simillima est, idoneis rationibus atque argumentis redigere? Absit modo levitas, absit impietas; quod vitium nemo profecto extimescet in iis viris (sunt autem optimi), qui non tantum mente et ingenio, sed etiam animo literas tractant. - Reperiuntur quidem, qui non recusent criticis disquisitionibus detineri et aliquid temporis in examinandis ponderandisque lectionibus variantibus domi consumere. Rarissimi tamen omnium et tenacissimi hi sunt, qui exterarum bibliothecarum majores catalogos in itineribus hoc fine susceptis consulunt, et libros manu scriptos proprio Marte non sine labore, sudore, fastidio, quod his occupationibus peculiare est, tractant et describunt. Id quod praeter Scholzium, Rinckium et me constat fecisse neminem theologorum aetatis nostrae '). —

1) Utriusque formulae et Catholicae et Protestantium doctores, in urbibus agentes, quae bibliothecas copia manuscriptorum

Factum est autem, ut et me ante iter biblicum criticum et theologicum, quod in Germaniam meridionalem, Italiam, Siciliam, Galliam, per aliquot annos suscepi 1), cujus luculenta descriptio una cum commentationibus literariis atque theologicis ab aliquo tempore in lucem emissa est 2), Codicis praeclari praesentia et domicilium fugerent, et quidem iisdem de causis, quas in aliis esse indicayi. Quocirca, quum primum in urbe pulcherrima Etruriae principe versarer, aliis de graeco N. T. textu laboribus distractus, securus insciusque praeterivi hunc thesaurum, qui inter alia Bibliothecae xeluńhic recondito loco depositus erat. Jam cum Romam, urbem aeternam, Dei beneficio migrare contigisset, ibique admirari immortalia ætium et literarum monumenta (quod in singulari vitae neae munere repono), veni praeter alios in familiaritatem hominis eruditi, UNGHARELLI, sacerdotis, qui in monasterio S. Caroli a Cattinari literas hebraicas et graecas juvenes docebat. Is, quum historiam Bibliorum latinae versionis Vulgatae et Italae ante Hieronymum a

librorum inignes possident, bene mererent de literis et evangelio, si potiores :odices biblicos ea solertia et diligentia, quae nostris diebus flagiatur, denuo cum textu typis impresso compararent. Peregrinatonm festinantius videntium facilis et excusabilis error est. Ea tandem ratione, praesumta eorum, qui hoc labore exercentur, bona fide, paulatim perficeretur editio N. T. vere critica, in commodum t laetitiam Christianorum omnium.

1) A mens. Oct. a. 1831 usque ad mensem April. a. 1834.

2) In oper hujus tituli: F. F. FLECK, wissenschaftl. Reise durch das südl. deutschland, Italien, Sicilien u. Frankreich. T.I.

- V. Lips. 1835 – 1838. 8. duo priores Tomi exhibent narrationem itineris (Reisbeschreibung); tria vero, quae sequuntur, volumina continent disertationes varii argumenti, natas e rebus theologicis, literariis, eindole populorum, inter peregrinandum observatis (theol. Reiserüchte). Quorum ultimum, latine scriptum, etiam hac inscriptiore prodiit: Anecdota maximam partein sacra, in itineribus Italicis et Gallicis collecta. Lips., 1837. 8. ad quod statim erit redeundun Dolendum vero est, Anecdota theologica non eodem fervore exipi ab amantibus literarum, quam philologica. Theologicis enim dissidiis et disputationibus multi nunc adeo distinentur, ut vera incrmenta literarum, quae in scriptis antiquitatis christianae incognits in lucem trahendis cernuntur, plus aequo negligant.

longo tempore meditaretur conscribendam, multaque studia in hoc genere doctrinae consumsisset, primus mihi indicavit, praestantissimum et antiquissimum rei criticae subsidium ad emendandum translationis latinae Hieronymianae textum in bibliotheca Laurentiana servari. Parui ego lubens et gratus his nutibus. Nam quum redeunti mihi ex Italia inferiore alterum Florentiis domicilium per plures septimanas collocare licuisset, alacri studio animoque librum quaesivi. FRANCISCUS DEL FURIA, Bibliothecarius Regius, vir egregius, in quo par est eruditioni humanijas, precibus meis facile adnuit, adjutus et sublevatus gravi cominendatione Generosissimi Comitis et Equitis JosEPHI A SCHAFFGOTSCH, Regis Borussorum apud Etruscos legati illustris, ab interioribus Consiliis, cujus in me hospitem benevolentia ab omni parte tanta fuit, ut digna laule non possim praedicare. Ita sum adeptus, ut, quod per:grinatoribus literarum cultoribus minime omnibus con-editur, rarissimi tantoque loco habiti Codicis usus liberrinus mihi non negaretur. Tanta liberalitate adjutus, contıli maximam partem N. T. ex libro hoc manu scripto ad «ditionem impressam probatam, et quod temporis per leges licuit in Bibliotheca morari, id omne labori meo intenus peregi. Elegi etiam librum V. T. apocryphum, qui a Tbia nomen gerit, et cum textu typis impresso diligenter comparavi, ut speciminis loco esset indolis criticae Codias in canone V. T. Quam cupiebam etiam libros V. T. relquos latinae translationis examini critico ad normam talm vetustissimam submittere! Sed urgebant temporis argustiae. Vocabant ad alia studia Mediolanum, Augusta Taurinorum, Lugdunum, Parisiae Lutetiorum, vocabat denique patria diu absentem. Quare tot vocibus obtemprandum arbitratus, relicto labore, sarcinas meas collezi, discedensque tradidi perficienda quae supererant amicc, quem Bononiae aegrotans primum cognovi et amare diáci, Rey. S. FARMAR Jarvis, verbi divini ministro apud incolas Americae septentrionalis, theologo vere evangeico, qui literarum causa et ad imbuendos liberali educatdne liberos bene natos magnam Europae partem peragrarit pluresque per annos Italiam habitavit, nunc autem relux in patriam saluta

