Oldalképek
PDF
ePub

ambulavimus cum consensu. (Ps. LIV, 13, 14, 15.)

(237) Appenderunt mercedem meam triginta argenteos, et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appreciatus sum ab eis. Et tuli trigenta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuarium. (Zachar., XI, 12, 13.)

(238) Fiant dies ejus pauci; et episcopatum ejus accipiat alter. (Ps. cv, 5.)

(239) Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Zachar. XIII, 7.)

(240) Insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. (P. xxvI, 12.)

(241) Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. (Ps. XXXIV, 11.)

(242) Omnes videntes me, deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput: Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat enm, quoniam vult eum. (Ps. xxi, 8, 9.)

(243) Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me (Is. L, 6.)

(244) Dinumeraverunt omnia ossa mea. (Ps. xxi, 18.)

(245) Ipsi verò consideraverunt, et inspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. (Ps. xx1, 18, 19.)

(246) Dederunt in escam meam fel; et in siti meâ potaverunt me aceto. (Ps. LXVIII, 22.)

(247) Foderunt manus meas et pedes meos. (Ps. XXI, 17.)

At rursus aliis verbis per alium prophetam ait: Ipsi foderunt manus meas el pedes meos; et jecerunt sortem super vestimentum meum. At David quidem rex qui hæc dixit, nihil horum passus est. Christi autem Jesu manus expanse fuerunt, cùm à Judæis

crucifigeretur, contradicentibus et asserentibus eum non esse Christum. Nam et illum, ut dicit propheta, per ludibrium in tribunali collocarunt, et dixerunt: Indica nobis illud autem, foderunt meas manus et pedes. Narratio erat clavorum qui in cruce manibus ejus et pedibus infixi sunt. Et postquàm eum crucifixerunt, sorte duxerunt ejus vestimentum, illudque inter se partiti sunt qui eum crucifixerunt. Atque hæc ità gesta esse ex actis sub Pontio Pilato confectis discere potestis. (S. Justinus, Apol. 1, cap. xxxv; V. Dial. cum Tryphone, cap. xcvII.)

Sic et in illo psalmo ubi humilitatem passionis suæ per prophetiam Christus eloquitur, dicens: Foderunt meas manus et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi verò consideraverunt et conspexerunt me. Quibus utiquè verbis in cruce corpus significavit extentum, manibus pedibusque confixis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus præbuisse. Addens etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quæ prophetia, quemadmodùm impleta sit, evangelicâ narratur historiâ. (S. Augustinus, de Ci. vit. Dei, lib. xvIII, cap. 18.)

(248) Et dicitur ei: Quid sunt plage istæ in medio manuum tuarum; et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. (Zachar. XIII, 6.) (249) Post hebdomadas septuagenta duas occidetur Christus. (Dan. 1x,

26.) (250) Aspicient in me quem confixerunt. (Zachar. XII, 10.)

(251) Erit sepulchrum ejus gloriosum. (Is. x1 10.)

(252) Quod autem prophetæ passionem Christi noverint, nulli non notum est. Nam Esaias dixit: Sicut ovis ad occisionem ducetur, el sicut agnus coràm tondente se sine voce. Etiamque antè hoc testimonium dixit: Et erit radix Jesse, et qui exurget imperare

regibus; in ipso gentes sperabunt. Deindè passionem, et quam indè gloriam consecutus sit, exponens adjicit: Et erit requies ejus honor. Nec solùm quod cruci affigendus esset, sed cum quibus passurus esset, dixit: Et cum sceleratis reputatus est. Neque hoc tantùm, sed non sese defensurum esse, prædixit : Hic enim non aperiet os suum. Esseque injustè damnandum: In humilitate judicium ejus sublatum est. Antè illum quoque id ipsum dixit David, et judicinm describit : Quare, inquit, fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversùs Dominum et adversùs Christum ejus, Alibi ipsum crucis modum dicens: Foderunt manus meas et pedes meos. Et accurratè omninò quæ milites ausi sunt, adjecit: Diviserunt sibi vestimenta mea , et super vestem meam miserunt sortem. Alibi autem oblatum acetum commemorat: Dederunt in escam meam fel, et in siti meá potaverunt me aceto. Prophetæ igitur antè tot annos judicium, condemnationem, socios, vestimentorum divisionem, missam sortem, et longè plura alia numerant. Neque enim necesse est omnia efferre, ne longiùs excurrat oratio. (S. Joan. Chrysost. in Matth., homil. xxxvII, no 3. V. id. homil. in illud, si possibile est, nos 1 et 2.)

(253) Non in tumultu exibitis, nec in fugâ properabitis. Præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (IS. LII, ..)

12.

(254) Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valdè. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma illius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quibus non est narratum de Deo, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt. (Is. LI, 13, 14, 15.)

(255) Ecce prosperabitur servus meus Messias. (Targum Jonathan; Is. LII, 13.)

(256) 1. Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?

2. Et ascendet sicut virgultum coràm eo, et sicut radix de terrâ silienti. Non est species ei neque decor; et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum.

3. Despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, undè nec reputavimus

eum.

4. Verè langores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum à Deo, et humiliatum.

5. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati

sumus.

6. Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

7. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coràm tondente se obmutescet, et non aperiet

Os suum.

8. De angustiâ et judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terrâ viventium: propter scelus populi mei percussi eum.

9. Et dabit impios pro sepulturâ, et divitem pro morte suâ; eò quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.

10. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate, si posuerit pro peccato animam suam; videbit semen longævum, et volontas Domini in manu ejus dirigetur.

11. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientiâ suâ justificabit ipse justus servus meus multos; et iniquitatem eorum ipse portabit.

12. Ideò dispertiam et plurimos, et sortium dividet spolia pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata mulorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. (IS. LII.)

(257) Demonst. evang., propos. vii, no 15.

(258) Memini me olim, cùm disputarem adversùs illos ex Judæis qui sapientes vocantur, usum esse illis vaticiniis. Quibus unus ex eis reposuit illa intelligenda esse de uno, eoque integro populo disperso et percusso, ut, occasione dispersionis Judæorum inter gentes plurimas, multi proselyti fierent. Atque ità interpretabantur illud: Ingloriæ erit ab hominibus species tua; et illud: Quibus non est annuntiatum, de illo videbunt ; et illud: Homo in plagá positus. Hic multa quidem dixi, ut ostenderem quảm immeritò quæ de uno quopiam prædicta fuerunt, ad universum populum referrent. Rogabam quis esset ille qui dicebat: Ipse peccata nostra fert, et pro nobis dolet. Et istud: Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, el infirmatus est propter iniquitates nostras. Et hoc aliud : Livore ejus sanati sumus. Clarum est enim eos qui apud prophetam res futuras videntem, taliaque velut personis afflatu spiritûs sancti accommodantem, hæc loquuntur esse homines, sive ex populo judaïco, sive ex gentibus, qui peccatis dudum obnoxii salvatoris passione salvati sint. Sed illos maximè premere visum est istud: Propter iniquitates populi ductus est ad mortem. Si enim populus est, ut voluit, de quo prophetatum sit, quomodò propter iniquitates populi tui ad mortem ductus dicitur,

« ElőzőTovább »