Oldalképek
PDF
ePub

quænam haec expectatio erat, præter eam quæ Abrahæ quondam promissa fuerat ; quod videlicet in ipso omnes gentes terræ essent benedicendæ ? ( Eusebius, Demonst. evang. , lib. 1 , cap. 3. ) (132) Moyses quidem , qui primus extitit prophetarum, sic ad verbum scripsit: Non deficiet princeps Judâ , neque duæ è femore ejus , donec veniat cui repositum est : et ipse erit expectatio gentium, ligans ad vitem pullum suum , lavans sanguine uvæ stolam suam. Vestrum est igitur accuratè inquirere et pernoscere quoadusquè judæus suus fuerit proprius princeps et rex. Nimirùm quoad apparuerit Jesus-Christus, magister noster, et latentiam oraculorum interpres. Quemadmodùm prædictum est à spiritu prophetico per Moysen, non defecturum à Judæis principem, donec veniat cui repositum erat regnum. ( S. Justinus, Apol. 1 , cap. 31. ) Aon deficiet, inquit, princeps de Judâ, neque duae de femoribus ejus , donec veniat cui repositum est: et ipse expectatio gentium. Quibus verbis non defuturos deinceps ductores ac principes, qui sibi inter se continuatâ serie succedant de gente judaicâ, usque ad ejus qui expectabatur adventum, enuntiat. Quod si principes apud Judæos defecerint, adventurum eum qui ex oraculis expectabatur. Judam verò hic non ipsam tribum intelligit, sed quoniam demonstratione quâdam posterioribus temporibus à regali tribu Judà , omnis judæorum natio dicta est, ita quidem ut hodiè quoque Judæi nominentur, valdè mirabiliter et propheticè , omnem judaicam gentem nominavit sanè; ut nos quoque Judæos appellare consuevimus. Tum affirmat non priùs defuturos de gente ipsorum principes ac duces, quam is adveniat quem prophetia significat. Porrò hic simul atque advenerit, Judæorum quidem principatum esse dissol

vendum, ipsum verò, non Judæorum ampliùs, sed gentium forè expectationem : quod quidem ipsum nulli unquam prophetarum accomodare, sed uni duntaxat Salvatori Dominoque nostro poteris. Nam simul atque ille ad homines venit, Judæorum regia sublata est ; continuòque illorum princeps defecit, qui quidem majoribus suis succederet, atque ex legibus propriis illis præesset. (Eusebius , Demonst. evang., lib. iii , præmium , no 2.) Jacob quoque usquè ad ipsum permansurum esse regnum Judæorum his verbis prænuntiat. Non deficiet princeps ex Judà , et dux ex femoribus ejus, donec venerint quæ reposita sunt ei : et ipse est expectatio gentium. (S. Athanasius , de Incarnatione Perbi Dei, no 46. ) Alius iterùm tempus quo venturus erat, significavit his verbis : Non deficiet princeps de Judâ, neque duae de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est : et ipse erit expectatio gentium... Vide hanc etiam prophetiam congruere. Nam tùm advemit dùm jam deficerent principes judaici, et sceptro Romanorum subderentur , et sic implebatur prophetia quæ dicit : Non deficiet princeps de Judâ et duae de femoribus ejus , donec veniat cui repositum est, de Christo scilicet loquens. Nam statim atque natus est, ei descriptio illa prima facta est, imperantibus romanis Judæorum genti cùm eos sub imperii sui jugum egissent. Itemque aliud significatur his verbis : Et ipse erit expectatio gentium ; cùm advemisset enim , omnes gentes attraxit. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quòd Christus sit Deus , mo 3. ) Hujus autem ineffabilis misericordiæ manifestatio facta est, Herode apud Judæos jus regium tenente ; ubi legitimâ regum successione cessante, et pontificum potestate destructâ alienigenæ obtinuerunt prin

cipatum ; ul veri regis ortus ilfius prophetiæ vocaretur voce quæ dixerat : Non deficiet princeps eae Judâ, neque duae de femoribus ejus , donec veniat cui repositum est : et ipse erit expectatio gentium. (S. Leo, sermo Lxiii ; de passione Domini xiv, cap. 6.)

(133) Dan judicabit populum suum, sicut et aliae tribus Israël. ( Gen. xLix, cap. 16.)

