Oldalképek
PDF
ePub

mo aut ejus patri respondentium loquitur. (S. Justinus , Apol. 1 , cap. 36.)

Qui non perceperit proprietatem personarum divinæ scripturæ, tùm eorum qui loquuntnr, tùm earum ad quas verba fiunt, multam illi oratio confusionem præbet, quærenti qu;enam persona loquatur, quænam audiat et quænam dicendi finem fecerit, cùm sæpè altera ad quam fit sermo , servetur et retineatur ; et alia ad eamdem loquatur, aut contrà maneat persona loquens, cùm ea ad quam erat sermo non ampliùs audiat, sed dictum tertia quædam excipiat. Interdùm ambæ mutantur, tàm loquens quàm audiens ; aut si adhùc ambæ manent, non apertè ostenduntur manere. Quid autem attinet exempla quærere singulorum , cùm prophetæ omninò istorum differentiâ sint pleni? Quæ etiam causa est non vulgaris, cur obscuritas dictorum non sit distincta : est autem is scripturæ mos ut ab uno sermone ad alium illicó transiliat; idque obscurè et confusè admodùm, prophetæ faciunt. (Orig. , è parvo tomo in canticum )

(io2) Et notandum est quod in prophetis, maximèque in Ezechiele et Jeremiâ, nequaquàm regum et temporum ordo servetur, sed præposterè quod juxtà historiam posteà factum sit priùs referri, et quod priùs gestum sit posteà. Aliud enim est historiam , aliud prophetiam scribere. (S. Hyeronimus , in cap. Jerem. xxi , lib. 4. )

Possumus autem hoc dicere, quod in prophetis nequaquàm historiæ ordo servetur, duntaxat nom in omnibus, sed aliquibus in locis. Neque enim narrant præterita, scd futura prænuntiant, prout voluntas Sancti Spiritùs fuerit. ( Idem, in cap. Ezech. xxx, lib. 9. )

(103) Prophetæ ideò obscuri sunt, quia personæ in his plurimæ commutantur. ( S. Hyeronimus , in cap. Is. xxi , lib. 5. )

Personarum mutatio maximè in prophetis difficilem intellectum facit. Quæ si suis locis et causis, temporibusque reddantur, plena fient quæ videbantur obscura. (Idem , in cap. viii Jerem., lib. 2. ) Hinc vel maximè obscuri sunt prophetæ, quia repentè dùm aliud agitur, ad alias personas mutatur. (Idem , in cap. ii verbum. ) Consuetudo prophetiæ est, nunc ista, nunc illa aspicere ; et ab illis in aliud subitò verba derivare. (S. Gregorius-Mag., in Ezech., lib. 1, Homil. 7, n° 1.) (io4) Nam ideò coetanei homines prophetias illorum descripserunt et servarunt, ut posteà eas legentes tanquàm eloquia Dei admirarentur; et utilitate perceptâ, non solùm ex reprehensionibus, admonitionibusque, sed etiam ex prædictionibus quas eventus docebat à divino spiritu fuisse editas, conformem tali doctrinæ pietatem exercerent, legique et prophetis obtemperarent. Atque hanc ob causam, quæcumque audientibus ad morum emendationem utile erat primo aspectu intelligi, ea prophetæ, juxtà Dei voluntatem, nullâ obscuritale protulerunt. (Origenes contrà Celsum, lib. vii , no io. ) (io5) Quamvis enim tutè per prophetias prædicatum fuisset Christum esse passurum, ac posteà omnibus imperaturum , id tamen à nemine intelligi poterat, donec ipse discipulis persuasit hæc in scripturis nominatim esse prædicata. Clamabat enim antequàm in crucem ageretur : Oportet filium hominis multa pati, et rejici à scribis et pharisæis, et crucifigi, et tertiâ die resurgere. (S. Justinus , Dial. cum Tryphone, cap. Lxxvi.) Omnis enim prophetia, priusquàm habeat effectum, enigmata et ambiguitates sunt hominibus. Cùm autem venerit tempus, et evenerit quod prophetatum est, tunc prophetiæ habent liquidam et certam expositionem. ( S. Iraeneus contrà haer., lib. Iv, cap. 26, n° 1. )

Successerunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora ; sed ità dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque volumen quo tecta est veritas in libris antiquorum tunc tolleretur, quandö ipsa veritas è terrâ oriretur. (S. Augustinus, enarr. in psalm. xCvIII, n° I. )

