Oldalképek
PDF
ePub

prosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. (Luc. VII, 20, 21, 22.)

(82) In evangelio, cùm mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus est, an alium expectamus? Respondit Jesus cæcos videre, claudos ambulare, audire surdos. Hoc enim adventûs sui testimonium fore per Esaïam prophetam significaverat. Hæc ergo quæ annuntiavit per prophetas, in evangelio manifestavit; et quæ locutus est per prophetas, in evangelio ipse complevit. (S. Ambrosius, Enar. in psalm. cxxIII, sermo 17, no 7.)

(83) Atque illud etiam prædictum esse Christum nostrum morbos omnes curaturum et mortuos excitaturum, ex his verbis audite: In adventu ejus saliet claudus sicut cervus, et diserta erit lingua mutorum ; cæci videbunt, et leprosi mundabuntur; et mortui resurgent et ambulabunt. Quæ quidem ab eo facta esse, ex confectis sub Pontio Pilato actis discere potestis. (S. Justinus, Apol. 1, cap. 48.)

(84) Sed ne quis nobis opponat nihil obstare quominus et is qui apud nos dicitur Christus, homo ex hominibus, acta magica quæ dicimus oracula ediderit, ac proptereà filius Dei esse ausus sit, jam demonstrationem statuemus non dicentibus credentes, sed futura antequàm fiant prædicentibus, necessariò fidem habentes; eo quod ipsis oculis ità ut prædicta fuerunt evenisse et evenire videamus: quæ sanè demonstratio vobis quoque, ut arbitramur, maxima et verissima videbitur. (S. Just., Apol. 1 cap. 30.)

[ocr errors]

Jam sæpè Celsus, quia inficiari non poterat miracula quæ Jesus fecisse scribitur, illa præstigiis tribuenda esse calomniatus est ; et nos contrà sæpè pro viribus pugnavimus. Nunc autem nobis quasi interrogatis quâ causâ illum esse Dei filium judicamus,

id responsi adscribit nos ità judicasse, quòd cæcos et claudos curaverit, quibus addit, quodque ut dicitis vos mortuos suscitaverit. Claudos et cæcos à Jesu curatos fuisse, quamobrem illum pro Christo, Deique filio habemus, indè perspicuum est, quod in prophetis scriptum sit: Tunc aperientur oculi cœcorum, etc. (Origenes contrà Celsum, lib. 11, n° 48.)

Quæ (miracula) videntes, tunc Judæi dæmoniacâ fieri potentiâ arguebant, cùm omnia sic futura ut facta fuêre arcanæ illorum litteræ continerent. Legebant quippè cùm aliorum prophetarum, tùm Esaïæ verba dicentis, etc. (Lactantius, divin. Instit., lib. iv, cap. 15.)

Videtis certè quemadmodum prædicationem doctrinæ apostolicæ propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quæ apostoli annuntiabunt, demonstrabuntur hæc à prophetis antè fuisse prædicta; quæ etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc quidam adhuc muscitant) qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione propheticâ vinceretur. Magicis enim artibus longè antequàm nascerentur prophetas sibi constituere à quibus prænuntiarentur, nemo utiquè diceret. (S. Augustinus contrà Faustum, lib. x, cap. 45.)

(83) Quin hoc quoque considerandum est, quod prodigiose et admirandæ potentiæ eos quidem, qui Domini tempore extitissent, invitare poterant ad credendum, ut non servassent post multa tempora evidentem demonstrationem ; cùm ex quoque jam pro fabulis penè habeantur. Plus enim potentiis ac miraculis illius temporis potuit ad persuadendum prophetia, quæ nunc cum potentiis ipsis et miraculis expenditur ac comparatur, confirmans prophetiæ

indagatores ut fidem habeant iis potentiis prodigiosis et admirandis. (Origenes in Joan., tom. II, no 28.)

