Oldalképek
PDF
ePub

Tecta ineunt, celebs impediere minus;
Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus ;

Præcellit juvenis vi, pietate senex.
Nemo optet nunquam venisse in luminis oras,
Aut perisse, scatet vita benigna bonis.

Br. 27.

Vita omnis scena est ludusque, aut ludere disce
Seria

seponens, aut mala dura pati.

Br. 27. Quæ sine morte fuga est vitæ, quam

turba malorum Non vitanda gravem, non toleranda facit ? Dulcia dat natura quidem, mare, sidera terras,

Lunaque quas et sol itque reditque vias. Terror inest aliis, mærorque, et siquid habebis

Forte boni, ultrices experiere vices.

Br. 27.

Terram adii nudus, de terra nudus abibo.

Quid labor efficiet? non nisi nudus ero.

Br. 27. Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:

Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies. Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,

Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

Br. 29

Quisquis adit lectos elata uxore secundos,

Naufragus iratas ille retentat aquas.

Br. 30.

Fælix ante alios nullius debitor æris,

Hunc sequitur cælebs; tertius, orbe, venis.

Vou. I.

Nec male res cessit, subito si funere sponsanı

Ditatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quærere frustra

Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

Br. 31. Optarit quicunque senex sibi longius ævum,

Dignus qui multa in lustra senescat, erit.
Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,

Incusat, semper spe meliora videt.

Br. 46,

OMNIS vita nimis brevis est felicibus, una

Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 55.

GRATIA ter grata est velox, sin forte moretur,

Gratia vix restat nomine digna suo.

Br. 56. Seu prece poscatur, seu non, da Jupiter omne, Magne, bonum, omne malum, et poscentibus abnue

nobis.

Br. 60.

ME, cane vitato, canis excipit alter; eodem

In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere cælum,

Sidereus tamen hic territat, ecce canis !

Br. 70.

Telluri, arboribus ver frondens, sidera cælo

Græciæ et urbs, urbi est ista propago, decus.

Br. 75.

IMPIA facta patrans, homines fortasse latebis,

Non poteris, meditans prava, latere Deos.

Br. 75. Antiope satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,

Et cycnum fecit, Leda petita Jovem.

Br. 92. Ævi sat novi quam sim brevis; astra tuenti,

Per certas stabili lege voluta vices,
Tangitur haud pedibus tellus: conviva Deorum

Expleor ambrosiis exhilarorque cibis.

Br. 96. Quod nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores,

Et melli nimis fellis amaror inest.

Br. 103, PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima

Divitiis acuens aspera corda virum;
Sola rates struis infidas, et dulcis amorem
Lucri ulciscendum mox nece sola doces.
Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis

E longinquo itidem pontus et orcus erat.

Br. 126. Ditescis, credo, quid restat ? quicquid habebis

In tumulum tecum, morte jubente, trahes ?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas,

Incrementa ævi non cumulare potes.

Br. 126.

Mater adulantum, prolesque pecunia curæ,

Teque frui timor est, teque carere dolor.

Br. 126. Me miserum sors omnis habet; florentibus annis

Pauper eram, nummis diffluit arca senis; Queis uti poteram quondam Fortuna negavit, Queis uti nequeo, nunc mihi præbet opes.

Br. 127. MNEMOSYNE, ut Sappho mellita voce canentem,

Audiit, irata est ne nova Musa foret.

Br. 152.

Cum tacet indoctus, sapientior esse videtur,

Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

Br. 155 Nunc huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus

Credit, Achæmenidæ nuper agellus eram. Quod nulli proprium versat Fortuna, putabat

Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

Br. 156.

Non Fortuna sibi te gratum tollit in altum;

At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

Br. 162. Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit, alter ut aurum

Non reperit, nectit quem reperit, laqueum.

Br. 167.

Vive tuo ex animo, vario rumore loquetur

De te plebs audax, hic bene, et ille male.

Br. 168. VITÆ rosa brevis est, properans

si carpere

nolis. Quærenti obveniet mox sine' flore rubus.

Br. 170.

PULICIBUS morsus, restincta lampade, stultus

Exclamat; nuuc me cernere definitis.

Br. 202.

MENODOTUM pinxit Diodorus, et exit imago,

Præter Menodotum, nullius absimilis.

Br. 205 Haud lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti

In mentem ut venit nominis, interii.

Br. 210

NYCTICORAX cantat lethale, sed ipsa canenti

Demophilo auscultans Nycticorax moritur.

Br. 212.

HERMEM Deorum nuncium, pennis levem,
Quo rege gaudent Arcades, furem boum,
Hujus palestræ qui vigil custos stetit,
Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait;
Præstat magistro sæpe discipulus suo.

Br. 223. Qui jacet hic, servus vixit, nunc, lumine cassus,

Dario magno non minus ille potest.

Br. 227.

Funus Alexandri mentitur fama; fidesque

Si Phæbo, victor nescit obire diem.

Br. 241. NAUTA, quis hoc jaceat ne percontere sepulchro,

Eveniat tantum mitior .unda tibi!

Br. 256. CUR opulentus eges? tua cuncta in fænore ponis. Sic aliis dives, tu tibi pauper agis.

« ElőzőTovább »