Oldalképek
PDF
ePub

Ipsa comteret caput tuum; et tu insidiaberis caleameo ejus. ( Gen. iii, 14, 15. ) Il est bon d'observer qu'au lieu du mot ipsa conteret , là versiom des Septante traduit ipse conteret ; ce qui applique plus immédiatement à un homme descendant d'Eve, la partie de l'oracle divim relative à la tête du serpent &crasé. Les trois paraphrases chaldaiques sont conformes à cette interprétation. (1 16) Démonstration évang., propos. vii , n° 7. (1 17) Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter filium tuum et inter filium ejus. Ipse recordabitur tibi quod fecisti et à principio; et tu observabis eum in finem. ( Targum Onkelos in Genes. iii, 15.) Quin inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, inter semen filii tui et inter semen filiorum ejus. Et erit quandó erunt filii ipsius muiieris servantes præcepta legis , operam dabunt ut percutiant te ad caput tuum. Quùm autem relinquent præcepta legis, studebis ut mordeas eos in calcaneis ipsorum. Verùm erit illis medicina, tibi autem non erit medicina ; quia medicinam adhibebunt calcaneo in diebus regis Messiæ. ( Targum ; Jonathan , in eumdem teactum. ) Et erit quandö filii mulieris operum dabunt legi, et facerint mandata, studebunt tibi conterere caput, et occident te. Quandó autem relinquent filii mulieris legis præcepta , nec servabunt mandata , tu operam dabis ut mordeas eos in calcaneo ipsorum, et ità noceas eis. Verum erit remedium filiis mulieris; tibi verò serpenti nullum erit remedium ; quandò quidem futurum est ut ipsi alii aliis incolumitatem præstent, in calcaneo, in fine extremitatis dierum , in diebus ejus, nimirùm regis Messiæ. ( Targum hyerosolimitanum, in eumdem textum. ) (1 18) Scito prænoscens quod peregrinum sit semen tuum in terrâ non suâ ; et subjicient eos servituti, et affligent quadragentis annis. Verùmtamen gentem cui servituri sunt, ego judicabo; et post hæc egredientur cum multâ substantiâ. ( Gen. xv, 13, 14.) (1 19) Dixit autem Dominus ad Abraham : Egredere de terrâ tuâ et de cognatione tuâ, et de domo patris tui ; et veni in terram quam monstrabo tibi; faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et multiplicabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi; atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. ( Gen. xLi , 1 , 2 , 3.) (12o) Permemetipsum juravi , dicit Dominus, quia fecisti hanc rem , et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quæ est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes genles terræ, quia obedisti voci meæ. ( Gen. xxii, 16, 17, 18. ) (12 1) Ego ero tecum, et benedicam tibi ; et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham, patri tuo ; et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli ; daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes reges terræ. ( Gen. xxvi, 3, 4.) Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Terram in quâ dormis tibi dabo, et semini tuo; eritque semen tuum quasi pulvis terræ. Dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem ; et benedicentur in semine tuo cunctæ tribus terræ. ( Ibid., xxviii, 13, 1 4.) (122) Advertendum est igitur duas res promissas Abrahæ : unam scilicet quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus, quod significatur ubi dictum est : Vade in terram quam tibi demonstravero ; et faciam te in gentem magnam ; aliam verò longè præstantiorem, non de carnali sed de spirituali semine , per quod pater est, mon unius gentis Israëliticæ, sed omnium gentium quæ fidei ejus vestigia consequentur; quod promitti cæpit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terræ. (S. Augustinus, de Civit. Dei , lib. xvi, cap. 16. ) Abrahæ divinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur : Abraham erit in gentem magnam et multam , et benedicentur in eo omnes gentes terræ. Et hic duo illa brevissimè plenissimèque promissa sunt : gens Israël secundùm carnem , et omnes gentes secundùm fidem. ( Ibid., cap. 29. ) (123) Voyez Huet, Démonst. évang., proposit. vii, no 7. (124) Proindè qui putatis nulla esse judicia cur de Christo credere debeatis quæ non vidistis, quæ vidistis adtendite. Ipsa vos ecclesia ore maternâ dilectionis alloquitur : Ego, quam miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis, aliquandò non fui ; sed, in semine tuo benedicentur omnes gentes: Quandò Deus Abrahæ benedicebat, me promittebat; per omnes enim gentes in Christi benedictjone diffundor. ( S. Augustinus , de Fide rerum quæ non videntur, cap. iii, no 5. ) (125) Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros , dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis. ( Act. iii, 25, 26. ) (123) Providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ quia bemedicentur in te omnes gentes.... ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu..... Abrahæ datæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus quasi multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. ( Galat. iii, 8, 1 4, 16. )

(127) Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. ( Gen. xi, ix, 1.)

(128) Juda te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti ; requiescens accubuisti ut leo et quasi leæ

na. Quis suscitabit eum ? Non augferetur sceptrum de Judâ, et duae de femore ejus, donec veniat qui mittendus est , et ipse erit expectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum et ad vitem, ό fili mf, asinam suam, lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores, ( Gen. xLix, 8 et seq. )

(129) Voyez Huet, Démonstr. évang., propos. vii, no 7.

(130) Voici les divers textes de la prophétie de Jacob.

TExTE HÉBREU.

Non recedet virga de Judà, et legislator de inter pedes ejus, usquequò veniat. S. Hiloh., et ei obedientia populorum.

TEXTE SAMARITAIN,

Non auferetur sceptrum de Judâ et dux de vexillis ejus, donec veniat pacificus, et ad ipsum congregabuntur populi.

vERsio$ DES sEPT ANTE.

Non deficiet princeps ex Judà et dux de senioribus ejus, donec veniant quæ reposita sunt ei: ut ipse est expectatio gentium.

T ARGUM oNKELOS.

Non auferetur habens principatum à domo Judà, neque scriba à filiis filiorum ejus, usquè in sæculum, donec veniat Messias, cujus est regnum : et ei obedient populi. T ARGUM DE JON ATHAN.

Non cessabunt reges et præsides ex domo Judæ, et scribæ docentes legem ex semine ejus, usquè ad tempus quo veniet rex Messias, minor filiorum ejus; et propter eum colliquescent populi. Quàm pulcher est rex Messias, qui surrecturus est è domo Judâ!

TARGUM DE JÉRUSALEM.

Non deficient reges de domo Judâ, neque periti doctores legis de filiis filiorum ejus, usquè ad tempus quo veniet rex Messias, cujus est regnum : et ei subjicientur tandem omnes reges terræ. Quàm pulcher est rex Messias, qui surrecturus est è domo Judà !

ANCIEN N E TRADUCTION ARABE.

Non præteribit virga de Judâ, et legislator de sub imperio ejus, donec veniat is cujus ipse est, et ad quem congregabuntur populi.

ANciENNE TRADUCTioN SYRI AQUE.

Non deficiet sceptrum de Judâ, et expositor de inter pedes ejus, donec veniat is cujus illud est, et ipsum expectabant gentes.

(131) Non deficiet, inquit, princeps de Judâ, neque duae de femoribus ejus, donec veniant quæ reposita sunt ipsi , et ipse expectatio gentium. Sed

« ElőzőTovább »