Oldalképek
PDF
ePub

(178) Demonst. evang., propos. vii, no* 15 et 3o. (179) Hic est qui dictus est per Isaiam propbetam , dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini , rectas facite semitas ejus. ( Matth. iii, 3 ; V. Marc. 1 , 2 , 3, 4 ; Luc. iii , 3, 4, 5, 6. ) (180) Dixerunt ergo ei : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de te ipso ? Ait : Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Joan. 1 , 22 , 23. ) (181) V. Matth. iii , 1 et seq. Artificiosissimè itaque Dominus noster Jesus Christus, immò verò ut Deus pharisæorum criminationem prævertens, ait: Vos misistis ad Joannem. Non ultrò se ingessit ad sententiam de me ferendam Baptista. Non potest id ei objici, liberum testimonium tulit. Vos misistis qui rogarent; et testimonium perhibuit veritati. (S. Cyrillus Aleae., comment. in Joan. evan.) (182) Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtali; et novissimè aggravata est via maris trans Jordanem , Galilææ gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Is. ix, 1 , 2. ) (183) Se cessit in Galilæam, et, relictâ civitate, Nazareth venit; et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephtalim, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam ; et sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. (Matth. iv, 12 et seq.) (184) Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita à constitutione mundi. (Matth. xiii, 34, 35. )

(185) V. tome II, art. vii, no 8, note 1 17. (186) Hoc autem totum factum est , ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem : Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus , sedens super asinam et super pullum filium subjugalis. ( Matth. xxi, 4, 5. ) (187) At reverà Dominus noster Jesus Christus Jerusalem ingressurus, præcepit discipulis ut asinam quamdam , quæ unà cum pullo suo, in introitu vici Bethfage dicti, alligata erat, ad se adducerent ; eique insidens, Jerusalem ingressus est. Quod quemadmodùm conceptis verbis prædictum fuerat à Christo factum iri, ità ab eo in omnium oculis factum, Christum eum esse apertè declarabat; et cùm hæc omnia contigerint, ut ex scripturis sacris demonstratur, adhùc tamen corde obdurescitis. Rem ità eventuram Zacharias, unus è duodecim, prædixit his verbis : Lætare vehementer, filia Sion, etc. ( S. Justinus, Dial. cum 7ryphone, cap. Lvi. ) Nullus post hujus prophetiæ tempus apud Judæos fuisse memoratur, qualem hæc prophetia describit, nisi unus duntaxat salvator, et Dominus noster Jesus Christus Dei ; cujus tempore hoc quoque vaticinium suum finem est consecutum , cùm ad suos discipulos verba illa dixit : Ite in vicum qui contrâ vos est, et invenietis asinam et pullum alligatum ; solvite illum, et adducite. Et si quis vobis diverit quid facitis , dicite illi: Dominus his indiget. Et abeuntes illi fecerunt , ut præceperat illis Jesus. Et ea quidem quæ, vel ad oraculum , vel ad oraculi eventum pertinent, in hunc modum se habent. (Eusebius , Demonst. evang. , lib ix. ) Zacharias de Christo et ecclesiâ : Exulta , inquit, valdè, filia Sion, etc. Hoc quandò factum sit, ut Dominus Christus in itinere jumento hujus generis uteretur, in evangelio legitur ; ubi et hæc prophetia commemoratur eâ parte, quantùm illi loco sufficere visum est. ( S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xviii, cap. 35, n° 2. ) Gaude vehementer, filia Sion, etc. Hæc verò ex ipsis rebus apertam habent expositionem. Etenim rex, quem prophetæ prædixerunt, venit ; et justitiâ suâ peccatum delevit ; et mansuetudine diaboli superbiam fregit ; et qui pullo asinæ insedit reges, habet adoratores, qui auro et lapidibus pretiosis ornati vehiculis gestantur. ( Theodoretus in Zachar., cap. ix , vers. 9.) (188) Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fratres ipse portabit. ( Is. xl, 1 1. ) (189) Qui dispersit Israël, congregabit eum ; et custodiet sicut pastor gregem suum. (Jerem. xxxi, 1 o. ) (19o) V. tome II, art. iv, § 1 , no 1 , note 6. (191) Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam dat pro ovibus suis. (Joan. x, 1 1.) Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscent me meæ. ( Ibid., 1 4. ) Oves meæ vocem meam audiunt; et ego cognosco eas; et sequuntur me; et ego vitam æternam do eis. (Ibid., 27, 28.) (192) Deus autem pacis qui eduxit de tenebris pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni , Dominum nostrum Jesum Christum , aptet vos in omni bono. (Hebr. xiii , 2o. ) (193) Eratis sicut et oves errantes ; sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (S. Petr. 1 1 , 2 1.) (194) Cùm apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcessibilem gloriæ coronam. (1 Petr., v. 5.) (195) Haurietis aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris. (Is. xii, 13.)

