Oldalképek
PDF
ePub

dere Deum nascentem ; mundi regimen non relinquentem, et apud bomines in carne venientem , matri foecunditatem afferentem , integritatem non auferentem. ( S. Augustinus , de Fide rerum quæ non videntur, cap. ui, n° 5.)

(40) Quæst. cxxxv. Si verus ille Christus est qui actionem et appellationem divinæ scripturæ consentaneam habet, Christum autem vocatum iri Eininanuelem divina scriptura prædixit; quomodò verus Christus existimabitur Dominus, qui ex quo nalus est nusquàm Emmanuelis nomen accepit ? Postquàm enim Christus advenit , nemo illum Emmanuelis appellatione nominatim designavit. Resp. Si in evangelicis narrationibus continetur divinarum de Christo prædictionum eventus, nos quos beatus Matthæus edocuit ipsum esse quem divina prædictio Emmanuelis nomine vocatum iri præstituit , quomodò non vocatur Emmanuelis nomine ? Non desiit autem sancta Dei Ecclesia , sancti evangelii instituta disciplina, Emmanuelem appellare Dominum. Habemus autem Christi appellatione cæteras omnes inclusas Christi appellationes, etsi non omnibus semper utimur. Neque enim quia vocatur Emmanuel , est ; sed quia est, vocatur. ( Quæst. et resp. ad Orthoiloxum , quæst. cxxxv.)

At nos è contrario admonendos eos existimavimus uti cohærentia quoque hujus capituli recognoscant; subjuncta est enim interpretatio Emmanuel, nobiscum Deus , ubi non solum sunum nominis spectes , sed et sensum. Sensus autem hebraïcus quod est , Emmanuel suæ gentis est; sensus autem ejus quod est nobiscum Deus, eâ interpretatione communi est. Quæro ergo an ista vox nobiscum Deus, quod est Emmanuel , exindè quo Christus inluxit, agitetur in Christo. Et puto ex toto non negabis; nam qui ex judaismo credunt in Christo, ex quo in

eum credunt , Emmanuel cảm volent dicere , nobiscum Deum esse significant; atque ita constat jam venisse illum qui prædicabatur Emmanuel , quia quod significat Emmanuel venit , id est nobiscum Deus. ( Tertullianus contrà Judæos , cap. ix.)

Emmanuel autem nunquàm vocitatus est, sed Jesus, qui latinè dicitur salutaris, sive salvalor , quia cunctis gentibus salutifer venit. Sed propheta declaravit hoc nomine quod Deus ad homines in carne venturus esset; Emmanuel enim significat, nobiscum Deus, scilicet quia,fillo per virginem nalo, confiteri homines oportebat Deum suum esse, id est in terrâ et in carne mortali. ( Lactantius , divin. Instil. , lib. iv, cap. 12.)

Hanc appellationem ex rebus ipsis ili attribuit. Illud verò non parum nobis utile erit, cùm Judæi à nobis petent vocis Emmanuel interpretationem. Isaias namque dixit Christum sic vocandum fore ; et tamen nusquam sic vocatus est. Respondeamus ipsis cùm dixisse rerum significationem ipsius nomen esse. (S. Joannes Chrysost. in cap. 1 Isaïæ, no 9.)

Cur ergo , dices , non vocatus est Emmanuel , sed Jesus Christus ? Quia non dixit vocabis , sed vocabunt ; nempè populi et ipse rerum exitus. Hic rei quæ contigit nomen imponit; et hic est mos scripturae, res quæ contingunt pro nomine ponere. Nihil enim esl aliud vocabunt Emmanuel, quàm videbunt Deum cum hominibus; nam semper cum hominibus fuit, sed nunquàm ità manifestė. (Idlem , in Matth., homil. v, no 2.)

(41) Post hæc vocaberis civitas justi , urbs fidelis. (Is. 1, 26. )

(42) Visitavit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbrâ mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. ( Luc. 1, 78, 29.)

(43) Viderunt oculi mei salutare tuum , quod parasti antè faciem omnium populorum , lumen ad revelationem gentium. ( Luc. 11, 30, 31, 32.)

(44) Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis , annuntiabit omnia. ( Joan. IV, 25.)

(45) Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus à nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in irâ suâ , et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Dominus dixit ad me : Filius meus es tu; ego hodiè genui te : postula à me , et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Reges eos in virgâ ferreâ, et tanquàm vas finguli eonfringes eos. (Ps. 11, i et seq.)

(46) Et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas , el ambulabimus in semitis ejus; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit gentes, et arguet populos multos. (Is. I1, 3, 4.)

(47) Huet, Démonst. évang. , propos. VII, no 15.

(48) Non faciet avolare à te ultrà doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum; et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : hæc est via , ambulate in eâ; et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram. (Is. xxx, 20, 21.)

(49) Ego Dominus vocavi te in justitiâ ; et apprehendi manum tuam , et servayi te, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum. (Is. XI, 11,6, 7.)

(50) Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi le in lucem gentium , ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Is. XLIX, 6.)

(51) Nobis igitur datum est audire, et intelligere, et salvari per hunc Christum, et omnia à patre revelata cognoscere. Propter ea dicebat ad eum : Magnum est tibi ut voceris servus meus, ut constituas tribus Jacob , et dispersiones Israëlis convertas. Posui te in lucem gentium , ut sis in salutem eorum usque ad extremum terræ. ( S. Justinus , Dial. cum Tryphone, cap. cxxi.)

(52) Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem , dicentis salutem , dicentis Sion, regnabit Deus tuus... Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. (Is. LII, 7, 10.)

(53) Inclinate aurem vestram, et venite ad me. Audile, et vivet anima vestra ; et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum ducem et præceptorem gentibus. (Is. LV, 3, 4.).

(54) Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde , et prædicarem captivis indulgentiam , et clausis apertionem ; ut prædicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes. (Is. LXI, 1, 2.)

(55) Filii Sion exultale, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ. (Joël, HI, 23.)

(56) Ecce dies veniunt , dixit Dominus, et feriam domui Israël, el domui Juda fædus novum , non secundúm pactum quod pepigi cum patribus eorum , in die quâ apprehendi manum eorum , ut edocerem eos de terrâ £gypti; pactum quod irritum fecerunt; et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum , et in corde eorum scribam eam , et ero eis in Deum ; et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultrà vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Domimum ; omnes enim cognoscent me à minimo eorum usque ad maxiinum, ait Dominus , quia propitiabor iniquitati eorum ; et peccati eorum non memorabor ampliùs. (Jerem. XXXI, 31 et seq.)

(57) Voyez Huet, Démonst. évang., propos. VII, no 16.

(58) Nam si illud priùs ( testamentum ) culpâ vacasset , non utiquè secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicet : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israël , et super domum Juda testamentum novum, non secundům testamentum quod feci patribus eorum, in die quà apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terrâ Egypti, quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo. Et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos , dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum; et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum ; et ipsi erunt mihi in populun. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum , dicens: Cognosce Dominum ; quoniam omnes scient me à minore usque ad majorem eorum; quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Dicendo autein novum, veteravit priùs, quod autem antiquatur, et senescit propè interitum est. (Hebr. VIII, 7 et seq.)

« ElőzőTovább »