Obscura enim olim haec (prophetia) Judaeis fuit, ut litterarum monumentis prodita benedictionis gentium memoria servaretur. At ubi praedictae eventu comprobatae, et scriptae res confirmatae sunt , tunc in reliquum aperta, et perspicua facta sunt oracula prophetarum. Quicumque enim propheticos libros legunt, ab ipsis rebus interpretationem percipiunt. ( Theodoretus, in Ezech. Argumentum. )

(1o6) Cette vérité ne peut pas être coutestée, et n'est - pas contestée par les rabbins modernes. D'ailleurs, plusieurs de nos écrivains, très-versés dans la connaissance des ouvrages rabbiniques, l'ont démontrée en rapportant des passages formels de ces ouvrages. On peut consulter entr'autres la Démonstration évangélique de Huet. Ce savant auteur établit, dans sa septième proposition, qu'il y a eu dans l'ancienne loi beaucoup de prophéties relatives au Messie, de l'aveu des anciens docteurs Juifs. Dans sa neuvième proposition, il montre l'accomplissement de toutes ces prophéties dans la personne de JésusChrist. Que l'on parcoure aussi les paraphrases chaldaïques écrites vers le temps de Jésus-Chrit, on verra quelle était alors sur l'objet de ces prophéties l'opinion de la nation juive et de ses docteurs.

(1o7) Voyez Dissertation sur les miracles du christianisme, seconde partie, chap. Iv, n°° 16 et 17.

(1o8) 4 Reg., cap. III, vers. 15 et seq.

(1o9) Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra à Domino. ( Osee, 1, 2. ) (1 1 o) Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? Nùm ego et mater sua, et fratres tui, adorabimus te super terram ? ( Gen. xxxvii , io.) Et mutuò loquebantur : Ecce somniator venit. (Ibid., 19. ) ( i 1 1) Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium te vidisse dicat, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit: Eamus, ut sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetæ illius, vel somniatoris. (Deuter. xiii, 1 , 8, 3. ) (1 12) At enim veritatis expertes non putant his (prophetis) esse credendum. Illos enim non divinos, sed humanos fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo præconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt; at quia impleta esse, implerique quotidiè eorum vaticinia videmus, et in unam sententiam congruens divinatio, docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotæ, non modò futura prædicare, sed etiam cohærentia loqui possit ? ( Lactantius divin. Instit. , lib. I, cap. 4.) (1 13) Si semper in prophetis esset sermo Dei, et juge in pectore eorum haberet hospitium, nunquàm tam crebrò Ezechiel poneret, Et factus est sermo Domini ad me , dicens. Sed ob humanam fragilitatem, et vitæ hujus necessitates, interdùm recedebat ab eis. (S. Hyeronimus, in cap. xxxiii Ezech., lib. ir. ) Alii namque prophetiæ, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quiahæc ipsa dona mon semper in mente eodem modo sunt, liquidè ostenditur quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquandò utiliter substrahitur. Nam si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, nimirùm Elisaeus propheta non diceret : Demitte eam; anima enim ejus in amaritudine est; et Dominus caelavit à me verbum. ( S. Gregorius-Mag. , Moral., lib. III, cap. 56, n° 89. ) Prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat, quia sicut de Spiritu Sancto scriptum est, Ubi vult spirat, ita sciendum est quia et quandò vult, aspirat.... Quod omnipotens Deus magnae pietatis dispensatione disponit. Quia dùm prophetiae spiritum aliquandò dat, et aliquandò substrahit, prophetantium mentes et elevat in altitudine, et custodit in humilitate : ut, et accipientes spiritum , inveniunt quid de Dei sint ; et rursùm prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid sint de semetipsis. (Idem , Dial. , lib. II, cap. 21.) (1 14) Ce qui porta ( les Juifs ) principalement à s'engager dans cette malheureuse guerre, fut l'ambiguité d'un autre passage de la même écriture, qui portait que l'on verrait en ce temps-là un homme de leur contrée commander à toute la terre. Ils l'interprétèrent en leur faveur; et plusieurs même des plus habiles y furent trompés, car cet oracle marquait Vespasien, qui fut créé empereur lorsqu'il était dans la Judée : mais ils expliquèrent toutes ces prédictions à leur fantaisie, et ne reconnurent leur erreur que lorsqu'ils en furent convaincus par leur entière ruine. ( Josephe, Guerre des Juifs, lib. vI, chap. 51 , à la fin. ) (1 15) Et ait Dominus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrœ. Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Inimitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius.

« ElőzőTovább »