Oldalképek
PDF
ePub

El ad terram proslernent te ; et filios luos qui in te sunt ; et non relinquent in te lapidem super lapidem. ( Luc. xix, 44.)

Jerusalem calcabilur à gentibus , donec impleantur tempora nationum. ( Luc. xxi, 24.)

(354) Josephe , Guerre des Juifs, liv, vir, chap. 1.

(355) Quod si quicquam nostra historia valet, nostris ipsorum temporibus illam antiquitus celebratam Sion junctis bobus à romanis viris arari , nostris oculis inspeximus ; et ipsam Jerusalem , quemadmodum ipsum hoc sit oraculum, instar pomorum custodiæ deserlæ, ad extremam redactam solitudinem. ( Eu. sebius, Demonst. evang. , lib. v, cap. 13.)

(356) Josephe, Guerre des Juifs, liv, vi, chap. 26.

(357) Et cadent in orc gladii , et captivi ducentur in omnes gentes. ( Luc. XXI, 24.)

(358) Guerre des Juifs, liv. vi, chap. 45.

(359) Erit autem tribulatio magna , qualis non fuit ab initio mundi usquè modo, neque fiet. (Matth. XXIV, 21; V. Marc. XII, 19.)

(360) Guerre des Juifs, liv. v, chap. 27.

(361) Amen dico vobis : Quia non præteribit generalio hæc, donec omnia hæc fiant. (Matth. XXI, 35; V. Marc. xIII, 30; Luc. xxi, 32.)

(362) Et hoc vaticinium, quod nunc dicturus sum, idoneum est ad dictorum vim et veritatem commonstrandam. Quodnam est illud vaticinium ? Cùm ingressus aliquandò esset in templum judaicum , tunc florens , auro fulgens, nec non pulchritudine, magnitudineque ædificiorum , aliâ quoque instructum omni artificii, materiæque varietate, mirantibus discipulis quid dixit ? Nonne credetis hæc omnia ? Ainen dico vobis : Non manebit lapis super lapidem; ejus destructionem fuluram declarans desolationem, vastitatem, ruinam , quæ nunc Jerosolymis est. Omnia enim ædificia illa præclara , conspicuaque diruta sunt. ( S. Joannes Chrysost. contra Judæos, quòd Christus sit Deus , no xvi.)

Quandò celeberrimum illud templum , et faniigeratissimam Judæorum metropolim , quæ multis in bellis absque sangnine victrix olim extitit, ignis romanus ad terram declinavit, quòd in ipsâ contrà Christum infanda illa fuerint perpetrala , lunc sanè et ipsi per totum orbem terrarum, instar mancipiorum, dispersi sunt. Cùm enim cos ipse qui injurià tam enormi affectus fuerat tollere de medio potuis. set, multis de causis id non fecit. Primò quidem tempus ipsis concedens ad pænitentiam agendam ; - deindè verò ul et prædictiones ipsius viderent in opus productas. Alia enim erat : Ecce relinquetur domus vestra deserta. Alia erat hæc: Non manebit lapis super lapidem qui non destruatur: ( S. Isidorus Pes lusiota , lib. iv, epist. 74.)

Hyerosolimæ urbis obsidionem Christus eversionemque prædixit; templumque illud celeberrimum funditus everlendum ; Judæos etiam, qui ipsum crucifixuri erant, extorres toto orbe dispergendos. Videamus igitur an bæc prædictio ad eventum pervenerit; at de Judæis quidem vos dubitaturos non puto. Ab illâ enim urbe expulsi sunt, et terrarum omnium facti inquilini. Templi verò solitudinem , et à fundamentis eversionem , qui ipsi vidistis confitemini , reliqui verò narrantibus credite. Ego enim hisce oculis vidi solitudinem illam , et prædictionem quam auditu acceperam, oculis sum intuitus, veritatemque laudavi et adoravi ; veritatem ergo prædictionis hujus res ipsæ clarissimâ voce testantur. ( Theodoretus ,, sermo XI, de Juilicio et Fine. ) . (363) Statim autem post tribulationem dierum ili lorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum ; et stellæ cadent de coelo ; et virtutes coelorum commovebuntur. Et tunc parebit signum filii hominis

in coelo; et tunc plangent omnes tribus terræ ; et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multâ et majestate. Et miltet angelos suos cum tubâ et voce magnâ; et congregabunt electos ejus à quatuor ventis, à summis coelorum usque ad terminos eorum.(Matth. XXIV, 29, 30, 31; V. Marc. XIII, 24 et seq.; Luc. xxI, 25 et seq.)

(364) Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic; nolite credere ; surgent enim pseudoChristi et pseudo-prophetæ; et dabunt signa magna et prodigia , ità ut in errorem inducantur, si fieri potest , etiam electi. Ecce prædixi vobis : Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Matth. XXIV, 23 et seq.; V. Marc. XII, 21 et seq.)

(365) Pater futuri sæculi. (Is. Ix, 6.)

FIN.

« ElőzőTovább »