ri doctoris evangelici munere magno cum fructu fungitur. Is homo, literarum theologicarum cultor sincerus, rem meam sedulo accurateque egit; peracto autem labore, Illustris Eques BUNSENIUS, qui Legati Regis Borussorum officia apud sedem pontificis Romanam injuncta tum temporis habebat, itinere in Germaniam suscepto, fructus studiorum amici a. MDCCCXXXIV. Roma in patriam nostram attulit, et Dresdam mittendos mihi benevole curavit. At ne sic quidem voti plene compos sum factus. Supererat enim pars librorum N. T., quorum comparandorum cum codice defuerat otium familiari meo , qui, Florentiis relictis et conscensa navi Livornensi, Neapolim cum suis se contulerat. Reliquum igitur erat, ut peterem literis a Clariss. DEL FURIA, bibliothecae Praeside, quod mihi ad plenum apparatum criticum deerat. Id ille perhumaniter mihi dedit, persona demandata et docta et in hoc genere studiorum exercitata, mihique transmisit, quae aegre desideraveram. Hujus inventi thesauri primam notitiam aperui in Anecdotis meis 1), dato specimine collationis criticae evangelii Matthaei et libri Tobiae, cum argumentis N. T. antiquissimis. Sed Codicis unici gravitas non invitum me, hortantibus amicis, impulit 2), ut editionem N. T. meditarer, quae et lucem afferret rationibus criticis exegeticisque bibliorum versionis latinae vulgatae, et arti etiam criticae in graeco textu factitandae insigni auxilio esset. Id quod in tanta libri antiquitate nemo non concedet, praesertim si memor fuerit regularum Hieronymi criticarum, qui in recensione sua textus latini sequutum se esse contendit Codices graecos optimos vetustate venerandos. LACHMANNUS Berolinensis, qui codicem aetatis multo inferioris, Fuldensem quendam saec. forsitan IX. non indignum judicaverat, ex quo textum latinum aliquando editurus esset, nostro principi libro palmam, lubens ingenuusque, quae est hominis praestantis natura, recto judicio concessit. Hi vero codices Vulgatae latinae, qui in monasteriis congregationis Benedictinorum aliisque latent, eleganter nitideque scripti, quos vidi plurimos, ad rem criticam ita sunt leves, et tenues, eandemque formam textus ita constanter prae se ferunt, ut vere dici possit, qui unum viderit, mille vidisse; qui mille viderit, unum. Sunt autem saec. XI. XII. XIII., et talis indolis, et figurae, ut mira sit aequabilitas. Jure autem nostrum codicem in primario subsidio habemus, ad recensionem hoc nomine dignam exercendam; nullus enim antiquior est, nullus testimoniis historicis et indole sua probatior. Quod ut, quale sit, melius perspiciatur, historia ejus breviter delineanda est, in qua re et BANDINIUM I. c. et nostra sequemur.

1) Cf. F. F. FLECK Anecdota maximam partem sacra, in itineribus Italicis et Gallicis collecta. (Lips. 1837. 8.) Prolegg. p. XI. XIII. et p. 163-188., etiam sub titulo: wissenschaftl. Reise etc. II. 3. vel theol. Reisefrüchte etc. pars III. Hujus operis quodvis volumen separatim venditur et ita comparatum est, ut argumentum singuli libri etiam absque altero plene intelligatur.

2) Philologi saepissime autcodicum multo leviorum juniorumque adjumento, aut sine omni novorum codicum subsidio novas editiones conficiunt. Quanto rectius hoc fit in Bibliis latinis, quae tot hominibus necessaria sunt, praesertim si primarii codicis facultatem habes!

II. Historia externa codicis et monasterii Amiatini.

Liber manu scriptus quondam Amiatinus, qui nunc servatur inter pretiosissimos Codices bibliothecae Florentinae Laurentianae, quos vocant thesaurum (tesoro), est maximae molis admirandaeque pulcritudinis et elegantiae, interque eos, qui ex monasterio Amiatino in Regiam bibliothecam venerunt, codices septem primum verissimo merito suo locum occupat. Est enim inter latinos Codices biblicos non solum Etruriae, non solum Italiae, sed totius Europae et omnino occidentalis ecclesiae haud dubie vetustissimus, et ut dicam quod sentiam, paucissimi item graeci libri invenientur, qui se ei vel aequent vel eum superent antiquitate. Continet Vetus et Novum Testamentum integrum, versionis Hieronymianae, nulla lacuna, a primo capite Geneseos ad extremum caput Apocalypseos integre servatum, quod quam raro contingat, norunt periti.

« ElőzőTovább »