Oldalképek
PDF
ePub

sequuntur, quæque præcedunt. Ezechiam autem, nec sacerdotem fuisse , nec in æternum Dei sacerdotem esse , ne ipsi quidem contrà audebitis dicere. Id verö in Jesu nostro dicta , verba ipsa declarant. (S. Justinus , Dial. contrà Tryphonem , cap. xxxiii. ) Christus ergo etiam, is utiquè de quo loquitur psalmus, sacerdos erit. Quomodò enim testimonio prophetæ sacerdos esse dicitur, nisi idem priùs Christus extitisset? Sed etiam in æternum sacerdos esse dicitur. Porrò hoc ampliùs naturæ humanæ accommodari non potest, neque enim hominis æternum durare; quoniam mortale et fragile planè est genus nostrum. Excellentior ergo quispiam, quàm ut intrà hominis maturam consistat, is qui in his verbis sigmificatur, Dei sacerdos erit ; qui , cum jurejurandi affirmatione perpetuò duraturum , atque infimitum sacerdotium à Deo acceperit. (Eusebius , Demonst. evang., lib. iv, cap. 15.) (221) Quemadmodùm et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum , secundùm ordinem Melchisedech. (Hebr. v , 6. ) Contestatur enim , quoniam tu es sacerdos in æternum , secundùm ordinem Melchisedech. (Ibid. , vii , 17 ; et alibi. ) (222) Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum : Filius mcus es tu, ego hodiè genui te. ( Hebr. v. ) Talem habemus pontificem , qui consedit in dexterâ sedis magnitudinis in cœlis, sanctorum minister, et tabernaculi veri quod fecit Dominus, et non homo. ( Ibid., viii, 1 2. ) (223) Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo. (Joël. 1 1 , 17. ) Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus, constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. ( Hebr. vi, 1.) Omnis enim pontifex ad offerendum munera et hostias, constituitur. ( Ibid. , viii , 3.) (224) Salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum , semper vivens, ad interpellandum pro nobis. ( Hebr. vii, 25.) (225) Talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus à peccatoribus , et excelsior cœlis factus; qui non habet necessitatem quotidiè, quemadmodùm sacerdotes, priùs pro suis delictis hostias offerre, deindè pro populo: hoc enim fecit semel seipsum offerendo. (Hebr. vii , 26, 27.) (226) Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti (hebr. perforasti.) mihi holocaustum , et pro peccatis non postulasti; tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. (P. xxxix, 7, 8, 9.) J'observe que le mot hébreu signifie vous m'avez percé les oreilles , ce qui a rapport à une loi de l'exode, chap. xxi, vers. 2 et suiv., d'après laquelle on percait les oreilles au serviteur qui voulait toujours ser$ir son maitre. Le Messie annonce par là qu'il se fait pour toujours le serviteur de Dieu. (227) Ideò ingrediens mumdum , dicit : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi : Ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superiùs dicens quia hostias et oblationes et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quæ secundùm legem offeruntur ; tunc dixi : Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Aufert primum ut sequens statuat. In quâ voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis Jesu semel. Et omnis quidem sacer

dos præsto est quotidiè ministrans, et easdem sæpè offerens hostias, quæ nunquàm possunt auferre peccata. Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, im sempiternum sedet in dexterâ Dei ; de cætero expectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Unâ enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. ( Hebr. x, 5 et seq.) (228) Alii quidem plures facti sunt sacerdotes, ideó quod morte prohibentur permanere ; hic autem eo quod maneat , in æternum sempiternum habet sacerdotium. ( Hebr. vii , 23, 24. ) (229) Præcursor pro nobis introivit Jesus, secumdùm ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. ( Hebr. vi, 2o.) (23o) Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, ( populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundùm ordinem Melchisedech alium surgere sacerdoleum, et non secundùm ordinem Aaron. Translato enim sacerdotio , necesse est ut et legis translatio fiat. In quo enim hæc dicuntur de aliâ tribu est, de quâ nullus altari præsto fuit. Manifestum est enim quod ex Judà ortus sit Dominus noster, in quâ tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Hebr. vii, 1 1 et seq.) (231) At verò Melchisedech rex salem proferens, panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei. ( Gen. xiv, 18, 19.) (232) Nam neque qui priùs mon fuisset , posteriùs esse aliquandò sacerdos declaratur, neque is qui extitisset sacerdos, sed qui est. Diligenter enim attendendum est illud : Tu es sacerdos in æternum. Non enim erit, ait, qui olim non fuerit ; ac ne fuisti quidem anteà ; nunc autem non es ; sed ab eo qui dixit Ego sum qui sum , tu es , et sacerdos in æternum permanes. Quoniam igitur, neque à tempore sacerdotii initium accepit, neque de tribu sacerdotum T. II. - 1 O •