(134) Non deficiet, inquit, princeps de Judâ, neque duae de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: erit expectatio gentium. Tamdiù , inquit, durabunt judaica et principes Judæorum, donec ille venerit. (S. Joannes Chrysost. in Genes., homil. Lxvii, n^ 2.)

(135) Vade, et congrega seniores Israël. (Juxtà Lxx senatum filiorum Israël. ( Erod. III, 16. )

(136) Et ait (rex) ad populum suum: Ecce populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. Venite sapienter, opprimamus eum , ne fortè multiplicetur, etc. ( Exod. 1 , 9, 1 o. )

(137) Tollite summam universæ cognationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomiIma singulorum; quidquid sexùs est masculini à vigesimo anno , el suprà omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu , et Aaron. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, quorum ista sunt nomina : de Ruben Elisur, filius Sedeur;.... de Judâ Naasson, filius Aminadab ;... de Nephtali Ahira, filius Emam; hi nobilissimi principes multitudinis, per tribus et cognationes suas, et capita exercitùs Israël. ( Num. 1 , 2 et seq. )

(138) Voyez num. ii, 3 et seq.

(139) Judices et magistratus constitues in omnibus partis tuis, quos Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut judicent justo judicio. (Deuter. xvi, 18. )

T. I. 1 1 .

(140) Et interim miserunt ad eos in terram Galaad Phinees, filium Eleazari, sacerdotis , et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. (Jos. xxii, 13, 14. ) (141) Cor meum dilexit principes Israël, qui propriâ voluntate obtulistis vos discrimini. Benedicite Domino, qui... sedetis in judicio. (Jud. v, 9, io.) (142) Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. (2 Reg. II, 4. ) (143) Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron , dicentes: Ecce nos; os tuum et caro tua sumus.... Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron ; et percussit cum eis rex David foedus in Hebron, coràm Domino : unxeruntque David in regem super Israël. (2 IReg. v, 1 , 3.) (144) Videns itaque populus quod noluisset eos audire, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? Vade in tabermacula tua, Israël ; nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël im tabernacula sua. ( 4 Reg. xii, 16.) (145) Auferam igitur regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus ; filio autem dabo tribum unam. (3 Reg. xi, 55, 36. ) (146) Iratusque est Dominus vehementer Israëli, el abstulit eos à conspectu suo ; et non remansit nisi tribus Juda tantummodò. (4 Reg. xvii, 18. ) (147) Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, $et de Cuthâ, et de Arath, et de Emath, et de Sepharnaim , et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël , qui possiderunt Samariam , et habitaverunt in urbibus ejus. ( 4 Reg. xvii, 24. ) (148) Josephe , Antiq. judaiques, liv. xi , chap. 5. (149) Voyez Daniel, chapitre liii. (150) Indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contrà omnium gentium consuetudinem faciens..... Videntes unam gentem rebellem adversùs omne hominum genus pervertis uti legibus. ( Esther, xiii , 4, 5. ) (151) Nos auteni à pessimo mortalium Judæos neci destinatos in nullâ penitùs culpâ reperimus, sed è contrario justis utentes legibus. ( Esther, xvi, 15. ) (152) Tu autem, Esdra, secundùm sapientiam Dei tui quæ est in manu tuâ, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui. Sed et imperitos docete liberè. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et regem regis diligenter, judicium erit de eo , sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certè in carcerem. ( 1 Esdr., vii, 25, 26. ) (135) Nunc itaque te hodiè eligimus esse pro eo nobis in principem et ducem, ad bellandum bellum nostrum. Et suscepit Jonathas tempore illo principatum. ( 1 Machab. ix, 3o, 3 1. ) Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos (Simonis) Et responderunt voce magnâ , dicentes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui pugna prælium nostrum ; et omnia quæcumque dixeris nobis, faciemus. (Ibid., xiii , 7 , 8 , 9. ) (154) Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum , miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem , et conscribere nos socios, et amicos vestros. ( 1 Machab. viii , 2o. ) (155) Jonathas, summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, spartiatis fratribus, salutem. ( 1 Machab., xii, 6.) (156) V. Joan., viii, 3 et seq. (157) V. Joan., ix, 1 et seq.

« ElőzőTovább »