(196) Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra , et germinet Salvatorem. (Is. xLv, 8. ) (197) Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usquè ad extremum terrae. (Is. xlix, 6. ) (198) Propè est justus meus; egressus est Salvator meus. ( Is. 4, 5. ) (199) Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit. ( Is. Lxii , 1 1. ) (2oo) Ego in Domino gaudebo; et exultabo in Deo Jesu meo. ( Habac. iii, 18. ) (2o 1) Exulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem : Ecce rex tuus venit tibi justus et Salvator. ( Zachar. ix, 9. ) (2o2) Ecce concipies in utero, et paries filium ; et vocabis nomen ejus Jesum. (Luc. 1 , 3 1. ) Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum. ( Matth. 1 , 2 i. ) (2o5) Natus est vobis hodiè salvator, qui est Dominus Christus. (Luc. II , 1 1. ) (2o4) Venit enim filius hominis salvare quod perierat. ( Matth. xviii , i i. ) Filius hominis non venit auimas perdere, sed salvare. ( Luc. ix, 56. ) (2o5) Ipsi enim audivimus ; et scimus quia hic verè est salvator mundi. (Joan. iv, 4 2. (2o6) Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dexterâ suâ, ad dandam pœnitentiam Israëli et remissionem peccatorum. (Act. v, 31.) (207) Hujus ( David ) ex semine, secundùm promissionem, eduxit salvatorem Jesum. (Act. xiii, 23.) (2o8) V. Philipp. iii , 2o ; 1 Timoth. 1, 1 ; 11, 3; iv, 1 o ; Tit. I , 3 et 4; 11, 1 o, 1 1 et 13 ; Iir, 4 et 6; 2 Petr. 1 , i et ii ; 11, 1 o; iii, 2 et 18; 1 Joan. iv, 14; Jud. 25; et alibi passim.

(2o9) Scio quod redemptor meus vivit ; et in novissimo die de terrâ surrccturus sum. (Job. xix, 25.) (2 1 o) Et redempti à Domino convertentur, et venient in Sion, cum laude et lætitiâ sempiternâ super caput eorum. (Is. xxxv, 19. ) (2 1 1) Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus. cùm venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit ; et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob. ( Is. Ltx , 19, 2o. ) , (2 1 2) Loquebatur de eo omnibus qui expectabant redemptionem Israël. ( Luc. 11, 38. ) (215) Nos autem sperabamus quod esset redempturus Israël. ( Luc. xxiv , 2 1. ) (2 1 4) In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum. (Ephes. vii, diss. 1 , 1 4. ) (215) Scientes quod non corruptibilibus auro vel argento, redempti estis de vanâ vestrâ conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Chrisli, et incontaminati. ( 1 Petr. i , 18. ) (216) Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum, secundùm ordinem Melchisedech. ( Ps. ix. 4. ) (217) V. tome II, art. viii; n° 1. (218) Huetius, Demonst. evang., propos. vii, n° 14. (org) Edificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. (2 Reg., xxiv, 25.) (22o) Atque hunc quidem psalmum mon ignoro ita à vobis exponi , ut in Ezechiam dictum esse , audeatis dicere. Vos autem errore labi protinùs vobis, et verbis ipsis demonstrabo. Dictum est : Jurabit Dominus, et non pænitebit eum : tu es sacerdos in aeternum , secundùm ordinem Melchisedech ; et quæ

« ElőzőTovább »