Oldalképek
PDF
ePub

(59) Diversa non sunt (duo testamenta) quia novum veteris adimpletio est ; et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte susceptâ, nos hæredes regni æterni fecit, abdicato et ex hæredato populo Judæorum, sicut Hieremias propheta testatur, cùm loquitur talia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, etc. (Lactantius, divin. Instit., lib. xv, cap. 20.) Abiit ergo ille dies Testamenti Veteris; venit dies novus, quo testamentum consummatum est novum, de quo dicit Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Israël et domui Juda Testamentum novum, non secundùm testamentum quod feci patribus eorum, in die quá apprehendi manum ipsorum, educere illos de terra Ægypti. Et quâ ratione mutatum sit testamentum, adjecit: Quoniam ipsi non manserunt in testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. (S. Ambrosius, epist. XLIV Horentiano, no 15.)

Quid igitur Jeremias inquit: Disponam vobis testamentum novum. Vides et novi nomen in veteri; vides et ipsam appellationem tot antè annis effulsisse; Disponam vobis testamentum novum. Sed undè videamus quod et vetus ipse dederit? cùm dixisset: Disponam vobis testamentum novum, adjecit: Non juxtà testamentum quod disposui patribus vestris. (S. Joan. Chrysost., de Pœnitentiá, homil. vi, no 4. )

(60) Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestrâ. Ab ortu enim solis usquè ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Malach. 1, 10, 11.)

(61) Hinc de sacrificiis quidem quæ tunc à vobis offerebantur, sic Deus, ut jam dixi, per Malachiam

unum ex duodecim loquitur: Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus, et sacrificia non suscipiam de manibus vestris: proptereà quod ab ortu solis usquè ad occasum nomen meum glorificatum est in gentibus; et in omni loco offertur incensum nomini meo et victima pura, quoniam magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus; vos autem illud profanatis. De iis autem quæ in omni loco à nobis gentibus offeruntur ei sacrificiis, hoc est de pane eucharistiæ; jam tùm prædicit; illud etiam addens nomen suum à nobis glorificari, à vobis autem profanari. (S. Justinus, Dial. cum Tryphone, cap. XLI.)

(62) Vis et ut alios prophetas in te armem, qui hoc ipsum apertè dicunt futurum, ut vestra finem sortiantur, nostra autem efflorescant; totoque orbe terrarum propagetur Christi præconium, aliudque sacrificiorum genus inducatur, iis quæ apud vos fuerunt abrogatis. Audi igitur Malachiam, qui cæteris prophetis fuit posterior: Nondùm enim Isaïæ aut Jeremiæ produco testimonium, nequè cujusquam aliorum qui præcesserunt captivitatis tempus, ne dicere possis hæc mala quæ prædixerunt, accidisse in captivitate; sed adduco prophetam qui fuit post reditum ex Babylone, ac post civitatis instaurationem deque rebus vestris apertè vaticinatus est. Etenim postquàm rediissent, ac, restitutâ civitate, templum extruxissent, sacrificiaque peregissent, hanc præsentem desolationem prædicens, futuramque sacrificiorum sublationem, hoc pacto ex personâ Dei loquitur Malachias: Si accipiam facies vestras, dicit Dominus omnipotens, quoniam ab ortu solis usquè ad occasum nomen meum glorificatus est inter gentem, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium purum, vos autem inhonorastis illud. Quandò hæc evenerunt, Judex? Quandò in omni loco in

hoc

censum oblatum est Deo? Quandò sacrificium purum? Non posses aliud proferre tempus quam posteà quam Christus advenit. Quod, nisi de hoc tempore prædixit? nisi de nostro sacrificio vaticinatus est? sed de judaico etiam legi repugnat prophetia. Nam cùm Moses vetet alio in loco sacrificium fieri cumpræterquàm in eo quod elegit Dominus Dens,

