Oldalképek
PDF
ePub

Et ad terram prosternent te; et filios tuos qui in te sunt ; et non relinquent in te lapidem super lapidem. (Luc. Xix, 44.)

Jerusalem calcabitur à gentibus, donec impleantur tempora nationum. (Luc. xx1, 24.)

(354) Josephe, Guerre des Juifs, liv. vII, chap. 1. (355) Quod si quicquam nostra historia valet, nostris ipsorum temporibus illam antiquitùs celebratam Sion junctis bobus à romanis viris arari, nostris oculis inspeximus; et ipsam Jerusalem, quemadmodùm ipsum hoc sit oraculum, instar pomorum custodia desertæ, ad extremam redactam solitudinem. (Eusebius, Demonst. evang., lib. v, cap. 13.)

(356) Josephe, Guerre des Juifs, liv. vi, chap. 26. (357) Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes. (Luc. XXI, 24.)

(358) Guerre des Juifs, liv. vi, chap. 45.

(359) Erit autem tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usquè modò, neque fiet. (Matth. XXIV, 21; V. Marc. XIII, 19.)

(360) Guerre des Juifs, liv. v, chap. 27.

(361) Amen dico vobis: Quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. (Matth. xxi, 35; V. Marc. xIII, 30; Luc. xx1, 32.)

(362) Et hoc vaticinium, quod nunc dicturus sum, idoneum est ad dictorum vim et veritatem commonstrandam. Quodnam est illud vaticinium? Cùm ingressus aliquandò esset in templum judaïcum, tune florens, auro fulgens, nec non pulchritudine, magnitudineque ædificiorum, aliâ quoque instructum omni artificii, materiæque varietate, mirantibus discipulis quid dixit? Nonne credetis hæc omnia? Amen dico vobis: Non manebit lapis super lapidem; ejus destructionem futuram declarans desolationem, vastitatem, ruinam, quæ nunc Jerosolymis est. Omnia enim ædificia illa præclara, conspicuaque diru

ta sunt. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quòd Christus sit Deus, no xvI. .)

Quandò celeberrimum illud templum, et famige ratissimam Judæorum metropolim, quæ multis in bellis absque sanguine victrix olim extitit, ignis romanus ad terram declinavit, quòd in ipsâ contrà Christum infanda illa fuerint perpetrala, tunc sanè et ipsi per totum orbem terrarum, instar mancipiorum, dispersi sunt. Cùm enim cos ipse qui injurià tam enormi affectus fuerat tollere de medio potuisset, multis de causis id non fecit. Primò quidem tempus ipsis concedens ad pœnitentiam agendam; -deindè verò ut et prædictiones ipsius viderent in opus productas. Alia enim erat: Ecce relinquetur domus vestra deserta. Alia erat hæc: Non manebit lapis super lapidem qui non destruatur. ( S. Isidorus Pelusiota, lib. vv, epist. 74.

Hyerosolimæ urbis obsidionem Christus eversionemque prædixit; templumque illud celeberrimum funditus evertendum; Judæos etiam, qui ipsum crucifixuri erant, extorres toto orbe dispergendos. Videamus igitur an hæc prædictio ad eventum pervenerit; at de Judæis quidem vos dubitaturos non puto. Ab illâ enim urbe expulsi sunt, et terrarum omnium facti inquilini. Templi verò solitudinem, et à fundamentis eversionem, qui ipsi vidistis confitemini, reliqui verò narrantibus credite. Ego enim hisce oculis vidi solitudinem illam, et prædictionem quam auditu acceperam, oculis sum intuitus, veritatemque laudavi et adoravi; veritatem ergò prædictionis hujus res ipsæ clarissimâ voce testantur. (Theodoretus, sermo x, de Judicio et Fine.)

(363) Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; et stella cadent de cœlo ; et virtutes coelorum commovebuntur. Et tunc parebit signum filii hominis

in cœlo; et tunc plangent omnes tribus terræ ; et videbunt filium hominis venientem in nubibus cœli cum virtute multâ et majestate. Et mittet angelos suos cum tubâ et voce magnâ; et congregabunt electos ejus à quatuor ventis, à summis cœlorum usque ad terminos eorum. (Matth. xxiv, 29, 30, 31; V. Marc. XIII, 24 et seq.; Luc. xx1, 25 et seq.)

9

(364) Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic; nolite credere; surgent enim pseudoChristi et pseudo-prophetæ ; et dabunt signa magna et prodigia, ità ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce prædixi vobis: Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Matth. xxiv, 23 et seq.; V. Marc. XIII, 21 et seq.)

(365) Pater futuri sæculi. (Is. Ix, 6.)

FIN.

TABLE

DES CHAPITRES DU SECOND VOLUME.

ARTICLE QUATRIÈME.

Prophéties sur l'origine et la naissance du Messie.

S I.

Prophéties qui annonçaient que le Messie descen-
drait de David.

I. TEX

.....

Page

et

II

« ElőzőTovább »