Oldalképek
PDF
ePub

admirationi sunt. ( Orig. contrà Cels., lib. vII, n° 3.) (61) Enim verò quaecumque ab istis sine ullâ responsi ambiguitate praedicta sint, non ex praesentione quâdam, et scientiâ futurorum, sed ex aliquâ tantum conjiciendi vi prononciata ex iis infinita, planè deprehensum esse, immô propè dixerim omnia, prœdictionis sœpiùs veritate caruisse; cùm res contrarium oraculo finem, et exitum habuissent. Nisi verò, quod rarò admodùm, atque unum ex infinitis aliquid, aut casu fortuito, aut spe aliquâ, futurum, augurata contigerit, id veritatis opinionem oraculo conciliet. (Eusebius, Praepar. evang. , lib. Iv, cap. 12, init. ) Et verò integrae quoque, ac praecipui nominis philosophorum sectae, hujus opinionis duces ac vindices extitere. Puta qui ex Aristotelis disciplinâ prodierunt; et quotquot deinceps peripatetici nominati sunt, nec non cynici et epicurei, quos equidem mirari eo nomine plurimum soleo, quod, cum Graecorum in moribus ab ipsis incunabulis educati fuissent, ac deos esse quos antè diximus pueri à suis quique parentibus accepissent, nunquam ta.men erroribus illis irretiri ullo modo potuerint. Sed potiùs quae passim jactabantur oracula, quaeque omnium concursu populorum vaticinia celebrabantür, ea, non modo vanitatis ac mendacii coarguerint, sed etiam exitii potiùs quam utilitatis ullius causas esse demonstrarunt. (Ibid. , versùs finem. ) (62) Et in totâ prophetiâ hoc ipsum tractat. Hoc enim maximè opus Dei est, quod non possint daemones imitari ; etiamsi admodùm contendant. Nam in miraculis potest species quaedam decipere; futura verò accuratè praedicere umius immortalis naturœ est. Quod si id daemones aliquandò fecerint, insipientes fallendo fuerunt ; undè et vaticinia eorum semper , falsa deprehenduntur. (S. Joannes Chrysost. in Joan., homil. xIx , al. xvIII, n° 2, )

(63) Hoc autem significat quod post adventum Christi omnia idola conticuerint. Ubi Apollo delphicus et Loxias Delius ? Qui et clarius, et cætera idola futurorum scientiam pollicentia, quæ reges potentissimos deceperunt ? Cur de Christo nihil potuerunt prædicare, nihil de apostolis ejus, nihil de ruinis et abolitione templorum ? Si ergò suum interitum non potuêre prædicare, 'quomodó aliena, vel bona, vel mala potuerint nuntiare ? Quod si aliquis dixerit multa ab idolis esse prædicta, hoc sciendum, quod semper mendacium jumxerint veritati, et sic sententias temperaverint, ut seu boni, seu mali, quid accidisset, utrùmque possit intelligi; ut est illud Pyrrhi regis Epirotorem : Aio te, Æacida, Romanos vincere posse: et Cræsi: Craesus trangressus Halym maxima regna perdes. (S. Hyeronimus, comment. in cap. xlii Isaiæ , lib. xii. ) (64) Igitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus anmuntiabatur jam venerit , an venturus adhuc speretur. Quod ipsum, ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quandò venturum Christum prophetæ annuntiaverunt; ut si ista tempora recognoverimus, venisse cum sine dubio, ipsum esse credamus quem venturum prophetæ canebant; in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur. Et cùm constiterit venisse indubitatè, etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum novum in ipso, et per ipsum nobis dispositum non diffileamur. (Tertullianus adv. Judæos, cap. vii.) (65) Superest, ut illud dicamus, quod ea quæ præcedunt in aliis, juxtà veritatem et ad impletionem referuntur ad Christum. (S. Hyeronimus, comment. in Osee , lib. iii, cap. 1 1.) Quocircà, sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac et Jacob, et quæcumque alia signa, vel dicta prophetica, in sacris litteris præcedentibus facta sunt, ità etiam cæteræ ab isto regum tempore prophetiæ, partim pertinent ad gentem carnis Abrahæ, partim verò ad illud semen ejus, in quo benedicuntur omnes gentes cohæredes Christi, per testamentum novum, ad possidendam vitam æternam regnumque cœlorum. Partim ergò ad ancillam, quæ in servitute generat, id est terrenam Jerusalem , quæ servit cum filiis suis; partim verò ad liberain civitatem Dei, id est veram Jerusalem æternam in coelis, cujus filii homimes secundùm Deum viventes peregrinantur in terris. Sed sunt in iis quædam quæ ad utramque pertinere intelliguntur ; ad ancillam propriè, ad liberam figuratè; tripartita itaque reperiuntur eloquia prophetarum. Siquidem aliqua sunt ad terrenam Jerusalem spectantia, aliqua ad cœlestem, non nulla ad utramque. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xvii, cap. 5.) (66) Et dominabitur à mari usquè ad mare, et à flumine usquè ad terminos orbis terrarum,... et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei... Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. ( Ps. Lxxi, 8, 1 1, 17. ) (67) At regem quidem illustrem et magnum fuisse Salomonem, sub quo templum illud quod vocatur Jerosolymitanum constructum fuit haud ignoro. Sed nihil de his quæ in psalmo dicuntur illi contigisse liquet. Nam nec omnes reges eum adoraverunt, nec usquè ad terminos orbis terrarum regnavit, nec inimici ejus coràm illo cadentes terram linxerunt. (S. Justinus , Dial. cum Tryphone, cap. XLI.) Sed et hic psalmus Salomoni canere dicitur, quæ tamen soli competunt Christo. Docere non poterunt etiam cætera non ad Salomonem, sed Christum pertinere. Descendet, inquit, tanquam imber super villas, et velut stillæ stillantes super terram ; Pla

