Oldalképek
PDF
ePub

telliget, et faciet judicium et justitiam in terrá. In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter; et hoc est nomen quo vocabunt, eum Dominus Josedec ipse in prophetis. Judæi attoniti conantur hæc imprudenter trahere ad Zorobabelem. Verum illos etiam considerare oportebat illum non regem fuisse, sed ducem populi, nec illum Josedec fuisse nominatum. Sed neque illi convenit nominis interpretatio. Significat enim id nomen, Dominus justitia nostra, vel, juxtà Syri interpretationem, Domine, justifica nos. Neutrum autem convenit Zorobabeli. Cæterùm, quia typus erat Christi Domini, et captivos à Babylone in Judæam reduxit, quemadmodùm Christus mancipatos à diabolo traxit ad veritatem, si quis typicè ista illi adaptari volet, absurdi nihil faciet. (Theodoretus in Jerem., cap. XXIII, ver. 5, 6.)

(9) Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ ; et erexit cornu salutis nobis in domo David, pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum qui à sæculo sunt prophetarum ejus. (Luc. 1, 68, 69, 70.)

(10) Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo ? Cújus filius est? Dicunt ei, David. (Matth. xx11, 41, 42.)

(11) Clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostrî, fili David. (Matth. xx, 30.)

Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere meî! (Luc. XVIII, 38.)

Secuti sunt duo cæci, clamantes et dicentes: Miserere nostrî, fili David! (Matth. 1x, 27.)

Et ecce mulier chananæa, à finibus illis egressa, clamavit: Miserere meî, Domine, fili David! (Matth. XV, 22.)

(12) Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? (Matth, x11, 23.)

(13) Turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David! (Matth. xx1, 19.)

(14) Et tu, Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda. Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël; et egressus ejus ab initio, à diebus æternitatis.... Et stabit, et pascet in fortitudine, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et convertentur; quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ, et erit iste pax. (Mich. v, 2, 45,) (15) Voyez Huet, Démonst. évang., propos. vir,

no 25.

(16) Et congregans, principes sacerdotum et scribas sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur? At illi dixerunt: In Bethleem Juda; sic enim scriptum est per prophetam : Et tu, Bethleem, (Matth. 11, 4, 5, 6.)

etc.

(17) Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Nùmquid à Galileâ venit Christus? Quia ex semine David, et de Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus. (Joan. vII, 41, 42.)

(18) Perpende autem prophetiæ accusationem. Non enim dixit: in Bethleem manebit, sed exibit. Itaque id tantùm prophetia exprimebat, quod ibi nasciturus esset. Quidam autem eorum impudenter dicunt hæc de Zorobabele prænuntiata fuisse : sed quomodò sic possunt intelligere? Non enim egressus ejus ab initio ex diebus sæculi. Quomodò autem illud quod initio dicitur, de te exibit, in illum convenire possit? Non enim in Judæâ, sed in Babylone natus est; undè etiam Zorobabel appellatus fuit, quia ibi ortum duxit. (S. Joannes Chrysost. in Matth., homil. v1. )

(19) V. Luc, chap. II, vers. 1 et seq.

Ubi autem terrarum nasciturus esset, quomodò aliàs propheta Michæas prædixit audite: sic autem di

xit: Et tu, Bethleem, terra Juda, nequaquàm minimas es in principibus Juda. Ex te enim egredietur dux, qui pascat populum meum. Est autem vicus quidam in terrâ judæorum stadiis trigenta quinque Hierosolymis distans, ubi natus est Jesus-Christus; quemadmodùm et ex descriptionibus census discere potestis quæ sub Cyrino primo vestro in Judæa præside confecta sunt. (S. Justinus, Apol. 1, cap. 34.)

