Oldalképek
PDF
ePub

nisi sit alius à Dei populo. Quis autem ille est, nisi Jesus Christus, cujus livore sanati sumus, quotquot in eum credimus? (Origenes contrà Celsum, lib. 1, n° 55.)

(259) Philippi à Limborg Amica collatio, page 101.

[ocr errors]

(260) Neque tantùm ista prænuntiarunt (prophetæ), sed etiam silentium quod multis habitis sermonibus, oblatisque criminationibus ipse servabat, prædicit Isaïas his verbis: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coràm tondente se mutus, sic non aperuit os suum; posteà correptum judicium, declarans In humilitate, inquit, judicium illius sublatum est, id est nullum de eo rectè judicavit. Deindè causam cædis patefecit. Nam quia non peccatorum suorum causâ passus est, inculpatus enim et innoxius erat; sed pro mundi malis traditus est: vide quomodò hæc ambo subindicaverit, cùm dixit : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; per hoc enim cujus rei causâ occisus sit, declaravit; sequitur et alia causa: Pro iniquitatibus inquit, populi mei ad mortem venit. Neque verò tantùm causam cædis, sed etiam quid lucri ex cruce, et ex cæde illâ accesserit ostendere volens, vide quomodò id prænuntiet his verbis: Omnes sicut oves erravimus; homo in viá suâ aberravit; disciplina pacis nostræ super eum, livore ejus omnes nos sanati sumus. Deindè, quia pœnas daturi erant Judæi flagitiorum hujusmodi, illud quoque declarat idem pheta, cùm dicit: Dabo impios pro sepulturá ejus, et divites pro morte ejus... Quòd ejus cædes peccatorum hominum solutio fuerit, idipsum etiam indicavit his verbis: Et ipse peccata multorum tulit, quòd homines à dæmonibus liberaverit: Et fortium, inquit, dividet spolia. Quòd illud ipsum per mortem effecerit, id non tacuit, sed ait: Pro eo quod in mortem tradita est anima ejus. Quòd toto orbi præ

T. II.

1 1

pro

ficiendus esset, sic declaravit: Et ipse hæreditate possidebit multos. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quòd Christus sit Deus, nos 4 et 5.)

(261) Deindè etiam hoc adjiciendum, quòd (Isaïas) non tàm propheta quàm evangelista dicendus sit. Ità cnim universa Christi ecclesiæque mysteria ad liquidum prosecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de præteritis historiam texêre. (S. Hyeronimus, in Isaïam prologus; V. id., Apol. adv. · Rufinum, lib. 17.)

(262) Voyez tome I, art. I, no xí.

(263) Voyez tome II, art. x, no 1.

(264) Videmus Jesum, propter passionem mortis, gloriâ et honore coronatum. (Hebr. 11, 9.) (265) Nonnè hæc oportuit pati Christum, et ità intrare in gloriam suam? (Luc. xxiv,

26.)

(266) Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Ps. 111, 6.)

(267) De resurrectione quoque ejus nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex personâ ejus canitur : Ego dormivi, et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me? An fortè quisquam ità desipit ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse prophetam, quòd dormierit et resurrexerit, nisi somnus ille mors esset, et evigilatio resurrectio; quam de Christo sic oportuit prophetari. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xvIII, cap. 18.)

(268) Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea. Insuper et caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Ps. xv, 9, 10.)

(269) Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarchâ David, quoniam defunctus est et sepultus; et sepulchrum ejus est apud nos usquè in ho

diernum diem. Propheta igitur cùm esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos testes sumus. ( Act. 11, 29, et seq.)

(270) Ideòque et aliàs dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. David enim in suâ generatione, cùm administrasset voluntati Dei, dormivit; et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem. Quem verò Deus suscitavit à mortuis, non vidit corruptionem. (Act. XIII, 35, 36, 37.)

[ocr errors]

(271) Sed clamat is etiam psalmus decimus quintus: Propter hoc jucundatum est cor meum, et exultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quis in eâ spe diceret requievisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed citò ad cam redeunte revivisceret? ne corrumperetur, sicut cadavera corrumpi solent, nisi qui tertiâ die resurrexit? quod utiquè dicere non possunt de prophetâ et rege David. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. хуін, сар. 18.)

4.)

(272) Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me à descendentibus in lacum. (Ps. xxix, (273) Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas. (Ps. IX,

15.)

(274) Sed aliter quoque de illius reditu in vitam post mortem, dicit quodam loco vaticinans David ex personà Christi: Non relinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem; et alibi: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me à descendentibus in lacum; et alibi: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem

omnes laudationes tuas. Contrà omnia hæc intendere ullam aciem, ne inimicissimos atque ingratissimos posse arbitror. (Eusebius, Demonst. evang., lib. 11, proæmium, no 2. }

(275) Attollite portas, principes, vestras; et elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. (Ps. xxiii, 7, 8.)

(276) Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. (Ps. XLVI, 6.)

(277) Ascendisti in altum, cepisti captivitatem. (Ps. LXVII, 9.)

(278) Psallite Deo qui ascendit super cælum cæli ad orientem. (Ps. LXVII, 34. )

(279) Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. (Ps. cx, 1.)

Quod autem parens universorum Deus Christum in cœlum evecturus erat, cùm eum ex mortuis excitasset, ibique retenturus donec percutiat inimicos et dæmones, ac numerus præcognitorum ab eo bonorum et virtute præditorum expleatur, propter quos etiam conflagrationem nondùm induxit, audite prophetæ Davidis verba, quæ sunt ejusmodi : Dixil Dominus Domino meo: Sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. (S. Justinus, Apol. 1, cap. 45.)

(280) V. tome II, art. vii, no 1.

(281) Non enim David ascendit in cælum. Dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Certissimè sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum quem vos crucifixistis. ( Act. II, 34, 35, 36.)

(282) Effundam super domum David, et super

habitatores Jerusalem, spiritum gratiæ et precum ; et aspicient ad me quem crucifixerunt. (Zachar. XII, 10.)

(283) Et erit post hæc, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ. Senes vestri somnia somniabunt; et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. (Joël 11, 28, 29. )

(284) Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea: non enim sicut vos æstimatis; hi ebrii sunt, cùm sit hora diei tertia. Sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël : Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo, etc. (Act. 11, 14 et seq.)

(285) V. tome I, art. II, § 2.

(286) V. tome II, art. v, no 11, note 45.

(287) Convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. (Ps. xxi, 18.)

(288) V. tome I, art. 1, no 111, note 66.

(289) Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coràm te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. (Ps. LXXXV, 9.)

(290) V. tome II, art. v, no 11, note 46.

(291) In die illâ inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad sanctum Israël respicient. Et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus, et quæ operati sunt digiti ejus; non respiciet locos et delubra. (Is. XVII, 7, 8.)

(292) V. tome II, art. v, no 11, note 49.
(293) V. tome II, art. v,

(294) V. tome II, art. v,

n II, note 50.

[ocr errors]

note 52.

́(295) Ecce testem populis dedi cum, ducem ac

« ElőzőTovább »