cidum descensum ejus, et insensibilem describens
de coelo in carnem : Salomon autem , etsi descendit
aliundè, non tamen sicut imber, quia non de cælo.
Sed simpliciora quæque proponam : Dominabitur,
inquit, à mari ad mare , et à flumine usquè ad ter-
minos terræ. Hoc soli datum est Christo: cæterum
Salomon et modicæ Judææ imperavit. Adorabunt il-
lum omnes reges: quem omnes, nisi Christum ? Et
servient ei omnes nationes : cui omnes, nisi Chriso ?
Sit nomen ejus in ævum: cujus nomen in ævum, nisi
Christi ? Antè solem manebit nomen ejus: antè so-
lem enim sermo Dei, id est Christus. Et benedi-
centur in illo universæ gentes : in Salomone nulla
natio benedicitur ; in Christo verò omnis. ( Tertul-
lianus adv. Marcion., lib. v, cap. 9.)
Cui concordat etiam illud quod in septuagesimo
primo psalmo de Christo canitur, qui erat de semi-
ne Salomonis oriturus; quod quidem in hunc mo-

dum se habet : Orietur in diebus ejus justitia , et , *

abundantia pacis, donec auferatur luna ; et dominabitur à mari usquè ad mare , et à flumine usquè ad terminos orbis terræ. Hæc enim de filio Salomonis dicta sunt. (Eusebius, Demonst. evang., lib. viir. ) Præter libros divinæ historiæ ubi regnasse narratur (Salomon), psalmus etiam Lxxi titulo nominis ejus inscriptus est, im quo tam multa dicuntur, quæ omninò ei convenire mon possumt ; Domino autem Christo apertissimâ perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo fignra adumbrata sit; in isto autem ipsa veritas præsentata. Notum est enim quibus terminis conclusum fuerit regnum Salomonis ; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam : Dominabitur à mari usquè ad mare , et à Jlumine usquè ad terminos orbis terrarum; quód in Christo videmus impleri. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xvii, cap. 8, n° 2. )

(68) Omnes enim prophetæ, et lex usquè ad Joannem prophetaverunt. (Matth. xi, 13. ) (69) Finis enim legis Christüs, ad justitiam omni credenti. (Rom. x, 4. ) Hæc autem omnia in figurâ contingebant illis : : scripta sunt autem ad corruptionem nostram in quos fines sæculorum devenerunt. ( 1 Cor. x , 1 1. ) Lex pædagogus noster fuit in Christo. ( Galat. iir, 24. ) . . Umbram enim habens lex futurorum bonorum , non ipsam imaginem rerum. (Hebr. x, 1. ) (7o) V. entr'autres, Origenes contrà Celsum, lib. 1 1 , no 84; in Levit. Homil. x , no 1 ; Comment. in Matth., tom. x , no I o. S. Athanasius, Orat. i , contrà Arianos, no 59. S. Hilarius in psalm. cxviit, litt. 16, n° 15; de Trinit., lib. v, n° 17. S. Cyrillus Hierosol., Cathech. xvii, cap. 29. S. Basilius, de Spiritü sancto, cap. xxi, no 52. S. Ambrosius, enarr. in psalm. Lxiii, no 57. S. Hyeronimus, epist. ad evangelium, in cap. xi Jeremiæ, lib. 1 1 ; in cap. v epist. ad Galat., lib. 11; in cap. v, epist. ad Ephes., lib. ii. . S. Joannes Chrysost. in Joan., Homil. xv et xvi, no 3. S. Augustinus, enarr. in psalm. Lxxxiv, n° 4 ; in psalm. xcvi, no a ; sermo xLvi de pastor., n° 35; sermo cLx de verbis Apost., mo 6; de Civit. Dei, lib. vii , cap. 32 ; contrà Faustum, lib. xvi, cap. 9 et 28; de Trinitate, lib. iv, cap. 7, no 1 1; de cathechisandis radibus, cap. 1 i 1 , no 6. S. Cyrillus Alex., de Ador. in spiritu et veritate, lib. vi , circà med. S. Gregorius-Magnus, Moral. præfat., cap. vi, no 1 4 ; in Ezech. lib. 1 , homil. 6, no 15. (7 1) S. Augustinus, de Prædest. sanclorum, no 17.

« ElőzőTovább »