Oldalképek
PDF
ePub

num à Domino Deo tuo in profundum, sive in excelsum; sequitur signum datum, nempè, Ecce virgo concipiet et pariet filium. Et quid ausem signum est parere puellam non virginem? ( Origenes contrà Celsum, lib. I, n° 35.)

Non pelam el non tentabo Dominum. Hæc ille verba, non quasi absque signis crederet, sed velut contradicens usurpavit. Undè propheta non amplius cum eo loquitur, sed cum universâ David cognatione, et ait: Audile nunc:domus David, numquid parùm vobis est certamen præbere hominibus? Non satis ergo vobis est quod prophetis contradicitis, quodque Dei famulis resistitis, sed et Domino ipsi præcipienti palàm non obtemperatis. Attamen etiam nolentibus signum vobis daturus est norum et admirabile, dabit Dominus ipse vobis signum, signum etenim et signum maximum, appellatur hic partus. Nemo autem signum vocat id quod singulis diebus fit. Quod si non virgineus, sed nuptialis est partus, quomodò id quod secundum naturam de more procedit ? Ecce virgo in uero concipiet , et pariet filium : hoc ergo verè signum. ( Theodorelus in Is., cap. vir.)

(28) Quod si judæus de voce rixari volet, negabitque scriptuin esse , Ecce virgo , sed eece adolescentula , dicemus vocem Alma, quam lxx interpretes per virginem , alii per adolescentulam verterunt in Deuieronomio , ut aiunt, reperiri ut virginem significet. ( Origenes contrà Celsum, lib. I, no 35.)

Ostendant igitur Judæi in scripturis alicubi positum Alma , ubi adolescentulam tantum , et non virginem stricté, et concedimus cos illud quod in Isaïá apud nos dicitur, ecce virgo concipiet, non absconditam virginem , sed adolescentulam significari jam nuptam. (S. Hyeronimus, liber Quæst. hebraïcorum in Gencs. , in cap. XXIV, vers. 43.)

(29) Sed dicunt rursus Judæi de Ezechiâ hoc dic

tum est ad Achaz: legamus igitur scripturam : Pete tibi ipsi signum à Domino Deo tuo in profundum , aut in sublime. Atqui signum maximè admirabile, ac præter opinionem esse debet... Cùm, regnante Achaz , dixerit Hesaias: Achaz verò sexdecim duntaxat annis regnaverit, quos intrà dicta est ad eum prophetia, Judæorum contradictionem revinxit. Successor ejus Ezechias, Achazi filius, qui cùm regnum adiit, annorum quinque et vigenti erat. Cum enim prophetiæ tempus annorum sexdecim spatio circumscribatur, novem antè prophetiam annis fuerat ex Achaz natus. Quid igitur de eo qui jam natus erat etiam antequam paler ejus regnum adiret, prophetiam loqui necesse erat ? Non enim dixit accepit , sed prædictionis modò accipiet virgo. (S. Cyrillus Hyerosol. , Cathech. XII, cap. 22.)

Dein asseverant prophetiam de uxore Achaz dicere illud : Ecce virgo in utero habebil et pariet filium , ut intelligamus ex eo natum Ezechiam. Atqui dum prophetiæ verba non examinantes inconsideratè quodlubet arripiunt, tùm hoc etiam solùm habere videntur, quo finem propositum ac sententiam confirment. Verùm, ô viri optimi, dixerit quispiam illis quis Ezechiam vocavit Emmanuel? ( S. Cyrillus , alia comment. in Is., lib. I, vrat. 4.)

(30) Et accessit ad prophetissam, el concepit , et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus , accelera spolia detrahere, festina prædari; quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam , auferetur fortitudo Damasci, el spolia Samariæ , coràm rege Assyriorum. (Is. vui, 3, 4.)

(31) Et adjecit Dominus loqui ad me, dicens : Pro eo quod abjecit populus iste aquas, Siloe , quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ, propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas , regem

Assyriorum, et omnem gloriam ejus ; et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; et ibit per Judam, inundans et transiens ; usque ad collum veniet ; et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, ô Emmanuel! (Is. viii, 5 et seq.)

(32) Ecce ego et pueri mei , quos dedit mihi Dominus in signum , et in portentum Israël à Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Is. VIII, 18. )

(33) Paryulus enim nalus est nobis, et filius datus est nobis ; et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus , admirabilis, consiliarius, Deus fortis , pater futuri sæculi , princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium ; et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitiâ , à modo usquè in sempiternum. Zelus Domini exercituum fecit illud. (Is. IX, 6, 7.)

