Oldalképek
PDF
ePub

Pretereà voluntas fingendi eorum est, qui opes appetunt, qui lucra desiderant : quæ res procul ab illis sanctis viris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam vitæ necessariis, non modò in futurum, sed ne in diem quidem laborarent; contenti ex temporali cibo quem Deus subministrasset : et hi non modo quæstum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus, atque mortem. (Lactantius , divin. Instit., lib. 1, cap. 4.) Beati prophetæ, cum haud mediocri curâ de his quæ nos spectant afficerentur, ut post spiritu afflati, accuratèque res considerantes, obsecrarunt ut Dei Verbum hominibus adjutor ac redemptor adveniret; ipsi nimirùm ac quidem soli, tribuentes ut Deo, eos qui ad extremam calamitatem pervenerint salvare. Fuerunt enim optimarum rerum magistri , salutisque viam præmonstrantes, sapientes, atque industrii. Quo enim non laudis genere floruerunt? (S. Cyrillus Aleae., in Erod., lib. 1, art. de Pisione Moysis in rubo.) (88) Voyez Isa. xx, 2, 3; Jerem. xiii, t et seq.; xix, 1, 2 ; xxvii, 2 et seq. ; xLiii, 8 et seq.; Ezech. iir , 1 et seq. ; xii , 3 et seq.; xxiv, 3 et seq. ; Osée 1 , 2 et seq. ; etc. Voltaire, Philosophie de l'histoire, chap. xLiii, reconnait que la manière d'exprimer par des actions ce que l'on voulait faire entendre était très-usitée parmi les orientaux ; et il en rapporte des exemples tirés de l'histoire, soit sacrée , soit profane. (89) Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Animadvertet parabolam, et interpretationem , verba sapientium, et aenigmata eorum. (Prov. 1 , 5, 6.) Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens et in prophetis vacabit. Narrationem virorum mominatorum conservabit': et in versutiis parabolarum

simul introibit; occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. (Ec. xxxix, 1 , 2 , 5.) (go) Ob hujusmodi igitur conjecturas primum praestructionem eorum depellam quâ volunt omnes prophetas per imagines concionatos : Quando si ita esset, nec ipsæ quidem imagines distingui potuissent, si mon et veritates prædicatæ fuissent, ex quibus imagines delinquarentur. Atque adeò, si omnia figuræ, quid erit illud cujus figuræ ? Quomodó speculum obtendes, si nusquam est facies ? Adeò autem non omnia imagines, sed veritates ; non omnia umbræ, sed et corpora : ut in ipsum quoque Dominum insigniora quâque luce clariùs prædicarentur. (Tertullianus de Resurr. carnis , cap. xx.) (91) Voyez Dissertation sur les miracles qui servent de fondement à la religion, première partie, chap. iv, no 37, 38. (92) Nùm cùin sors illa edita est opulentissimo regi Asiæ, Cresus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim , hostium vim sese pervasurum putavit : pervertit autem suam. Utrùm igitur eorum accidissel, verum oraculum fuisset. Cur autem hoc credam unquam editum Creso? Aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio ? Non minùs ille potuit de Creso, quam de Pyrrho fingere Emnius. Quis est enim qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum : Aio te, Æacide , Romanos vincere posse. (Cicero, de Divinatione, lib. ii, cap. 56. ) (93) Quæ si signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intelligeremus quid esset eventurum , apertè declarari oportebat : aut ne occultè quidem , si ea sciri nolebant. ( Cicero , de Divinatione, lib. ii , cap. 25. ) (94) Quæ quia vidit Porphyrius universa, completa et transacta negare non poterat, in hanc proT. I. 1 1

rupit calomniam, ut ea quæ in consummatione mundi de Antichristo futura dicuntur, propter gestorem in quibusdam simillitudinem sub Antiocho Epiphane impleta contendat : cujus impugnatio testimónium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis`hominibus non videatur futura dixisse, sed narrasse præterita. (S. Hyeronimus, PraeJfat. in Danielem. ) (95) Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui benè facitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. (2 Petr. 1, 1g.) (96) Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usquè ad præfinitum tempus. (Dan. xii, 9.) (97) Et nunc dixi vobis prjüs quam fiat, ut cùm factum fuerit, credatis. (Joan. xiv, 29.) (98) Sed quemadmodùm providentia apud eos qui eam probè per{ecerunt, nihil quidquam detrimenti capit ob ea quæ non comprehenduntur; ità neque scripturæ divinitati, per eam totam diffusæ quidquam detrahitur, ex eo quod ingenii nostri imbecillitas in unâquâque dictione minimè possit pervenire ad arcanum sententiarum splendorem, in humili et abjectâ locutione delitescentem. (Orig., de Princip., lib. iv, no 7.) (99) Quod si legere volueris, probabis quantæ difficultatis sit divimam scripturam , et maximè prophetas intelligere, et interpretum vitio , quæ apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere vitio. (S. Hyeronimus, epist.xxxi, ad Pammachium.) Quænam igitur est secunda causa propter quam difficilius Vetus est Testamentum quam Novum : non habemus nativo nostro idiomate scriptum apud nos Vetus Testamentum; sed aliâ quidem linguâ compositum est, alia verò nos illud legendum habemus: nam à principio hebraico scriptum est idiomate ; nos au

