Oldalképek
PDF
ePub

Enim verò quorum aliter nulla nobis unquam à judæis, suorum nobis oraculorum cognitionem invidentibus, copia fieret, eorum divino consilio provisiam interpretationem accepimus; atque ab illis. ipsis qui plurimùm apud eos, cum prudentia, tum gentilitiarum quoque litterarum scientia præstabant, elaboratam........ Cùm enim jam Salvatoris nostri tempora viderentur propiùs advenire, conducebatque maximè saluti omnium gentium quæcumque à prophetis scripta fuerant intelligere, per linguam græcam, quam ferè omnes gentes intelligunt, judaïcam scripturam universis proposuit. Aut enim post Salvatoris nostri tempora non habuissemus, judæis ex invidiâ occultantibus; aut corruptiores nobis dedissent, aut, si recta habere potuissent, in suspicionem facilè traductores vocarentur. Salvator ergò noster, qui ut Deus omnia providebat, optimâ dispositione usus, Ptolomeo Egyptiorum regi traducendorum librorum cupiditatem injecit. (Eusebius, Præpar. evang., lib. v111, cap. 1.)

Pensées de Pascal chap. xv, n.o 2.

(80) Ducam igitur initium à primo apud nos propheta et legislatore Moyse. Ac priùs quidem quibus temporibus fuerit ex gravissimis apud vos testimoniis exponam. Nam non modo ex divinis apud nos historiis, quibus nondum ob veterem majorum errorem, assentiri vultis, hæc demonstrare non aggredior, sed etiam ex vestris, ac nihil ad religionem nostram pertinentibus: ut intelligatis omuibus apud vos, sive sapientibus, sive poetis, sive historia scriptoribus, sive philosophis, sive legislatoribus, antiquiorem fuisse primum religionis nostræ magistrum Moysem; quemadmodùm nobis declarant historia Græcorum. (S. Justinus ad Græcos cohort., cap. 1x.) Si quem audistis interim Moysem Argivo Inacho ætate est quadringentis penè annis. Nam et septem

minus Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum prævenit. Mille circiter annis cladem Priami antecedit. Possent etiam dicere quingentis ampliùs et Homerum habens quos sequar. Cæteri quoque prophetæ etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus, et legiferis et historicis. (Tert. Apol., cap. xIx.) (81) Ante Dominum Jesum Christum Joannes præmissus est: missi sunt prophetæ per s periora sæcula; nec defuerunt qui Christum prædicarent. Tantus enim judex venturus erat, ut multi deberent præire præcones. Ab ipso porsùs exordio generis humani non cessavit se Christus prophetare, et venturum prænuntiare. (S. Augustinus, sermo cccix inter dubios, in nat. S. Joan-Bapt. 1, no 1.)

(82) Propterea ergo, velut ore uno, et lingua una, tum de Deo et mundi origine, tum de hominis creatione, et animæ humanæ immortalitate, et de futuro post hanc vitam judicio, tum de omnibus rebus quarum nobis cognitio necessaria est, summâ et secum ipsis constantiâ, et inter se consentione nos docuerunt; idque cum variis locis et temporibus divinam nobis doctrinam traderent. (S. Justinus ad Græcos cohort., cap. VIII.)

Videre est quam amica inter se et consona, prode phetæ omnes locuti sunt, uno et eodem spiritu, singulari Dei imperio, mundi origine, et hominis creatione pronuntiantes...... Et quid multitudinem prophetarum enumerem, qui et multi fuerunt, de rebus innumeris amicè inter se, el consentaneè dixerunt. (Theoph. Antioch. ad Antol., lib. 11, c. 35.)

et

Quanto igitur magis veritas à nobis cognoscitur, qui à sanctis prophetis, sancto Dei spiritu plenis didicimus. Hinc consona omnes prophetæ, et amica inter se dixerunt, ac futuros totius mundi eventus prænuntiarunt. Ipse enim prædictarum rerum et jam

perfectarum eventus potest discendi, veļ potiùs veri cupidos edocere vera esse, quæ ab illis de temporibus et annis ante diluvium clapsis prædicta sunt; quo modo scilicet se habeat ad origine mundi ad nostram ætatem series. (Ibid., lib. 1, cap. 17.)

Confirmat autem fidei nostræ veram et salutarem professionem, idem atque unus in plurimis spiritus prophetiæ, per successiones et intervalla non demutans religiosæ doctrinæ prædicationem. (S. Hilarius, de Trinit., lib. v, no 38.)

(83) Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergò ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum; ut adducerem te super eos. (Ezech. xxxvIII, 17.)

Et incipiens à Moyse et omnibus prophetis, interpretabantur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. (Luc. XXIV, 27.)

Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum: (Act. x, 43.)

