Oldalképek
PDF
ePub

annorum hebdomadibus futurum sit populo tuo, et urbi tuæ quæ sequuntur. Scio de hâc quæstione ab eruditissimis viris varia disputatum; et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quid senserat. Quia igitur periculosum est de magistrorum ecclesiæ judicare sententiis, et alterum præferre alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens cujus expositionem sequi debeat. (S. Hyeronimus, comment. in Danielem, cap. ix.)

.

(183) Voyez ci-dessus, note 170.

(184) Ego enim maximè illud de hebdomadibus Danielis, secundùm tempus quod jam transactum est, intelligendum puto. Nam de Salvatoris adventu, qui expectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hâc re numerum annorum existimo præfinisse, sed illud potiùs prævalere quod Dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora quæ pater posuit in suâ potestate.

Hoc me compulit dicere cujusdam opinio, quem presbyter quoque Hyeronimus temeritatis notat, quod ausus fuerit Danielis hebdomadas de adventu Christi futuro, non de præterito exponere. (S. Augustinus, epist. cxcv, ad Hesychium, nos 1 et 5.)

(185) In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur. Comminuet autem et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum, secundum quod vidisti, quòd de monte abcissus est lapis sine manibus ; et comminuet testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum. Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt posteà; et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. (Dan. II, 44, 45.)

(186) Aspiciebam ergo in visione noctis; et ecce cum nubibus cœli quasi filius hominis veniebat; et usquè ad antiquum dierum pervenit; et in conspectu

T. I.

12

norem "

ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et hoet regnum; et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servient. Potestas ejus, potestas æterna non auferetur, et regnum ejus quod non corrompetur. Horruit spiritus meus. Ego, Daniel, territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna quæ consurgent de terrâ, suscipient autem regnum sancti Dei altissimi; et obtinebunt regnum usquè in sæculum, et in sæculum sæculi. (Dan. vII, 13 et seq.)

(187) Aries, quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum. Porrò hircus caprorum rex Græcorum est. (Dan. VIII, 20, 21.)

(188) Et venient super eum Trieres et Romani, et percutietur. (Dan. x1, 30.)

(189) Voyez Huet, Démonst. evang., propos. vII, n° 20, et propos. ix, cap. 8.

(190) Voyez ci-dessous, art. vII, II; nos н et

suiv.

(191) Ecce, inquit (propheta), in nubibus cœli ut filius hominis veniens. Non dixit ut filius Dei, sed filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terrâ, et, susceptâ hominis figurâ et conditione mortali, doceret homines justitiam. (Lactantius, divin. Instit., lib. IV, cap. 12.)

(192) Neque hoc tantùm narrat, sed quem justi habituri sunt honorem, sic describit: Et judicium dedit sanctis Altissimi ; et regnum obtinuerunt sancti. (S. Joan. Chrysost. contrà Judæos, quod Christus sit Deus, no 11.)

(193) Ecce ego vobiscum sum usquè ad consummationem sæculi. (Matth. xxvIII, 20.)

(194) Tu es Petrus, et super hanc petram ædifica

bo ecclesiam meam; et portæ inferi non prevalebunt adversus eam. (Matth. XVI, 18.)

(195) Deindè furit eorum amentia, atque adeò impudentia ut, aliis in præsenti omissis, hujus ( Danielis) prædictiones enodare atque aperire aggrediamur. Et siquidem impudentiæ processêre ut à prophetarum choro ipsum segregent, propheticoque cognomento defraudent. Impudens certè hoc ipsorum est commentum, non tamen ab eorum fine abhorrens; cùm enim multò apertiùs quàm alii omnes magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi prædixerit adventum, neque solum ea quæ facturus esset antè commemorârit, sed etiam tempus præsignificârit, numerumque adscripserit annorum qui usquè ad illius adventum intercesserunt, apertè percensitis omnibus calamitatibus quæ post admissum perfidiæ scelus in eos essent invasuræ meritò, ut Deo infesti et veritatis hostes, audent impudenter asserere non esse prophetam, qui hæc et infinita alia ediderit oracula; sufficere arbitrati suam sententiam ad hoc mendacium confirmandum. (Theodoretus, camment. in Danielem, præfat.)

(186) Quæ quia vidit Porphyrius, universa completa et transacta negare non poterat. Superatus historiæ veritate in hanc prorupit calomniam, ut ea quæ in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur propter gestorum in quibusdam similitudinem, sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Cujus impugnatio testimonium veritatis est; tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse, sed narrasse præterita. (S. Hyeronimus, comment. in Danielem, præfat.)

(197) Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel et Job, ipsi justitiâ suâ liberabunt animas suas. (Ezech. xiv, v.)

Etsi Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejns, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt; sed ipsi justitiâ suâ liberabunt animas suas. (Ibid., 20. )

3.)

Ecce sapientior es tu, Daniele? Omne secretum non est absconditum à te? (Ibid., xxvIII, (198) Daniel in suâ simplicitate liberatus est de ore leonum. (1 Machab., 11, 60.)

(199) Cùm ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est à Daniele prophetâ stantem, in loco sancto. (Matth. xxiv, 15.)

(200) Populus iste dicit : Nondùm venit tempus domûs Domini ædificandæ? (Agg., 1, 2.)

(201) Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Agg. 1, 3, 4.)

Hac dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras; ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum ; et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominis. (Ibid., 7, 8.)

Et nunc confortare Zorobabel, dicit Dominus), et confortare Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum, et facite; quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. (Ibid., 11, 5.)

(202) Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhúc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam; et movebo omnes gentes; et veniet desideratus cunctis gentibus; et implebo domum istam gloriâ, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum, et meum est aurum dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domûs istius novissimæ plus quàm primæ, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. ( Agg. 11, 7 et seq.)

[ocr errors]

(203) Ecce ego mitto angelum meum, el præparabit viam antè faciem meam ; et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. (Malach. III, 1.)

(204) In die illâ radix Jesse, qui stat in signum populorum. (Is., XI, 10.)

Legem ejus insula expectabunt. (Ibid., XLII, 4.) (205) Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum priùs cùm fundatum esset, et hoc templum in ocnlis eorum flebant voce magnâ. (1 Esdr., 11, 12.) (206) Voyez ci-dessous, art. vII, no vII. (207) Et per eum reconcilians omnia in ipsum, pacificans per sanguinem ejus, sive quæ in terris sive quæ in cœlis sunt. (Coloss, 1, 20.)

(208) Loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israël. ( Luc, 10, 38.)

(209) Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo : et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, suscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Matth. 11, 3, 4.)

(210) Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege et prophetæ, invenimus Jesum, filium Joseph à Nazareth. (Joan. 1, 45.)

(211) Miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit, et confessus est quia Non sum ego Christus. (Luc, 1, 19, 20.)

(212) Convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. (Luc, XXII, 66.)

Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousquè animam nostram tollis? Si tu es Christus dic nobis palàm. (Joan. x, 24.)

« ElőzőTovább »