tem graecâ linguâ xpressum accepimus. Cùm verô in alteram linguam interpretatione translatum fuerit, maximam habet difficultatem. (S. Joannes Chrysost., de Prophet. obsc. , Homil. II, n° 2.) (ioo) Duas itaque causas eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris: Unam, quâ futura interdùm pro jam transactis enuntiatur. Nam et divinitati competit, quæcumque decreverit, ea perfecta reputare ; quia non sit apud illum differentia temporis, apud quem uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticæ magis familiare est id quod prospiciat, dùm prospicit jam visum atque ità jam expectum, id est omni modo futurum demonstrare, sicut per Esaiam : Dorsum meum posui in flagellâ, maxillas autem eas in palmas. Faciem meam non averti à sputaminibus. (Tertullianus adv. Marcion , lib. iii , cap. 5.) Non est autem ex eo perturbatio intelligentiæ suscipienda, quod quædam ex præterito prophetæ locuti sunt. Jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem, et frequenter edidimus ; Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt; et cujus tam fidelis præscientia est, ut quæ nundùm gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta , et pro præteritis habeantur et gestis. (S. Hilarius in psalm. cxxii , no 1 o. ) Nec dubitandum quod præteritum posuit quod erat futurum. Hæc enim consuetudo est prophetiæ, ut quæ futura sunt, vel quasi præsentia, vel quasi facta dicantur. (S. Ambrosius, de Fide, lib. 1 , cap. 15, no 97.) Mos enim hic est prophetarum, ut multis in locis, tamquàm præterita , futura prædicunt. Nam quemadmodùm fieri nequit ut quæ jam non evenerunt non eveniant , ità neque ut hoc , tametsi futurum est non eveniat. Proptereà nimirùm per speciem temporis præteriti ut hâc ratione fieri non posse significent quin exitum habeant, ac prorsùs eveniant. Sic David , crucem designans, aiebat : Foderunt manus meas et pedes meos ; non dixit fodiunt, sed foderunt. ( S. Joannes Chrysost. in illud : Pater, si possibile est , n° 1. ) In prophetiâ benè miscentur futura præteritis, quo utrùmque significetur. Quin ea quæ ventura prophetantur, secundùm tempus futura sunt; secundùm scientam verò prophetamtium, jam profactis habenda. Miscentur quoque præsentis temporis verba. ( S. Augustinus , enarr. in psalm. iii, n^ 5.) Consueverunt sancti prophetæ sæpè numero etiam videre quo pacto olim evenient, quæ ab ipsis prænuntiamtur, et ea tantùm non præsentia et reipsâ intueri, quæ multis post temporibus patebunt, ut beatus Isaias. (S. Cyrillus Alex. , Comment in Mich., cap. 2. ) Quæ multis post sæculis gesta sunt, sanctis prophetis ità præmonstravit, ut non dicerent audivimus, sed vidimus. ( Theodoretus in Is. , cap. liii.) Quod idcircò à Domino quasi præteritum describitur, quia quidquid foris futurum est in opere , intùs jam factum est in prædestinatione. (S. GregoriusIMag., Moral., lib. xxviii, cap. 5, n° 14. ) Proptereà, Sancto Spiritu repletus, quasi transacta narrat quæ facienda prævidet: quia et in prædestinatione jam facta sunt quæ adhüc in opere sequuntur. ( Idem, in Ezech., lib. 1, Homil. 1 o , n° 26.) (1o 1) Sed cùm prophetarum verba velut aliquâ ex personâ efferri auditis, non ab his qui afflati sunt, sed ab eo quod illos movebat verbo divino dicta existimate. Interdùm enim prænuntiantis more futura exponit ; interdùm ut ex personà Domini omnium, et patris Dei loquuutur; interdùm ut ex personâ Christi, interdùm ut ex pcrsonâ populorum , Domi

« ElőzőTovább »