Venit ergò Jesus-Christus, non ab uno propheta, sed ab omnibus prænuntiatus. Et Celsi ignorantia fuit Judæum introducere dicentem ab uno propheta Christum prædictum fuisse. (Origines contrà Celsum, lib. It, n° 79.)

Ne obliviscaris nostrî, quibus de futuro adventu tuo omnium prophetarum ora cecinerant. (S. Hyeronimus, Comment. in Isaiæ, cap. xiv, lib. 3.)

De omnium nostrûm servatore Christo semper frequens sermo est apud sanctos prophetas: nec admonere destiterunt ; sed perspicuò denuntiarunt suis temporibus venturum in humanâ formâ Deum Verbum, et miracula operaturum divinitùs. (S. Cyrillus Alex., Comment. in Is., lib. v, tom. 1.)

(84) Omnem propheticum sermonem ex divini

spiritûs instinctu profectum non in obscuro est, cum legimus, Hæc dicit Dominus; et iterùm : Audite verbum Domini; et rursùm : Quoniam Deus locutus est; et in eodem: Os Domini locutum est ista. (S. Hilarius, tract. in psalm. xxxvIII, no 1.)

Mos erat omnibus qui Dei dicta in alios transmittebant, illud ante omnia constituere, se nihil à semetipsis loqui; sed divina se proferri oracula et scripta ex cœlis delata. (S. Joannes Chrysost., expos. in ps. cix, no 2.)

(85) Voyez Js. vi, 8, , 9; Joan. 1, 4 et seq; Ezech. III, 4 et seq.; et alibi.

(86) Voyez Osée, I 1; Joël, 1, 1; Jonas, 1, 1; Mich., 1, 1; Sophon., 1, 1; Agg., 1, 1; Zachar, 1, 1; Malach., 1, 1; et alibi.

(87) Extitere longè ab hoc tempore viri quidam istis omnibus qui philosophi æstimantur antiquiores, beati et justi et Deo cari, qui spiritu sancto afflante locuti sunt, et futura vaticinati sunt, quæ quidem nunc fiunt prophetæ vocantur. Hi verum soli et viderunt, et hominibus nuntiarunt, neminem metuentes, neminem reveriti, nec gloriæ cupiditate victi. (S. Justinus, Dial. cum Tryphone, cap. VII.)

Sed Dei homines, cum à sancto spiritu efferrentur, ac prophetæ essent, divinitùs docti et sancti et justi fuerunt, utpotè à Deo afflati et eruditi. Quamobrem hâc etiam mercede dignati sunt, ut Dei instrumenta fierent, et sapientiam quæ ab eo est caperent. (Theophilus ad Antolycum, lib. II, cap. 9.)

Verum è judaicis prophetis, alii ante sapientes erant quam prophetiæ donum acciperent, alios prophetia illustravit et sapientes fecit. Hi vitæ genus sectati difficile amitatu, constans, liberum, et mortis periculorumque metu inconcussum, fuerunt à providentiâ electi, quibus divinus Spiritus, ejusque eloquia committerentur. Docet enim ratio tales esse

debere summi Dei prophetas, quibus cum constans Antistenis, Crateris, Diogenisque gravitas pro ludo habebitur. Propter veritatem et libertatem in reprehendentis peccatoribus, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terræ; quibus dignus non erat hic mundus; intenti semper in Deum, Deique invisibilia, quæ, cum sensibus non videantur sempiterna esse necesse est. Singulorum prophetarum vita litteris mandata est: sed satis est in præsentiâ perpendere qualis vita fuerit Moysis, cujus in lege prophetias habemus, qualis vitæ Jeremiæ, quam prophetiarum ejus nomine notus liber repræsentat; qualis Isaiæ, qui inauditâ austeritate tres annos nudus et discalceatus ambulavit. Puerorum etiam, videlicet Danielis ejusque sociorum vitam considera, quam austera fuerit; qui ab animatis abstinentes, aquâ et leguminibus vescebantur. Si antiquiora considerare putes, evolve vitam Noë, cujus prophetiæ sunt; Isaaci, qui filio suo benedictionem prophetiæ impertiit; Jacobi, qui duodecim filiis dixit: Venite, ut annuntiem vobis quæ futura sunt in novissimis diebus. Hi, sicut alii innumeri, qui Dei fuerunt prophetæ, prædixerunt etiam quæ ad Jesum pertinent........ Quo circà nihil facimus Pithiæ, Dodonidum, Clari, Branchidarum, Ammonis, aliorumque sexcentorum, qui vates habiti sunt prædictiones. Ideò autem quæ in Judæà prænuntiata sunt admiramur, quia videmus illorum hominum severam, constantem, honestam vitam, fuisse dignam divino spiritu, qui singulari ratione, nec simile quidquam habente dæmoniorum prædictionibus, res futuras præsignificat. (Origenes contrà Cels., lib. vii, no 7.)

« ElőzőTovább »