exorsus est Christus, neque artificiosè instructo, corporalique oleo inunctus, ne finem quidem ullum sacerdotii est habiturus, meque item solis Judæis, sed omnibus gentibus est constituendus. Propter hæc omnia meritò illum à sacerdotio Aaron liberat , quod figuram gerebat, el secundùm ordinem Melchisedech sacerdotem futurum affirmat : et sanè oraculi exitus admirabilis ei contemplatur, quemadmodùm salvator noster Jesus, qui est Christus Dei ipsius, Melchisedech ritu ea quæ ad sacerdotium in hominibus gerendum spectant, per suos ministros perficiat. Nam quemadmodùm ille qui sacerdos gentium erat, nusquàm videtur sacrificiis corporalibus functus, sed vino solo et pane, dùm ipsi Abraham bemedicit, ità sanè primus ipse Salvator , et Dominus noster ; deindè qui ab ipso profecti sunt sacerdotes in omnibus gentibus, spiritale secundùm ecclesiasticas sanctiones sacerdotii munus obeuntes, vimo et pane , et corporis illius, et salutaris sanguinis mysteria representant. Quæ sanè mysteria Melchisedech tanto antè spiritu divino cognoverat, et rerum futurarum imaginibus usus fuerat, sicut etiam Mosis scriptura testificatur, ubi ait : Et Melchisedech rex salem protulit, panem et vinum. Erat autem sacerdos Dei altissimi ; et benediaeit Abraham. Meritò ergo, et cum jurejurandi adjunctione, uni ei de quo agimus talia præmissa sunt. Jurabit, inquit, Dominus , et non pænitebit eum ; tu es sacerdos in aeternum, secundùm ordinem Melchisedech. ( Eusebius, Demonst. evang., lib. v, cap. 3. ) Adest igitur, dilectissimi, quod non temerè, sed fideliter confitemur in medio credentium Dominus Jesus Christus ; et quamvis ad dexteram Dei patris sedeat, donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum , non deest tamen pontifex à suorum congregatione pontificum : meritòque illi totius ecclesiæ

et omnium sacerdotum ore cantatur : Juravit Dominus , et non paenitebit eum ; tu es sacerdos in æternum, secundùm ordinem Melchisecech. Ipse enim verus et æternus est antistes, cujus administratio nec com mutationem potest habere, nec finem. Ipse est cujus formam Melchisedech pontifex præferebat, non judaicas hostias offerens Deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod redemptor noster in suo corpore ac sanguine consecravit. Ipse est cujus sacerdotium pater, non secundùm ordinem Aaron cum legis tempore transiturum , sed secundùm ordinem Melchisedech, perenniter celebrandum , cum firmamento insolubilibusjnrationibus instituit. (S. Leo, sermo IV, in anniv. assumpt. suæ ad pontif., cap. 3.) (233) Deus autem quæ prænuntiabit per os omnium prophetarum pati Christum suum , sic implevit. ( Act. iii , 18. ) (234) Omnis enim lex et prophetæ de Christi prædicant passione. (S. Hyeronimus in cap. iv; Zachar., lib. 1.) V. in cap. iv, Malach. (235) Ac totum quidem psalmum (xxi) proferam, ut et illius im patrem pietatem audiatis, et quomodò omnia ad eum referat ; seque per eum etiam ab hâc morte servari petat ; simul in psalmo declarans quales essent qui im eum insurrexêre ; seque verè hominem factum fuisse, perpessiones sentientem demonstrans. ( S. Justinus , Dial. cum Tryphone , cap. xcviii. ) Hic psalmus xxi Domini Christi passionem, et resurrectionem, et gentium vocationem, et totius orbis salutem prædicit. ( Theodoretus in psalm. xxi.) (236) Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utiquè : et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitàn ab eo. Tu verö homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei

« ElőzőTovább »