Oldalképek
PDF
ePub

sine ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quæ sunt indicia clariora, quàm ea quæ nunc videmus prædicta et impleta? (S. Augustinus de fide eorum quæ non videntur, cap. III, no 5.)

(29) Manifestum est quia patriarchæ et prophetæ, qui etiam præfiguraverunt nostram fidem, et disseminaverunt in terrâ adventum Filii Dei, quis, ac qualis erit; ut qui posteriores erunt futuri homines habentes timorem Dei, facilè susciperent adventum Christi, instructi à lege et prophetis. (S. Irenæus cont. hæres lib. iv, cap. 23, no 1.)

(30) Post hæc, nescio quomodò, velut datâ operâ, prætermittit argumentum quo maximè ea quæ ad Jesum spectant confirmantur, nempè illum à judæorum prophetis, à Moyse et ab iis qui antè et post Moysen vixerunt, fuisse prænuntiatum. Opinor, non potuit refellere argumentum indè ductum, quòd neque judæi, neque ulla unquam hæresis, Christum prædictum esse negaverint. (Origines contra Celsum lib. II, n° 13.)

(31) Neque meis ratiocinationibus attende sophismatis enim fortè illudi possibile. Verùm, nisi prophetarum de re unâquâque acceperis testimonia, his quæ dicuntur nè crede. Nisi de virgine, et de loco, et de tempore, et de modo didiceris ex divinis scripturis, nè accipias ab homine testimonium. In eum enim qui nune adest et docet, potest quidem suspicionis non nihil cadere. At, eum qui antè mille et eò ampliùs annos prophetavit, quisnam mente præditus suspectum habere queat? (S. Cyrillus hierosol. cathech. xII, cap. 5.)

(32) Et hanc vocem nos audivimus de cœlo allatam, cùm essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem (2 petr. 1, 18, 19.)

(33) Quis enim nostrûm non miretur delatâ

voce de cœlo certiorem propheticum sermonem ab apostolo dictum esse? Certiorem sanè dixit, non meliorem, non veriorem. Tàm enim verus ille sermo de cœlo, quàm sermo propheticus, tàm bonus, tàm utilis. Quid est ergò certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles, qui detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quæ fecit. Possunt ergò infideles etiam istam vocem delatam de cœlo, per conjecturas humanas et illicitas curiositates, ad magicas artes referre; sed prophetæ antè fuerunt; non dico antè istam vocem, sed antè Christi carnem. Nondùm erat homo Christus, quandò misit prophetas. Quisquis igitur dicit magum eum fuisse, si ergò magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat antequàm natus? Eccè quare ait apostolus Petrus habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de cœlo, quâ fideles admoneantur; propheticus sermo quo infideles convincantur. (S. Augustinus sermo XLIII de verbis Isaia ac de verbis apostoli xxvi, no 5. )

:

(34) Prophetiæ sermo non nisi ad aliquem profectum audientium scriptus est, ut, aut scientiam doceat, aut ad voluntatis innocentiam confirmet. (S. Hilarius in psalm. LXI, no 1.)

Cùm magnificentiæ propheticæ magis dignum sit beata, et æterna, et coelestia prædicâsse. (Idem in psal. cxxvi, no 2. .)

(35) Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea repentè. Operatus sum, et venerunt; scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Prædixi tibi ex tunc antequàm veniret; indicavi tibi, ne fortè diceres idola mea fecerunt hæc et sculptilia mea et conflatilia mea mandaverunt ista. Is. XLVII, 3, 4,5.)

Et nunc dixi vobis prius quàm fiat : ut cùm factum fuerit credatis (Joan. XIV, 29.)

(36) Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te augures cœli, qui contemplabantur sydera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula; ignis combussit eos. (Is. XLVII, 13, 14.) Sed verus Deus ad significandas res futuras, non brutis animantibus utitur, ne hominibus quidem è vulgo. Eligit ad hanc rem sanctissimas purissimasque animas, quas afflat suo numine, et fatidicas reddit. Quarè si quid aliud in Moysis lege dictum est admirabiliter, profectò ejusmodi sunt hæc Nec augur, nec haruspex sit apud vos. Et alibi: Nam gentes quas Dominus Deus tuus delebit à facie tua ipsæ somnia et divinationes audient: tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus. Et continenter: Prophetam suscitabit tibi Dominus Deus tuus de fratribus tuis. Quin et volens Deus ut augur ipse ab augurandi scientiâ averteret, fecit ut spiritus in augure diceret: Non et augurium in Jacob, nec divinatio in Israël temporibus suis dicitur Jacob et Israëli quid operabitur Deus. (Origines contrà Celsum, lib. iv, no 95.)

