Oldalképek
PDF
ePub

INSTITUTIONES

In 4 tomos pro 4 scholæ cursus annis
distributæ novaque Methodo digestæ

AUCTORE

Nob. Viro

PRESB. DON CAJETANO GUTIERREZ

AB ITIRI IN SARDINIA

R. Turrit. Univ. Collegii primum Theologici Doctore,
S. Dogmatum nunc Ecclesiasticæque Hist. Professore,
Examinatore pro-Synodali,

Et ordinario Acad. Philologice Sassarit. Socio.

TOMI SECUNDI

VOL. I.

EXCUDEBAT AZZATI

SACERI
1843.

Y NEW YOR

PUBL

PUBLIC LIBRARY

340046

ASTOR, LENOX AND
TILDEN FOUNDATIONS.

1904

Docete me, et ego tacebo. Ex Job c. VI. Fateor enim, me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. Aug. epist. CXLIII ad Marcellinum.

Noli tamen, meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione vel inconcussa ratione corrigere. Idem Aug. lib. 3 de Trin. proœm. ad Lectorem.

PARÆNESIS

AD CANDIDATOS JUVENES.

« Virtute infiori i scritti tuoi; la fresca << Sua rugiada vi sparga, e in essi viva : «Se poscia e' muojan, sol per lei t'incresca. APPIAN. Son. cvI.

Vestra studia, dilectissimi, vestra in literas san

ctamque vitæ disciplinam studia intueor hoc loco: quem volo quasi vestibulum ad Mysterium incarnati Numinis, ad Mysterium Gratiæ illinc nobis impensæ. Numen pro nobis natum et cruci suffixum noster sit veræ scientiæ piæque vitæ Magister: ejus gratia tanquam Sol illuminans ac confovens ab intellectu caliginem, a præcordiis mortale gelu propulset. Tenebra est plena discriminis ignorantia, luctuosa mors vitiositas atque peccatum. Heu! fuge, nate Deo, teque illa jam eripe, hac te morte subtrahito. Dispeream ante, quam tibi, o juvenis, simulata sensa divendam: cor tibi meum, utilitas in me tua, ratio, Religio, loquantur ac clament.

Qui fecit te sine te, Deum, tui auctorem habes atque principium: ipse est tibi meta atque felicitas. Tuum ergo opificem, primum tibi principium et finem extremum, a principio ad finem in omnibus adora: ut adores, agnosce; ut agnoscas, stude; ut studeas, exora. Nisi hoc feceris, infecta sint omnia.

LITERARUM STUDIA.

I.

Quid et quale hoc studium ? dicat Cicero Rhetoric. libro 1-25; est animi assidua et vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio; ut philosophiæ, poetica, geometriæ, literarum, adde,” uti et Jurisprudentiæ, Medicinæ, Theologiæ ». Noster quoque Augustinus de Trinit. libro 10 studium dicit ardentem instantemque voluntatem. Quare, cum codem ex libro de Utilit. credendi, studiosum vocamus illum, qui ea, quæ ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, impensissime requirit.

At sub hæc videndum, ne simus vitiose curiosi : tales sunt, qui ea requirunt, quæ nihil ad se pertinent. Quamobrem, verbis utor Augustini de Doctrina Christ. 1. 2, videtur mihi, ingeniosis adolescentibus beatamque vitam quærentibus salubriter præcipi, ut nullas doctrinas, quæ præter Ecclesiam Christi exercentur, secure sequi audeant tanquam ad beatam vitam capessendam, sed eas sobrie diligenterque dijudicent: et si quas invenerint noxias, omnino detestentur; et a superfluis ac luxuriosis studium alienent: quæ ad societatem conviventium valent, pro ipsa hujus vitæ necessitate non negligant. Verum, per omnia adprime in vita esse utile, ut NE QUID NIMIS, expressit Terentius in Andria, et noto Græci

terunt adagio, under dyav, ibidemque inculcat Augustinus. Patiaris hoc verbum: solummodo in Deo amando nil nimis.

II.

De fine studiorum proposito pauca. Prostant trita et sancta Melliflui verba: » sunt, qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant; et turpis curiositas est: et sunt, qui scire volunt, ut sciantur ipsi; et turpis vanitas est... sunt item, qui scire volunt, ut scientiam suam vendant; et turpis quæstus est: sed sunt quoque, qui scire volunt, ut ædificent; et charitas est: et item, qui scire volunt, ut ædificentur; et prudentia est. » Horum omnium, concludit, soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiæ.

Sperne interea ventosas hominum laudes: aut si his alliceris, ut ad majora coneris; eas in sanctissimam uberioremque Dei laudem, tanquam, ex Augustino, de Mincio in Eridanum emigrans, refer et dirige. Censorum item, qui dentibus et felle non carent, tuam adversus scientiam morsus sperne generosior: ego enim te admoneo, prout Dioscorum Augustinus, eum, qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tanquam indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.

III.

Velut itaque alterum Uticensem Catonem majoremque Plinium, studiosum te volo, et quasi libris heluantem; sed bene studentem, ut sicut errorem, ita et tumorem vites, in quo virulenta latitat labes. Te esse volo et opto scriptorem, ut studiorum fructus magis permaneant in alios; sed bonum in bono scriptorem, res enim bonas, ait Tullius in Tusculanis, verbis electis, graviter ornateque dictas quis non legat?

« ElőzőTovább »