que ille in unum locum sacrificia illa concluserit, sanè propheta dicens quod in omni loco incensum adolendum sit, ac sacrificium purum adversatur, et repugnat Mosi. Verùm nulla est inter eos pugna neque dissentio: ille de alio locutus est sacrificio, et hic de alio post vaticinatus est. Undè hoc declaratur? tùm ex iis quæ dicta sunt, tùm ex aliis pluribus signis? Ac primùm ex ipso loco: non enim in unâ civitate, quemadmodùm sub Judæis, sed ab ortu solis usque ad occasum prædixit hanc culturam esse celebrandam. Prætereà ex sacrificii modo: siquidem purum illud appellans, declaravit de quo loquaretur. Deniquè à personis offerentium: non enim dicit in Israël, sed in gentibus. At ne putares quod in unâ, duabusve, aut tribus civitatibus, hoc culturæ genus instaurandum esset? non simpliciter dixit in omni loco, sed à solis ortu usquè ad occasum; demonstrans quod quantùm terræ sol adspicit, tantumdem evangelium esset occupaturum. (S. Joannes Chrysost. contrà Judœos, orat. v, n° I2.)

(63) Malachias apertè et in fine omnium prophetarum de abjectione Israël, et vocatione gentium: Non est mihi volontas in vobis, etc. ( S. Hyeronimus, epist. ; ad Paulinam 1, de studio script.)

(64) Malachias prophetans ecclesiam quam per Christum cernimus propagatam Judæis apertissimè, dicit ex personâ Dei: Non est mihi voluntas in vobis, etc. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi, seeundùm ordinem Melchisedech, cnm in omni locɔ,

à solis ortu usque ad occasum, Deo jam videamus offerri; sacrificium autem Judæorum, quibus dictum est; Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam de manibus vestris munus, cessasse negare non possunt qui adhuc expectant alium Christum, cùm hoc quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri non potuerit nisi per ipsum. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xvi, cap. 35, no 3.)

(65) Euntes ergo docete omnes gentes... docentes eosservare omnia quæcumque mandavi vobis. (Matth. XVIII, 19, 20.)

Et dixit eis: Euntes in mundum universum, prædicate evangelium omni creaturæ... Illi autem profecti prædicaverunt ubiquè, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. (Marc. XVI, 15, 20.)

(66) Non sum missus nisi ad oves quæ perieruut domûs Israël. (Matth. xv, 24.)

(67) In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potiùs ad oves quæ perierunt domûs Israël. (Marc. x, 5,

6.)

(68) Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæâ et Samariâ, et usquè ad ultimum terræ. (4ct. 1; 8.)

(69) Tunc constanter Paulus et Barnabus dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei ; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitae, ecce convertimur ad gentes: sic enim præcepit nobis Deus. (Act. x, III, 46, 47. )

(70) Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Matth. v, 77-)

(71) Custodi verbum tuum legitimum tibi, et filiis tuis usquè in æternum. (Exod. x11, 24.) Vid. etiam Exod. xxv, 43; xxx, 21; Levit. VI, XVI, 29, 34; XVII, 7; XXIII, 21, 31, 41; Num.

T. II.

9.

18;

x, 8; xvii, 8, 23; xIx, 21; et alibi multoties. (72) Dabo tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam. (Gen. xvII, 8.)

(73) De advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terrâ vestrâ, hos habebitis famulos, et hæreditatis jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. (Levit. xxv, 45, 46.)

Assumes fabulam, et perforabis aurem ejus in januâ domûs tuæ, et serviet tibi usquè in æternum. (Deut. xv, 17.)

(74) Positi sunt lapides in monumentum filiorum Israël usquè in æternum. (Jos. iv, 7.)

(75) Stabiliam thronum regni ejus usquè in sempiternum... Fidelis erit domus tua et regnum tuum usquè in æternum. (2 Reg. vII, 13, 16.)

(76) Tenebræ et palpatio facta sunt super speluncas usquè in æternum. (Is. xxxii, 14.)

(77) Si defecerint leges istæ coràm me, dicet Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coràm me cunctis diebus. (Jerem. XXXI,

36.)

(78) Deus ipsi veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudius, et aperta erit lingua mutorum. ( Is. xxxv, 4, 5.)

(79) Démonst. évang., propos. vII, n° 15.

(80) De turbâ autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cùm venerit, nùmquid plura signa faciet quàm quæ hic facit ? (Joan. vII, 31.)

(81) Cùm autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes-Baptista misit nos ad te, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? In ipsâ autem horâ multos curavit à langoribus, et plagis, et spiritibus malis; et cæcis multis donavit visum. Et respondit illis Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis; quia cæci vident, claudi ambulant, le

:

« ElőzőTovább »