Disce igitur, si quid tibi cordis est, non solum idcircò à nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit, sed quia vidimus in eo facta esse omnia quæ nobis annuntiata sunt vaticinio prophetarum. Fecit mirabilia; magnum putassemus, ut et vos nunc putatis, et Judæi tunc putaverunt; si non illa ipsa facturum Christum prophetæ omnes uno spiritu prophetassent. (Lactantius, divin. Instit., lib. v, cap. 3.) (86) Voyez tome II, art. v, no 11, note 45. (87) Voyez tome II, art. iv, § 3, no 5, note 33. (88) Voyez tome I, art. 1, § 3, no 1, note 186. (89) Voyez ibid., note 187.

(90) Voyez tome II, art. tv, § 2, no 1, note 14; et tome I, art. III, § 4, no 1, note 203.

(91) Voyez tome I, art. 1, § 5, no 1, note 217.

(92) In diebus illis venit Joannes-Baptista, prædicans in deserto Judeæ, et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. (Matth. III, I.)

(93) Exindè cœpit Jesus prædicare et dicere: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum. (Matth. iv, 17.)

(94) Jesus ergo cùm cognovisset quia venturi erant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterùm in montem ipse solus. ( Joan. vi, 15.)

(95) Ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. (Matth. XXII, 20, 21.)

(96) Vade ad mare, et mitte hamum: ità eum piscem qui primas ascenderit tolle, et, aperto ore ejus, invenies staterem ; illum assumens, da eis pro me et te. (Matth. xvII, 26.)

(97) Ait autem ei quidam de turbâ : Magister, dic fratri meo ne dividat meam hæreditatem. At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? (Luc. XII, 13, 14.)

(98) Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utiquè decertarent ut non traderer Judæis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. (Joan. xvIII, 36, 37.)

(99) Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna; et dominabitur à mari usquè ad mare, et à flumine usquè ad terminos orbis terrarum. (Ps. LXXI, 7, 8.)

(100) Judicabit gentes; arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.

Non levabit gens contrà gentem gladium, nec exercebuntur ultrà ad prælium. (Is. II, 4.) (101) Voyez tome II, art. Iv, § 3 no 5, note 33. (102) Voyez tome II, art. iv, §3, no v, note 36. (103) Voyez tome II, art. v, no 1, note 52. (104) Voyez tome II, art. Iv, S I, no 1, note 6.

(105) Judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usquè in longinquum ; et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversùs gentem gladium, et non discent ultrà belligerare; et sedebit vir subtùs vitem suam, et subtùs ficum suam. Et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. (Mich. vv, 3, 4.)

(106) Voyez tome II, art. Iv. S 2, no 1, note 14. (107) Ecce super montes pedes evangelisantis et annuntiantis pacem. (Nahum. 1, 15. ) .

(108) Voyez tome I, art. III, § I, no I, note 128; S 4, no 1, note 202.

(109) Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum; judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam; non audietur vox ejus foris. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet. In veritate educet judicium; non erit tristis neque turbulentus. (Is. XLII, 1, 2, 3, 4.)

(110) Voyez tome I, art. III, § 2, no 1, note 163. (111) Et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israël, in laqueum, et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. (Is. vi, 14, 15.)

(112) Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur. (Luc. II, 34.)

(113) Sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et omnis qui credit in eum non confundetur. (Rom. Ix, 33.)

(114) Hic Trypho, quiescente me: Illæ nos, inquit, et aliæ ejusmodi scripturæ gloriosum cogunt, et magnum expectare eum, qui regnum æternum ab antiquo dierum, tanquàm filius hominis, accipit. Vester autem ille Christus, quem ità vocatis, inhonoratus et inglorius fuit; ità ut etiam in extremam illam quæ in lege Dei sancitur, execrationem incurest enim in crucem actus.

reret

Tunc ego ad illum: Si scripturæ quæ jam recitavi, non ejus speciem ingloriam fore, et genus inenarrabile dicerent, ac pro morte ejus divites morte affectum iri, nos autem ejus livore sanatos, ac ipsum tanquàm ovem adductum iri. Si non exposuis

« ElőzőTovább »