Prætereà autem locus quidam certus in quo is oriturus sit de quo feruntur tot vaticinia. Et tu, inquit, Bethleem domus Ephrata minima es, ut sis in millibus Juda. Ex te mihi egredietur dux qui pascat populum meum Israël; et exitus ejus ab initio, ex diebus sæculi. Et omnes confitentur in Bethleem Jesum esse natum. Quin etiam incolæ ejus loci speluncam ibidem monstrant iis qui ab externis terris venerint ad spectandum; et locus quidem hic ubi ortus ejus futurus fuit, prædictus est. (Eusebius, Demonst. evang., lib. 11, præmium, no 2.)

(20) Et veniens, habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam : Quoniam Nazaræus vocabitur. (Matth. I 23.)

[ocr errors]

(21) Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Jacob in æternum. ( Luc. 1, 32.)

(22) Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Osiæ, regis Juda; ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacée, filius Romeliæ, rex Israël in Jerusalem, ad præliandum contrà eam........ Eo quòd consilium inierit contrà te Syria in malum et filius Romeliæ, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos; reponamus regem in medio ejus filium Thabul. (Is. vII, I 5,6.)

[ocr errors]

(23) Et nuntiaveruut domui David, dicentes: Re

T. II.

9

quievit Syria super Ephraim; et commotum est cor ejus et cor populi ejus, sicut moventur ligna sylvarum à facie venti. (Is. vII, 2.)

(24) Et dixit Dominus ad Isaïam : Egredere in occursum Achaz, tu, et qui derelictus est Jasub filius tuus... et dices ad eum : Vide ne sileas; noli timere, et cor tuum non formidet à duabus caudis fumigantium titionum istorum.... Non stabit et non erit istud, sed caput syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus. (Is. vii, 3, 4, 7, 8. )

(25) Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens : Pete tibi signum à Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum suprà. Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergo, domus David; numquid parùm vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum; quia antequàm sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris à facie duorum regum suorum. Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, diesque non venerunt à diebus separationis Ephraim et Juda cum rege Assyriorum. (Is. vII, 10 et seq.)

(26) Demonst. evang., propos. Ix, cap. 9, no 4. (27) Tum Tripho respondit: Scriptura non habet, Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium; sed Tua adolescentula in utero concipiet et pariet filium, et quæ à te recitata sunt. Tota etiam prophetia in Ezechiam dicta est, in quem etiam venisse demonstrantur quæ hoc oraculo continentur. (S. Justinus, Dial. cum Triphone, cap. LXVII.)

Deus igitur homo factus est ; et ipse Dominus sal

vabit nos, ipse dans virginis signum. Non ergo vera est quorumdam interpretatio, qui ità audent interpretari scripturam: Ecce adolescentula in ventre habebit et pariet filium. Quemadmodùm Theodotion ephesius interpretatus est, et Aquila ponticus, utrique judæi proselyti quos sectati ebionæi, ex Joseph generatum eum dicunt. (S. Iræneus contrà hæres., lib. III, cap. 21, no 1.)

(27) Imò autem quod dixerit, ipse Dominus dabit signum, id quod erat inopinatum generationis ejus significavit; quod nec factum esset aliter, nisi Deus Dominus ipse dedisset signum in domo David. Quid enim magnum, aut quod signum fieret in eis quod adolescentula concipiens, ex viro peperisset; quod evenit omnibus quæ pariunt mulieribus? Sed quoniam inopinata salus hominibus inciperet fieri, Deo adjuvante, inopinatus et partus virginis fiebat, Deo dante signum hoc, sed non homine operante illud. S. Iræneus contrà hæres., lib. III, cap. 21, n° 6.)

Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetæ. Et meritò præstruit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum esset futurum. Proptereà, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Signum autem à Deo, nisi novitas monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique, siquandò ad dejiciendos aliquos ab hâc divinâ prædicatione, vel convertere singulos simplices quoque gestitis mentiri, addetis quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram scriptura contineat. Hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculæ scilicet prægnatus, et partus. (Tertullianus adv. Judæos, cap. Ix.)

Narratur Dominus dixisse ad Achaz: Pete tibi sig

« ElőzőTovább »