(37) Non enim sumus ei, nos augures, qui avium, reliquorumve signorum observatione futurâ dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicatò condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurendi scientiam. Errabat enim multis in rebus antiquitas, quam vel usu jam, vel doctrinâ, vel vetustate, immutatam videmus. Retinetur autem, et ad opinionem vulgi, et ad magnas utilitates reipublicæ, mos, religio, disciplina, jus augurum, collegii antiquitas. Nec verò non omni supplicio digni P. Claudius, L. Junius, consules, qui contrà auspicia navigarunt. Parendum enim fuit religioni,

T. I.

10

nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Jure igitur alter populi judicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit. (Cicero de Divin., lib. 11, cap. 33.) (38) Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum. (4 Reg. xx1, 10.)

Quemamodùm enim homines de cœlo affari cùm posset, atque inertes et ignaros deterrere, hoc tamen non fecit, quia noverat hominum naturam capere non posse. Sed rarò et parcè illis apparuit; ad videntium captum apparitiones suas commetiens; et semper hominibus per homines leges pariter, hortationesque ferens, prophetis sermonum suorum ministris usus est. ( Theodoretus, sermo vi, de Providentiá Dei.)

(39) Ideò quod Dominus prophetæ dicit: Loqueris verba mea ad eos, quid aliud quam ejus ori frænum moderaminis imponit, ne quæ priùs intus non audivit, foris dicere præsumat? Nam prophetæ falsi sua, et non Dei verba, loquebantur. (S. Gregorius Magnus in Ezech., lib. 1, homil. x, no 14.) (40) Et dixit Dominus ad me: Falsò prophetæ vaticinanturin nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. (Jérém. XIV, 14.)

Non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter. (Ibid. xxvi, 15.) Vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait Doniinus, cùm Dominus non miserit eos. (Ezech. XLII, 6, et alibi passim.)

(41) V. 1 Reg. xxvIII, 7; Act. xvi,

16.

(42) V. Num., cap. xxII, XXIII et xxiv. On présente aussi comme un exemple d'un homme criminel Caïphe, prophétisant que Jésus-Christ devait mourir pour son peuple. (V. Joan. x1, 59 et seq.) Mais il est impossible de regarder le mot de ce grand-prêtre

comme une prophétie dans le sens strict: il posait une maxime, mais il n'annonçait pas un fait ; et si, contre son intention, il arriva un fait conforme à sa maxime, ce fut dans un sens contraire à celui qu'il entendait. Ce rapport doit être considéré plutôt comme une allusion, que comme l'effet d'une prédiction.

(43) Si surrexerit in medio tuî prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum alque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetæ illius. (Deuter. xIII, 1, 2, 3.)

Notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. (1 Cor. xii, 3.)

(44) Verum quoniam, ut antè dixi, prophetia non eodem ipso tempore suum exitum habebat, sed verba tunc proferebantur, res autem post diuturna, indè tempora exitum habitura erant, cùm jam non nulli ex his qui audierant sæpè mortem obiissent, nec potuissent de dictorum exitu judicare; vide quid faciat, et moliatur Deus prophetiam prophetiis connectit, iis quæ post longum tempus eventura essent, eam cujus exitus propè erat; per eam quæ in illâ generatione exitum habitura erat, iis quorum eventus post diuturnum tempus futurum erat maximam fidem faciens. In evangeliis autem, hoc uti. litatis genus alio modo tractat, miracula prophetiis copulans, aliud alio confirmans. Exempli causâ, accessit aliquandò ad eum leprosus, et mundatus est; ac post illum rursùs puer centurionis à gravi illo morbo liberatu sest: signaque hæc magna erant ; et tamen non in signis stetit, sed et prophetiam adjecit. Quia enim centurio admirandam illam, et magnam exhibuerat fidem, quâ puerum ab ægritudine eripuit, hæc subdidit Christus: Multi ab oriente et

« ElőzőTovább »