(34) Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum. Vertet Syriam ab oriente, et Philistiim ab occidente, et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed manus ejus extenta. Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum exquisierunt , et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam. ( Is. ix, 11 et seq.)

(35) Voyez Is. , chap. x, vers. 5, 13, 24, 25.

(36) Egredietur virga de radice Jesse , et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectûs, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundúm visionem oculorum judicabit, neque secundùm auditum aurium arguel ; sed judicabit in justitiâ pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Et percutiet terram virgâ oris sui; et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit justitia cingulam lumbiorum ejus, et fides cinctorium unum ejus. Habitabit lupus cum agno; et pardus cum hædo accubabit. Vitulus et leo et ovis simul morabuntur; et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur simul; requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in cavernâ reguli qui ablactatus fuerit, manum suam miltet. Non nocebunt et non occident in monte sancto meo, quia repleta est terra scientiâ Domini, sicut aquæ maris operientes. In die illâ , radix Jesse , qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur ; et erit sepulchrum ejus gloriosum. ( Is. IX, I et seq.)

(37) Hanc itaque prophetiam non temerè hoc loco protulit. Sed quia hostium impressionem metuebant qui regnum davidicum se destructuros minabantur, aptè docet eos quæ fieri nequeunt tentare. Oportet enim , inquit, davidicam stirpem conservari , donec veniat quod repositum est, et expectatam gentibus salutem præbeat. ( Theodoretus in Is., cap. vir.)

(38) Demonst. cvang. , propos. yir, no 15.

(39) Jam verò quemadmodùm ex virgine oriturum conceptis verbis Esaïas prædixit , audite. Sic autem locutus est : Ecce virgo in ulero habebit et pariet filium ; et dicent super nomine ejus , nobiscum Deus. Quæ enim incredibilia erant, et fieri non posse ho. minibus videbantur , ea Deus per spiritum propheticum futura prænuntiavit ut cum venissent, fides eis non denegaretur; sed ex eo quod essent prædicta crederentur. Ne qui autem prolatam prophetiam minùs intelligentes, eadem nobis objiciant quæ poetis Jovem dicentibus ad mulieres rei venereæ causâ ven. titasse , objecimus verba , explicare tentemus. Illud ergo, Eece virgo in utero habebit , siguificat absque

concubitu concepturam. Nam si cum aliquo consuevisset, non jam esset virgo ; sed virtus Dei superveniens, virgini fecit, ut tum eum esset, virgo prægnaret. Et qui lunc ad ipsam virginem missus est angelus Dei , sic latum ei nuntium attulit: Ecce concipies in utero ex Spirili-sancto , et paries filium ; et filius Altissimi vocabitur; et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum ; quemadmodum docuerunt qui omnia ad Salvatorem nostrum Jesum Christum litteris mandårunt; quibus quidem credimus, quia per eum etiam quem jam diximus, Esaïam spiritus propheticus, ità uti exposuimus, nasciturum dixit. ( S. Justinus , Apol. I, cap. 33.)

Isaïam quoque aucli qui id diù antè prænuntiavit: Capiant si fiant igne combusti , quia puer natus est nobis , et filius datus est nobis ; et vocabitur nomen ejus , magni consilii angelus , admirabilis , consiliarius , Deus fortis , princeps pacis, pater futuri culi. Hoc de puero homine dici non posse palàm est, vel iis qui admodum contentiosi sunt; nullus quippe homo à sæculo Deus fortis vocatus est, ut neque tantæ pacis princeps. Nam pacis ejus , inquit, non est terminus; id declarat rerum eventus, qui totam pervasit terram , universum mare, coelumque habitabilem et inhabitabilem , montes, saltus, colles, à die illâ à quâ Christus incipiens in coelum ascensurus dixit: Pacem meam'do vobis. ( S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quòd Chrislus sit Deus.)

An credere dubitatis , vel recusatis virginis partum , cùm magis credere debeatis sic decuisse nasci hominem Deum. Et hoc namque accipite per prophetam fuisse prædictum : Ecce virgo accipiet in utero et pariet filium ; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretalum, nobiscum Deus. Non ergo dubitabitis virginem parientem , si velitis cre

« ElőzőTovább »